Quæstio 8
differenter accipitur pro plurali aut singulari. Præterea, intentio Moysis fuit populum Judæorum ad idololatriam pronum, revocare ad fidem et cultum unius veri Dei. Non ergo probabile est, quod in exordio Genesis volens docere mundum ab uno Deo creatum, usus sit nomine numeri pluralis. Insuper, quum moris sit sublimium personarum de se pluraliter loqui, ut quum in libro Esther Assuerus rex ait de se, Nos videntes, etc.;1 non apparet quod possit in Deo probari pluralitas personarum, eo quod dixerit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.2 Insuper, quidam Hebræi dicunt Scripturam sic loqui, ad innuendum pluralitatem absolutarum proprietatum, in quibus Deus condidit universa, videlicet bonitatem, sapientiam et omnipotentiam ejus.
Sed respondendum, quod probationes Magistri, ex verbis Sanctorum acceptæ, sunt bonæ, quamvis obstinati incredulique Judæi prætactas confingunt solutiones. Quarum falsitas declaratur, quia hoc nomen, Elohim, in scripturis veteris Testamenti frequenter positum reperitur de Deo vero pluraliter, quoniam adjectivis pluralis numeri conjungitur: sicut dum in Jeremia legitur, Pervertistis verba Domini Dei viventis:3 ubi veritas habet Hebraica, Pervertistis verba ELOHIM HAIM, id est Deorum viventium. Et additur ibi in singulari, Domini exercituum: pro quo in Hebræo ponitur hoc nomen Dei τετραγράμματον, quod secundum Rabbi Moysen aliosque Hebræos, significat divinam essentiam pure sine comparatione ad extra, videlicet secundum proprietates ejus intrinsecas. Conformiter secundo Regum, quo ait Scriptura: Quæ est gens una in terra ut populus tuus Israel, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum? in Hebræo habetur: Quis ut populus tuus gens una in terra, propter quam iverunt Elohim ad redimendum sibi? ubi hoc nomen, Elohim, sumptum pro vero Deo, conjungitur pluralis numeri verbo. Multæ
II Reg. vii, 23. sunt tales veteris Testamenti locutiones. Quumque intentio Moysis et Prophetarum fuerit filios Israel ad unius veri Dei cognitionem, amorem et cultum inducere, nequaquam usi sunt tali modo loquendi sine grandi mysterio, ut scilicet insinuarent in simplicitate divinæ naturæ esse personarum distinctionem.
Ad quod probandum, possunt præter auctoritates a Magistro in littera tactas, alia quamplura testimonia introduci, ut est illud Proverbiorum: Quis ascendit in cœlum atque descendit?4 Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis suscitavit omnes terminos terræ? Quod nomen est ejus? et quod nomen Filii ejus, si nosti? Illud quoque in Psalmo:5 Dixit Dominus Domino meo. Translatio Chaldaica apud Hebræos authentica, habet: Dixit Dominus Verbo suo. Ubi paulo post subditur: Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus Sanctorum; ex utero ante luciferum genui te.6 In quibus verbis, Verbum seu Filius Dei ex utero, id est ex corde Patris, genitum perhibetur, quemadmodum Pater in alio loquitur psalmo:7 Eruitavit cor meum verbum bonum. In quo etiam psalmo deitas Patris ac Filii evidenter insinuatur, quum dicitur: Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ participibus tuis.8 Ubi in Græco hoc nomen, Deus, primo positum, in vocativo exprimitur casu: διὰ τοῦτο ἔχρισέ σε, ὦ Θεὸς, ὁ Θεός σου, ἔλαιον ἀγαλλιάσεως παρὰ τοὺς μετόχους σου. Tanquam sic diceretur:
D Propterea unxit te, o Deus, Deus tuus. Sicque personalis distinctio inter Deum et Deum, ibidem insinuatur. Amplius, in Isaia sic legitur:9 Ego primus, et ego novissimus; et nunc Dominus misit me et spiritus ejus. In quibus verbis persona Filii designatur, quum dicitur, Ego primus, et ego novissimus; persona vero Patris, quum subditur, Et nunc Dominus misit me; persona quoque Spiritus Sancti, quum sequitur, Et spiritus ejus. De ad imaginem et similitudinem nostram. quo item Spiritu ait Filius per Isaiam :
Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me.10 Et de eodem Spiritu fertur in
Psalmo : Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.11 Has atque consimiles auctoritates contestationesque legis ac Prophetarum, diffusius introduxi in Dialogion de fide catholica.
Cf. t. XVIII, p. 501 et seq.
Postremo, secundum Richardum, trinitas personarum octo modis in Scripturis insinuatur. Primo, per significationem principalem, ut apud Matthæum :12 Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Secundo, per numeri consignificationem, ut in Genesi :13 Faciamus hominem
Tertio, per terminorum suppositionem, ut in Ecclesiastico : Ego ex ore Altissimi prodivi, etc. Quarto, per connotationem nomine imaginis, quia secundum Hilarium, imago connotat respectum personarum ad invicem. Quinto, per verborum ordinem,
Eccl. XXIV, 5 et seq. ut in Psalmo :14 Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Sexto, per trinam replicationem Isaiæ :15 Sanctus, Sanctus, Sanctus. Septimo, per operum appropriationem, ut in Genesi :16 In principio creavit Deus cœlum et terram. Octavo, per constructionis habitudinem differentem, ut est illud ad Romanos : Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.17
Footnotes
Chapter 73 of 271