Skip to the text

Quæstio 6

SExto quæritur, An in divinis sint tantum tres personæ.

Videtur quod non. Primo, quoniam in rerum natura tria sunt principia producendi unum ex alio, puta natura, ratio, et voluntas. Sed in divinis ponitur productio per modum naturæ, ut generatio Filii a Patre; et productio per modum voluntatis, videlicet processio Spiritus Sancti. Ergo necesse est ponere tertiam productionem, quæ est per modum rationis seu intellectus. — Secundo, quia productio per modum rationis aut intellectus, est dignior productione quæ est per modum naturæ, quum ratio ejusque actio dignior sit vi generativa seu natura et operatione ipsius. Ergo est Deo potissime adscribenda : quod enim est dignius, est Deo maxime attribuendum. — Tertio, quia perfectus ordo videtur exigere, quod sicut in Deo est una persona dans et non accipiens; una quoque dans atque accipiens, scilicet Filius; et tertia accipiens, et non dans ad intra : ita sit quarta persona non dans neque accipiens. — Quarto, quoniam sicut Pater diligit Filium, ita et Spiritum Sanctum. Sed diligit Filium amore qui est Spiritus Sanctus et persona distincta ac specialis : ergo diligit Spiritum Sanctum amore qui est specialis persona. — Quinto, quoniam sicut in Patre est infinita potestas, infinita bonitas, infinita exuberantia, infinita communicabilitas et caritas, ita in Spiritu Sancto : ergo eadem ratio producendi personam ad intra est in Spiritu Sancto quæ in Patre. Et sicut Augustinus arguit de Patre quod generet et producat, sic argui posset de Spiritu Sancto : et sic viderentur infinitæ esse personæ divinæ. — Sexto, quoniam generare et spirare, est perfectionis in Patre et Filio : ergo competit Spiritui Sancto, qui ambobus æqualis est.

Ad hanc quæstionem Alexander respondet : In divinis tantum esse debent tres personæ; nec possunt plures esse, quoniam sequeretur quod in summa Trinitate non esset summa germanitas nec summa connexio, sed inordinatio atque confusio. Communio namque boni non potest esse nisi duobus modis, hoc est : per modum naturæ, et hæc est generatio; vel per modum voluntatis, et hæc est processio amoris ab amante. Est itaque in divinis emanatio per modum rationis seu intellectus; sed hæc non est alia a productione naturali. Deo namque non aptatur productio cujuscumque naturæ, sed naturæ dignioris, quæ est rationalis et intellectualis natura; nec dicitur ibi generatio secundum quemcumque modum, sed secundum quod intelligentia a mente procedit, quæ est prima productio naturæ rationalis. Propter quod asserit Augustinus, generationem Filii per productionem intelligentiæ a mente intelligi, et productionem Spiritus Sancti per productionem amoris ab utroque, scilicet a mente et intelligentia, accipi. Hæc Alexander.

Porro Thomas in Scripto primi, decima distinctione : In divinis, inquit, propter essentiæ simplicitatem, non potest esse distinctio secundum aliquid absolutum, sed secundum relationem tantum, et tantum secundum relationem originis, ut infra probabitur. Relatio quoque originis non potest constituere personam, si significet in communi; sed oportet ut significet aliquid proprium et determinatum. Habet enim se respectu personæ loco constitutivæ differentiæ, quam oportet propriam esse. Rursus, quia persona nomen est dignitatis, oportet ut relatio illa ad dignitatem sit pertinens. Sicque tria considerare oportet in relationibus constituentibus personas : primo, quod sit relatio originis; secundo, quod propria sit; tertio, quod ad dignitatem pertineat. Relatio autem originis importatur in his duobus, videlicet, qui ab alio, et, a quo alius. Hoc autem quod dico, a quo alius, spectat ad dignitatem, sed est commune. Hinc ad hoc quod personam constituat, oportet ut determinetur per specialem modum originis. In divinis vero non potest esse nisi duplex originis modus, secundum quod omne agens dividitur in agens a natura, et in agens a voluntate. Quæ actiones in creaturis inventæ, reducuntur tanquam in causam et exemplar, in duas processiones in divinis : quarum una est per modum naturæ, et vocatur generatio; alia per modum voluntatis, et vocatur spiratio. Oportet ergo prætactas origines sic specificare : a quo alius per generationem, et a quo alius per spirationem. Quæ duo non habent repugnantiam, quoniam idem potest esse principium plurium modis diversis. Idcirco ex hoc non constituuntur duæ personæ, sed una tantum. Nihil enim habet virtutem distinguendi, nisi quod aliquam habet rationem oppositionis. Sic ergo habemus unam personam, a qua est aliquis per generationem et aliquis per spirationem, puta personam Patris. Accipiendo autem id, Qui est ab alio per generationem, habemus personam Filii. Accipiendo quoque id, utpote, Qui est ab alio per spirationem, habemus personam Spiritus Sancti. Et ita habemus tres personas in divinis. Hæc autem duo uni personæ convenire non possunt, quoniam una res habet tantum unum modum quo ex alio oritur. Non enim idem in specie est esse a natura et ab arte, nec per putrefactionem et seminationem. Quumque relationes istæ in Deo secundum numerum multiplicari non valeant sic quod remaneat unitas in specie, eo quod non sit in divinis divisio materialis, oportet quod ibi sint tres tantum personæ. Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in prima parte Summæ suæ, quæstione vicesima septima, ait : Processiones in divinis accipi nequeunt nisi secundum actiones in agente manentes. Hujusmodi autem actiones in natura intellectuali et divina non sunt nisi duæ, videlicet intelligere et velle. Idcirco nulla potest esse processio in divinis nisi Verbi atque amoris. Potentia vero proprie est principium agendi in aliud et ad extra. Hæc in Summa.

Denique in Summa contra gentiles, libro quarto, disseruit : Præter Patrem, Filium et Spiritum, non est in divina natura ponere quartam personam. Personæ enim divinæ quum in essentia conveniant, distingui non queunt nisi per relationes originis : quas oportet accipere non secundum processionem in exteriora tendentem, sic namque procedens non esset coessentiale suo principio; sed oportet quod processio consistat interius. Et talis processio solum invenitur in actione intellectus et voluntatis. Neque possibile est quod in Deo sit plus quam una secundum intellectum processio, eo quod intelligere Dei sit unum, simplex, incommutabile ac perfectum : quia se intelligendo, intelligit omnia alia. Similiter processionem amoris oportet esse unam dumtaxat, quia et velle Dei est simplex et unum. Se enim amando amat cetera omnia. Præterea modus quantum ad processionem, non potest consistere nisi triplex, ut scilicet sit : aut omnino non procedens, quod Patris est; aut a non procedente procedens, quod convenit Filio; aut a procedente procedens, quod competit A Spiritui Sancto. Idcirco non possunt poni nisi tres personæ in Deo. Hæc Thomas.

Quibus concordans Richardus in Scripto primi, distinctione secunda : In divinis, ait, non sunt nisi tres personæ : quod testatur sacratissima fides christiana, cui falsum subesse non valet. Hoc etiam declaratur ratione. Quum essentia sit de ratione personæ, quia persona comprehendit essentiam et relationem personæ constitutivam, oportet ut actus personales in actibus (ut sic loquar) essentialibus radicentur. Quumque actio personalis sit actio ad aliquid intra, oportet quod radicetur in actu essentiali intra manente. Talesque actus in Deo esse non possunt nisi duo, videlicet intelligere et velle. Ergo in divinis persona non producit personam nisi per modum intelligendi, puta intus dicendo, et per modum volendi, spirando. Unus quoque actus essentialis non potest esse ratio nisi unius actus personalis in divinis : quoniam tota virtus unius actus essentialis, in uno actu personali immutabiliter simul exprimitur, propter summam actus personalis perfectionem. Hinc in Deo non est nisi unus actus dicendi, et unus actus spirandi, quoniam et uterque æquat totam virtutem potentiæ cujus est actus. Unus autem actus dicendi non terminatur nisi ad unum Verbum, et unus actus spirandi nisi ad unum Spiritum Sanctum. Ideo in divinis non sunt nisi duæ personæ productæ, et una tantum producens. Hæc Richardus.

His consonant scripta Petri, dicentis : D Fides ponit trinitatem personarum, non plures, nec pauciores. Quod accipit ex divinæ jucunditatis et dilectionis perfectione, et ex modorum emanandi distinctione, atque ex vestigii quod in omnibus creaturis est trinitate. Unde in libro LXXXIII Quæstionum asserit Augustinus : Causam creaturæ oportet trinam esse, utpote, qua sit, qua hæc sit, et qua sibi amica sit. Causa autem creaturæ est Deus : ergo est trinus. Hæc Petrus.

Porro Ægidius circa hæc recitat quorumdam positionem, quam dicit petere quod restat probandum. Estque positio illa quam improbat, S. Thomæ. Et tamen quod Ægidius in sua ponit responsione, qua positionem illam putat se emendare, est idem quod in præhabita sancti Doctoris determinatione contentum est. Ideo non videtur nisi inutilis verborum multiplicatio, quod in hac parte inducit Ægidius.

At vero Antisiodorensis in prima parte Summæ suæ : Videndum est, inquit, quare oportuit tres tantum esse personas in Deitate. Probatum est supra, quod una sola persona est quæ non est ab alio; sed omnis alia persona est ab illa, et omnis creata essentia. Quum autem plures personæ procedunt ab una, de necessitate exigitur quod aliqua procedat immediate. Nec possunt ab ea plures personæ immediate procedere, quia non esset inter illas summa germanitas : ergo nec summus amor, nec summa felicitas. Item, si plures personæ procederent immediate a Deo, essent penitus similes : et quum una sit Verbum, reliqua esset Verbum. Nulla quoque persona potest esse a Patre, tantummodo mediate, ita quod Filius genuit filium qui sit nepos Dei Patris : quoniam inter illum et Patrem non esset summa germanitas, imo major esset convenientia inter Patrem et Filium, quam inter Patrem et nepotem : quod esse non potest in divinis. Item, pater carnalis sic diligit filium, quod totum probitatis et liberalitatis quod habet, vult inesse et adscribi filio suo : ergo in infinitum magis Pater æternus quidquid habet liberalitatis vult esse in Filio suo. Sed summa liberalitas Patris est quod ab eo procedit Spiritus Sanctus, qui est summum ipsius donum : igitur Pater vult quod per eamdem liberalitatem Spiritus Sanctus procedat a Filio suo. Imo quum Patris et Filii una et eadem liberalitas sit, oportet quod ab utroque Spiritus Sanctus emanet. Est itaque in divinis processio immediata tantum, qua Filius est a Patre; item, processio mediata et immediata, sicut Spiritus Sanctus est a Filio immediate, et a Patre, Filio mediante. Sed processio mediata tantum non potest esse in Deo, quia deesset perfecta germanitas. Hæc Antisiodorensis.

Albertus demum, secunda distinctione, movet et solvit hanc quæstionem, dicendo: Tria consideranda sunt in eo quod constituit in divinis personam, videlicet quod sit proprietas in specie determinata, et quod sit originis proprietas, et quod habeat oppositionem relativam ad omne id a quo distinguitur, etc., prout supra in responsione Thomæ notatum est, qui in hoc magistrum suum Albertum virum doctissimum est secutus.

Amplius, Doctor solennis, Quodlibeto sexto, de his scribit diffuse, consonatque ejus doctrina dictis Thomæ, Alberti, Richardi et Petri. Nam ait: Propter duas rationes principiandi duas emanationes in divinis ad intra, quæ sunt in una et eadem persona ut in principio a quo emanationes illæ procedunt, et propter duas emanationes quibus habent esse duæ personæ emanantes, ad minus in Deo sunt tres personæ: una quæ est Deus non de Deo, et aliæ quæ sunt Deus de Deo. Et quia sunt tantum duæ rationes principiandi actiones emanationum in Deo, quarum fecunditas tota in singulis emanationibus suis et personis productis effusa est et quasi exhausta, ut nec in producente nec in producto restet fecunditas aliqua ad aliquam aliam emanationem ad intra; idcirco non possunt in Deo esse plures personæ productæ quam illæ duæ, quæ cum unica non producta, præcise sunt tres. Persona autem divina non potest esse origo personæ, nisi mediante suo actu quo habet illam producere. Porro immanens actus in Deo non est nec esse potest nisi actus voluntatis et intellectus: quia in tota rerum natura non sunt nisi duo principia agentia per se, puta natura atque voluntas; nec est intellectus sine voluntate, neque econtra, secundum Damascenum libro secundo. Nec actus in Deo immanens esse potest nisi actus intellectus et voluntatis: qui ut essentiales, sunt cuilibet divinæ personæ communes; sed ut notionales seu personales, sunt personarum productivi. De hac re scribit Henricus prolixe. Cujus verba infra suis locis poterunt tangi.

His concordat Bonaventura, cujus dicta infra patebunt.

At vero Scotus hic scribit: In hoc omnes conveniunt, quod in divinis sunt tantum duæ productiones; sed diversi diversimode hoc declarant. Quidam enim sic dicunt, quod tantum sunt duo actus essentiales ad intra, qui sunt intelligere et velle, super quos fundantur duo actus productivi notionales: ut supra intelligere, actus dicendi; supra velle, actus spirandi. Ergo quum supra duos actus essentiales fundari non valeant nisi duo actus notionales (aliter enim non haurirent virtutem fundamentorum suorum), sequitur quod tantum duæ sunt productiones, et ita tantum duæ personæ productæ. Modus autem ponendi est iste: Sumatur secundum portionem ad intellectum nostrum, quod intellectus primo habeat ab objecto ut ab essentia sibi præsente, notitiam simplicem et quasi confusam. Intellectus autem ut nudus, convertit se supra se ut informatum [notitia simplici]; et in intellectu nudo sic converso, gignitur ab intellectu prius informato notitia simplici, notitia declarativa, quam vocant Verbum. Sic quoque de voluntate affirmant, quod voluntas divina primo habet simplicem actum; et ipsa voluntas ut nuda ab actu, convertit se supra se ipsam ut est habens simplicem actum: sicque excutit, exsufflat et exspirat incentivum amorem, qui est Spiritus Sanctus.

Contra hanc opinionem (ait Scotus) arguo quantum ad hoc quod dicit de Verbo. Nam quantum ad hoc quod dicit de Spiritu Sancto, patebit inferius. Primo namque videtur quod Verbum non gignatur per hoc quod intellectus divinus ut nudus est, convertens se supra se ipsum ut informatum, recipiat de notitia essentiali notitiam declarativam: quoniam intellectus nudus non convertit se nisi ut est in persona aliqua, quia actus sunt suppositorum. Abstracta quippe ratione suppositi, jam non erit actio. Quæro ergo in qua persona sic exsistens intellectus convertit se. Si ut in substantia vel persona Patris, ergo Verbum imprimitur in intellectu Patris: quia in quo est intellectus convertens et concipiens, erit et conceptus seu Verbum conceptum. Ergo intellectus ut in Patre est, informabitur notitia declarativa: ergo Verbum non differt personaliter a Patre: quod est hæreticum. Sequeretur etiam quod Patre cogitaret illa notitia, et sic saperet Sapientia genita. Si autem dicatur quod intellectus convertens se, non est suppositi primi, sed alterius; et quod intellectus ut convertens se, præcedit conceptionem Verbi: ergo erunt duæ personæ ante Verbum: quod est hæreticum. — Præterea objicitur, quod illa notitia simplex non potest esse formale principium gignendi Verbum: quia Verbum, secundum Augustinum, non gignitur ab intelligentia, sed a memoria. Amplius, si intellectio Patris actualis, est ratio formalis producendi Verbum, adhuc objectum, ut præsens intellectui Patris ut habenti rationem memoriæ, erit principium prius productivum notitiæ genitæ, quia in nobis apparet, quod illud est natum immediatius gignere, quam actus intelligendi: ergo aliquod Verbum prius erit genitum a Patre, ut a memoria, quam ut ab ipsa intelligentia noscente.

Dicendum ergo, quod tantum duæ sunt personæ productæ. Nam omnis multitudo reducitur ad unitatem, vel ad tantam quantum possibile est, paucitatem. Principia vero activa et productiva multitudinem habent et diversitatem: ergo tota illa multitudo atque diversitas ad unitatem aut paucitatem modicam, quantum possibile est, reducetur. Sed ad unitatem reduci non potest, quia natura et voluntas non habent eumdem modum principiandi. Ideo duo tantum sunt prima principia produ-

Activa in Deo, videlicet intellectus, qui se habet per modum naturæ, et voluntas.

Sed quærere potes: si intellectus et voluntas sunt duo principia productiva in divinis, et uterque habet actum suum essentialem, videtur quod actus productivus personæ fundetur super actum essentialem. Dico quod Pater in divinis habet intellectum infinitum et infinitum objectum, et ita habetur actus primus, qui est memoria: quæ est actus primus, quoniam est cognitio habitualis, quando videlicet objectum præsens est sub ratione qua potest habere notitiam. Unde memoria dicitur esse in Patre. Objectum quoque est essentia sua, suo intellectui præsens: ita quod totum hoc habet rationem memoriæ, scilicet intellectus habens objectum intelligibile sibi præsens. Et essentia sic præsens intellectui divino paterno, quasi causat intellectionem. Et habet intellectus divinus operationem intellectivam: quæ tamen proprie non est causata, quum sit realiter idem cum intellectu atque essentia. Secundum hoc ergo essentia principium est operandi, quia principium est illius operationis intelligendi. Præter hoc autem quod essentia sic est principium intelligendi, intellectus habens objectum sibi præsens tanquam memoriæ, est productivus simpliciter notitiæ genitæ, quæ est Verbum: quoniam Verbum est notitia non quæcumque, sed genita, ita quod mediante operatione intelligendi non causatur Verbum immediate, sed immediate a memoria, ut ab intellectu habente objectum intelligibile sibi præsens, sub quodam tamen ordine ut prius, secundum modum nostrum intelligendi opera intellectiva. Itaque immediate est intellectio ab intellectu habente objectum sibi præsens, et etiam ab eodem est Verbum; tamen sub ordine quodam, ita quod prius ordine est illa intellectio notionalis immediate ab intellectu habente essentiam objectam sibi præsentem, et non ab intellectione essentiali. Nam aliter non magis esset Verbum Dei quam lapidis, quoniam intellectus divinus infinite intelligit lapidem, licet lapis non habeat esse infinitum. Sic quoque est de voluntate respectu Spiritus Sancti. Voluntatem namque habentem objectum actu cognitum sibi præsens, sequitur libere amare, et etiam opera. Sed ista voluntas habens etiam objectum cognitum sibi præsens, spirat amorem qui Spiritus Sanctus est, et immediate, licet prioritate ordinis præexigatur operatio amandi. Sicque intelligo quod actus productivi fundantur super actus essentiales, quoniam ordine tali ab eodem sunt operatio essentialis et productiva. — Itaque dico quod tantum sunt duæ personæ productæ, quia unius principii productivi tantum est una productio adæquata et coæterna principio productivo. Unde si alterum horum deficiat, non oportet unam tantum esse productionem. Si enim productio non sit adæquata principio productivo, principium productivum potest plura producere, quemadmodum unum calidum producit calida plura; aut si productum non sit coæternum: tunc enim corrupto uno producto, potest producere aliud. Quum igitur in divinis tantum sint duo principia productiva diversarum rationum, puta voluntas et intellectus habens rationem principii naturæ, et utrumque principium adæquetur suæ productioni, sicut infinitum infinitæ; sequitur quod ibi sint tantum duæ productiones, et per consequens tantum duæ personæ productæ. — Hæc Scotus.

Cujus dicta non videntur contra solennem prævalere Doctorem, prætacto Quodlibeto dicentem:1 Omnis substantia a materia separata, qualis maxime Deus est, necessario est intellectiva. Quum ergo in Deo sit persona procedens, oportet quod hoc sit per actum intellectus, aut voluntatis, aut utriusque. Quare, quum actus intellectus et voluntatis (cujusmodi sunt intelligere, scire, velle, amare, etc.) sint communes omnibus divinis personis sicut essentia, quoniam pertinent ad ejus essentialia attributa; nulla autem persona potest produci per actionem sibi convenientem, sic enim esset productiva sui ipsius: oportet ut præter actus illos essentiales, sint alii actus non communes personis, sed proprii illi vel illis, a quo aut a quibus persona vel personæ procedunt. Et quia duæ personæ solis duabus actionibus producuntur, ad videndum quomodo in Deo sint tres personæ, et tantum tres, oportet videre quomodo in Deo sint tantum duæ actiones, videlicet intellectus et voluntatis, præter actus eorum essentiales; et quomodo illæ duæ actiones non sunt realiter plurificatæ, quia non restat fecunditas ultra eas.

Est ergo sciendum, quod actus intellectus et voluntatis non complentur nisi in duplici genere actionis, quorum unus in Deo tam ex parte intellectus quam voluntatis est essentialis, alter vero notionalis seu personalis: ita quod actus intelligendi et volendi perficiuntur in hoc, ut ipse intellectus et voluntas non stent in actibus illis essentialibus, sed procedant ad actus intelligendi et volendi ut sunt notionales, prout secundum utrumque eorum est aliquid personaliter procedens. Intellectus namque intelligendo se, nunquam secundum actum intelligendi perficitur, donec ex actu suo procedat Verbum; similiter nec voluntas, quousque ex actu suo procedat amor. Sicut enim in Verbo quiescit intellectus in vero, nec in actione intellectuali perficitur, quousque ipsum verum attingat; sic in amore procedente, quem zelum possumus appellare, quiescit voluntas in bono, et non in actione voluntaria, donec ipsum bonum attingat.

Quod ut clarius innotescat circa Deum, videndum est, quomodo hoc contingat circa actus intellectus et voluntatis in nobis: et primo ex parte intellectus, cujus actiones tanquam proprias, intellectus clarius percipit quam actus voluntatis tanquam a se alienos. Porro intellectus noster est partim passivus et partim activus. Et primo passivus, per hoc quod perficitur ex motu qui fit a re intellecta in ipsum: per quem motum perficitur ex intellectu et intelligibili ipse actus intelligendi, qui est operatio ejus prima, quæ perficitur in simplici notitia habita de re intellecta. Estque notitia ista quasi confusa et indeterminata manifestatio ejus quod per ipsam cognoscitur. Ad formandum autem in se de re quid expressum et determinatum, intellectus noster se habet active, discurrendo via artis et investigando quod quid est : et tunc actus ejus vocatur cogitatio, et est verbum, sed adhuc informe atque formabile, nondum formatum. Quumque adjuncta differentia ultima concipit rationem definitivam, illa est verbum in intellectu perfectum et formatum per actum ejus secundum, ad quem se habet pure active. Hinc multum deficiunt a ratione verbi, qui dicunt quod prima notitia simplex, concepta in intellectu de re intellecta, sit verbum. Quemadmodum autem duplex est operatio intellectus, ita et voluntatis : una videlicet incompleta in amore simplici et imperfecto, alia clara in amore perfecto. Amor autem imperfectus, qui est quasi tepor, correspondet primæ operationi intellectus; sed amor perfectus correspondet verbo seu perfectæ intellectus cognitioni.

Sic dicimus in divinis, quod ad completionem et perfectionem actionis intellectualis et voluntariæ, non sufficit illa quæ est simplicis notitiæ et amoris, quæ est pure essentialis, tam ex parte intellectus quam voluntatis : sed requiritur ex parte intellectus notitia procedens, quæ dicitur Verbum; atque ex parte voluntatis amor procedens, qui est Spiritus Sanctus, et unico nomine potest vocari Zelus, quo vehemens amoris incendium designatur. Et quamvis notitia divina essentialis, sit omnino perfecta, tamen quum habeat rationem simplicis manifestationis, Verbum autem rationem manifestativi et declarativi ejus quod notitia simplici manifestationum est; similiter, quamvis amor divinus simplex et essentialis, perfectissimus sit, tamen quum habeat tantum rationem simplicis incendii seu ardoris, Zelus vero seu amor procedens, qui est Spiritus Sanctus, habeat ultra hoc rationem incentivi et inflammativi in id quod amatur : hinc ad perfectionem intellectualis operationis in Deo, super simplicem notitiam requiritur Verbum procedens non per actum intelligendi essentialem, sed notionalem, qui fundatur super actum essentialem. Quod Verbum non est actus per quem procedit, sed terminus ejus : quemadmodum verbum nostrum non est substantia actus dicendi in nobis, sicut notitia simplex est ipse actus intelligendi; sed terminus procedens ab illo dicendi actu, et aliud accidens inhærens intellectui, in quantum res intellecta simplici notitia, ut terminus notitiæ talis, non habet esse in intellectu per actum intelligendi, imo potius econverso, quoniam est principium eliciendi actum intelligendi ex intellectu. Porro verbum nostrum habet esse in intellectu, ut terminus actus dicendi et quid constitutum in intellectu per ipsum, non autem ut principium elicitivum ipsius. In Deo autem nec simplex notitia neque Verbum est aliquid inhærens divino intellectui, sed realiter idem cum illo. Verbum autem non potest sola ratione differre ab eo a quo procedit, neque re absoluta : quia est intra manens in divina essentia. Oportet ergo ut ab ipso differat relatione, non quacumque, sed qua ad illum refertur ut a quo est. Similiter ex parte voluntatis dicendum de Zelo, id est de Spiritu Sancto.

Præterea, quod in divinis esse non vadat nisi unicus filius, sic probatur : quia in unius filii generatione tota gignentis fecunditas ad filii generationem exhauritur. Ubicumque enim actu uno generationis semper manente, producitur unus filius semper manens, ex eodem semper uniformiter se habente, tota fecunditas ad filii generationem exhauritur unius filii generatione : sicque est in divinis.

Denique essentialia omnia in divinis, in una persona innascibili, quæ est Deus non de Deo, habentur naturaliter ex se. Idcirco ex se habet intellectum et voluntatem, quoniam sunt per se principia omnium productionum. Quamvis enim inter se sola differant ratione, ut sunt essentialia, sunt tamen radices processionum notionalium a persona innascibili: quoniam in omni ordine differentium, ubi invenitur differentia minor, ibi initium differentiæ est majoris: quemadmodum ratio primæ simplicissimæ unitatis in esse Dei, est quasi origo multitudinis ac differentiæ divinarum rationum et attributorum, quæ maxime est inter intellectum et voluntatem, ad quam omnis diversitas divinarum rationum et attributorum reducitur. Aliæ autem duæ personæ hæc habent a Patre per actus generationis et processionis, fundatos in actione essentiali intellectus et voluntatis: quæ sicut inter se habent quemdam ordinem rationis, sic ordine quodam sunt origines fundamentales personalium productionum, quæ inter se habent quemdam originis ordinem: ita quod sive simul absque omni ordine sint in Patre intellectus et voluntas, sive cum quodam ordine rationis, tamen sicut est ordo quidam rationis ipsius intellectus ad voluntatem, ita et ad perficiendam actionem intellectualem in Patre. Sicque a solo Patre quasi primo procedit actus personalis dicendi seu generandi, quo producitur Filius sive Verbum; et quasi secundo procedit actus spirandi, quo producitur Spiritus Sanctus, qui communis est Patri ac Filio. Per eumdem etenim actum quo Pater generat Filium, communicat ei quidquid habet, præter proprietatem qua Filius habet esse a Patre; et non retinet sibi proprium, nisi proprietatem innascibilitatis cum ratione qua ab ipso est Filius. Sicque communicat ei voluntatem et actum volendi, et etiam proprietatem notionalem fundatam super actum volendi, qua cum Patre producit Spiritum Sanctum ad perficiendum actum voluntatis.

Ex parte ergo intellectus considerandum quomodo unico Verbo producto a Patre, perficitur operatio intellectualis in tribus personis, licet aliæ non dicant Verbum, et quomodo impossibile est quod dicant. Per quod patebit etiam ex parte voluntatis, quomodo unico amore procedente producto a Patre et Filio, perficitur operatio voluntatis in tribus personis, quamvis Spiritus Sanctus illum amorem non producat nec alium immanentem, et quomodo etiam impossibile est ut producat ipsum spirando. Itaque ex parte intellectus, ad hæc primo sciendum, quod potest considerari aut ut simplex natura, aut ut est natura et operationis intellectualis principium. Primo modo actio notionalis ipsius Patris fundata super intellectum, dicitur generare, et productum dicitur Filius, quia procedit ut simile, in quantum natura est principium assimilandi. Secundo modo, appellatur dicere, et productum vocatur Verbum, quia procedit ut declarativum et manifestativum ejus cui est simile, in quantum dicere est actus monstrandi. Sicque Verbum et Filius differunt ratione, ita ut ratio Verbi completiva sit rationis Filii.

Quod ergo ordine quodam rationis habet intellectus esse in persona prima innascibili atque in aliis, et ordine quodam originis dicuntur dicere et spirare fundari super actum intelligendi et volendi: licet tres personæ simul naturaliter et essentialiter intelligunt, eisque convenit actus intelligendi super quem fundatur actus dicendi, actus tamen dicendi fundatur super actum intelligendi, ut Patris est. Quamvis enim aliquid commune sit pluribus aliquid tamen convenit ei ut est in uno, et non ut in alio, vel secundum diversum ordinem consideratum in eo. Quumque soli Patri ex se conveniat intelligere, ei soli convenit dicere ratione suæ primitatis: quia ex se habet divinam essentiam ejusque omnia attributa. Unde fundamentum totius fecunditatis ad generationem Filii et spirationem Spiritus Sancti, solus Pater habet in se et ex se. Verumtamen, quamvis solus Pater sic dicat et generet, tamen actus ille dicendi est perfectivus totius intellectualis operationis ut est trium personarum, et declarativus ac manifestativus notitiæ simplicis intelligentiæ ut est trium personarum, ac si a tribus procederet. Procedit namque ab uno quasi vice trium. Porro quod dico hoc Verbum esse perfectivum et declarativum simplicis et essentialis notitiæ ut est trium personarum, intelligo cum quodam ordine rationis, quo essentialis notitia est personæ dicentis et aliarum, ut tactum est, simpliciter tamen et absolute est Verbum Patris: sicque est Verbum omnium divinarum personarum quoad actum declarandi et manifestandi, licet non quoad actum dicendi.

Hinc quamvis solus Pater dicat Verbum, tres tamen dicunt Verbo et in Verbo, alia tamen ratione dicendi. Unde, quia non est necessitas ponendi productionem Verbi in divinis, nisi propter perfectionem operationis intellectualis; et ista perfectio æqualiter fit per unum Verbum sicut per plura aut infinita, et per unum Verbum procedens ab uno tantum, quantum si procederet a pluribus: ideo soli Patri convenit dicere Verbum ad intra. Hinc Augustinus contra Maximinum: Filius, inquit, non genuit, non quia non potuit, sed quoniam non oportuit: id est, non fuit ex impotentia Filii quod non genuit, quia in Filio non fuit aliquis defectus illius potentiæ; sed non genuit quoniam non oportuit, quia Pater in hoc quasi prævenit Filium, dicendo quasi vice sua et Filii ac Spiritus Sancti, Verbum quod est sufficiens ad perficiendum intellectualem operationem trium. Sicque per hoc quod Augustinus ait, Non oportuit, innuit quod non accidit Filio ex impotentia aliqua quod non generat; sed quod ideo non genuit, quia hoc opportunum non fuit, eo quod suffecit in divinis generatio Filii unius, quasi Filius haberet potentiam quod posset generare, quam non oporteret eum ad actum deducere, etsi possit. Hæc tamen non implicant, ita quod potentia ista tunc esset frustra, quia ut dictum est, non potest deduci ad actum: quod significatur per hoc quod dicitur, Non oportuit: quia si non oportuit, superfluum et inconveniens esset; minimum autem inconveniens in Deo est impossibile esse. Et si subtiliter consideretur, est impossibile. Sed si bene inspiciatur, ratio impossibilitatis non oritur ex parte Filii, sed ex hoc quod actus generationis a Patre, semper est manens in divina essentia, cum quo actu impossibile est esse alium Filium, sicut ostensum est. Sicque impossibilitas ista oritur ex aliquo positivo circa divinam essentiam, et non ex aliquo privativo, neque circa Filium, neque circa aliquid aliud in divinis. Estque impossibilitas illa proprie impossibilitas immutabilitatis, qualis est omnis impossibilitas quæ consideratur in Deo secundum se. Propterea ex parte hujus impossibilitatis, accipienda est causa cur non possint esse Filii plures in Deo; per simile quoque ex parte voluntatis, quare non plures Spiritus Sancti. — Hæc Henricus.

Ex cujus dictis rite pensatis, constat quod argumenta in oppositum facta non procedunt. Henricus namque intendit ostendere qualiter distinguantur in divinis intelligere et velle, prout essentialiter et notionaliter suscipiuntur; nec vult asserere quod realiter distinguantur, aut unum de alio realiter accipiat notitiam vel amorem, quemadmodum nec persona ab essentia. Dicendum quoque, quod intellectus ut in persona Patris exsistens prætacto modo, convertit se et profert Verbum tanquam id quo fit prolatio, et Pater est suppositum proferens. Nec inde consequitur quod Verbum imprimitur in intellectu Patris, sed quod intellectus Patris ut fecunda memoria, profert, imo et ex se concipit et gignit Verbum æternum, et in ipso sunt realiter idem potentia, actio et objectum. Nec intellectus per comparationem ad essentiam seu objectum, se habet passive, quum sit purissimus actus. Hinc non sequitur quod informetur Verbo formaliter, aut sapiat Sapientia genita. Nec verum videtur quod essentia divina seu objectum ut intellectui præsens, sit memoria; sed juxta Philosophum, intellectus et memoria intellectualis sunt idem, ita quod intellectus in actu intelligendi consistens, vel ut specierum intelligibilium tenax, appelleatur memoria. Nec etiam verum est quod Augustinus dicat Verbum ab intellectu non procedere. Imo in libro de Trinitate frequenter testatur quod Verbum sit ab intellectu procedens.

Postremo ex præinductis patet argumentorum solutio. Quum enim in divinis dicitur Filius per modum naturæ procedere, non distinguitur natura ab intellectu : per quod patet solutio primi. — Intellectus quoque non est dignior natura intellectuali et vi generativa sic sumpta : per quod patet secundi solutio. — Ad tertium respondendum, quod repugnat unitati divinæ essentiæ in personis, esse personam non dantem alicui ad intra suam essentiam, nec eam ab alia persona accipientem. — Ad quartum dicendum, quod Pater amat se ipsum et Spiritum Sanctum essentiali amore. Qualiter autem diligat Filium Spiritu Sancto, et cur ita dicatur, infra habebitur. — Ad quintum patet ex dictis Henrici responsio; et ad sextum similiter. Aliter enim conveniunt Patri, aliter Filio et Spiritui, bonitas, liberalitas, et consimilia; suntque in Patre ad generandum active suo modo, in Filio autem et Spiritu Sancto ita, quod per generationem vel spirationem communicata sunt eis. Omnia tamen hic tacta, infra plenius discutientur et elucescent.

Footnotes

  1. p. 192 B supra. ↩

Chapter 71 of 271