Skip to the text

Quæstio 5

Quinto quæritur, An cum unitate et simplicitate divinæ essentiæ stet pluralitas personarum.

Videtur quod non, quia præhabitum est quod formalis distinctio attributorum deroget simplicitati ac unitati divinæ naturæ: quæ tamen distinctio minor est personali distinctione, quæ est realis. Ergo personarum pluralitas non stat cum Deitatis simplicitate et unitate. — Præterea, eisdem rationibus quibus supra monstratum est non posse esse plures veros Deos, videtur posse probari non posse plures esse increatas divinas et adorandas personas. Aut enim in aliquo distinguuntur, aut non. Si in aliquo distinguuntur, nulla earum absolute perfecta est. Imo quum nihil sit in Deo nisi infinita perfectio, deesset cuilibet perfectio infinita. Si dicatur quod relatio non dicit perfectionem, hoc improbabitur infra. Nam et paterna fecunditas est quædam perfectio; et esse naturalem ac verum Filium Patris æterni, est grandis nobilitas, quum et adoptivum Dei filium esse, sit excellentia atque perfectio magna. — Insuper, secundum philosophos, non est ponenda pluralitas sine necessitate. Sed divina persona est in se absolute perfecta. Non ergo sunt plures divinæ personæ. — Amplius, sicut Averroes arguit, si sunt plures divinæ personæ, totum aggregatum non est unum nisi secundum intentionem: sicque substantialiter essent distinctæ. — Rursus, divina essentia est ens reale extra animam, in se vere subsistens. Sed tale ens non est communicabile pluribus. Imo quum sit intellectualis naturæ, videtur esse persona. At vero natura multiplicatur et diversificatur in cunctis individuis participantibus eam, sicut in omnibus cernimus in quibus eadem natura invenitur in multis suppositis. Sicque divina essentia multiplicaretur in divinis personis: quod prorsus impossibile est. — Adhuc, Deus est ens æternum et independens, et universorum principium: et tali enti repugnat produci, quum productum a producente dependeat, et eo sit posterius; producens quoque præstantius est producto, quemadmodum agens est principalius passo. — Rursus, quæcumque sunt eadem uni et eidem simpliciter, sunt simpliciter idem inter se. Nam ideo dico simpliciter, quia si sint eadem uni et eidem secundum quid, non oportet ea eadem esse simpliciter. Unde per majorem illam ita vere expositam tenet omnis forma syllogistica, uniendo extrema in eodem medio. Hinc majori illa destructa, destruitur omnis syllogistica forma, et per consequens omnis demonstratio atque scientia. Sed quæcumque sunt in divina natura, sunt simpliciter eadem ipsi divinæ naturæ, quæ est simpliciter una et eadem numero. Ergo sunt idem inter se. — Adhuc autem, si personæ divinæ distinguuntur ab invicem, aut substantialiter aut accidentaliter distinguuntur, quum inter substantiam et accidens non sit medium. Non accidentaliter, quum in Deo nequaquam sit accidens; nec substantialiter, quia sic vera deitas non esset in qualibet.

In contrarium est auctoritas fidei ac Scripturæ.

Ad hanc quæstionem Thomas respondet in Scripto: Dicendum est absque ulla ambiguitate, esse in Deo pluralitatem personalum in unitate essentiæ, non propter rationes quorumdam ad hoc inductas, quæ non necessario concludunt, sed propter fidei veritatem.

Porro in prima parte Summæ, quæstione vicesima septima ait: Quum omnis processio sit secundum aliquam actionem, ideo sicut secundum actionem quæ tendit in exteriorem materiam, est aliqua processio ad extra; ita secundum actionem quæ manet in agente, attenditur processio quædam ad intra: quod maxime patet in intellectu, cujus actio, scilicet intelligere, manet in intelligente. Quicumque enim intelligit, ex hoc ipso procedit in eo aliquid intra ipsum, quod est conceptio rei intellectæ ex notitia ejus procedens, quam conceptionem vox significat: quæ conceptio dicitur verbum cordis significatum verbo vocis. Non est ergo processio ista accipienda secundum modum corporalium actionum aut motuum, neque per modum actionis causæ in exteriorem effectum, sed secundum emanationem intellectualem verbi interioris a dicente intra se: quod verbum manet in eo. Hæc Thomas in prima parte Summæ.

Qui etiam in Summa contra gentiles, libro quarto, capitulo undecimo, disseruit: Secundum diversitatem naturarum, diversus emanationis modus invenitur in rebus; et quanto aliqua natura est altior, tanto id quod emanat ex ea, magis est intimum. In rebus namque inanimatis, quæ infimæ sunt, emanationes esse non queunt nisi per actionem unius in alterum, sicut ex igne gignitur ignis, quando ab igne corpus extraneum alteratur, atque ad speciem et qualitatem ignis perducitur. In plantis vero, quæ post inanimata proximum habent locum, etiam emanatio quædam ab interiori procedit, in quantum humor plantæ intraneus in semen convertitur, quod terræ mandatum, crescit in plantam. Post vitam vero plantarum, est altior gradus vitæ secundum animam sensitivam. Cujus emanatio propria etsi ab exteriori incipiat, tamen in interiori terminatur: quia sensibile imprimit fortam suam in sensum, ex quo procedit sensatio manens in sensu. Deinde est tertius et perfectus vitæ gradus secundum intellectum, qui in se ipsum reflectitur. Verumtamen in vita intellectuali diversi sunt gradus. Nam intellectus humanus quamvis se ipsum cognoscere possit, tamen primum suæ cognitionis initium ab extrinseco sumit, quia non intelligit sine phantasmate. Perfectior ergo est intellectualis vita in angelis, in quibus intellectus ad sui cognitionem non procedit ab exteriori, sed per se cognoscit se ipsum. Nondum tamen ad ultimam perfectionem vita ipsorum pertingit: quoniam licet intentio intellecta, sit eis omnino intrinseca, non tamen est eorum substantia, quia non est idem in eis esse et intelligere. Ultima ergo perfectio vitæ competit Deo, in quo non est aliud intelligere et aliud esse. Idcirco oportet ut intentio intellecta, sit in Deo ejus substantia. Porro intentionem intellectam id dico quod intelligens in se ipso concipit de re intellecta: quæ in nobis nec est res quæ intelligitur, neque substantia intelligens, sed similitudo concepta in intellectu de re intellecta, quam voces exteriores significant. Unde intentio verbum interius nominatur. Quod autem intentio non sit in nobis res intellecta, hinc constat, quia aliud est intelligere rem, aliud intentionem: quod intellectus facit dum super actum suum reflectitur. Unde et aliæ scientiæ sunt de rebus, aliæ de intentionibus intellectis. Quumque in Deo sit idem esse et intelligere, intentio

B C intellecta in eo est intellectus ipsius; et quia intellectus in eo est res intellecta (intelligendo enim se, intelligit omnia alia), relinquitur quod in Deo se ipsum intelligente, sit idem intelligens, et res quæ intelligitur, atque intentio intellecta. Oportet ergo quod Deus sit in se ipso, sicut intellectum seu res intellecta est in intelligente. Intellectum vero in intelligente, est intentio intellecta et verbum. Est ergo in Deo intelligente se ipsum, Verbum Dei quasi Deus intellectus: quemadmodum verbum lapidis in intellectu, est lapis intellectus. Hinc in Joanne habetur:1 Verbum erat apud Deum. Hæc Thomas.

Cui concordans Petrus: In divinis, inquit, est pluralitas atque distinctio personarum, non per esse absolutum, ut in creaturis, sed per ad aliquid se habere. In hominibus enim personæ distinguuntur origine et qualitate, in angelo sola qualitate, in Deo sola origine, secundum Boetium de Trinitate. Ad quod probandum rationes aliquæ adducuntur. In ordine etenim universi invenitur in una persona una natura, sicut in angelo; item, in multis personis multæ naturæ, ut in angelo et homine; in una quoque persona multæ naturæ, sicut in homine. Ergo ad complementum universi, oportuit in una natura esse plures personas. Sed hoc non invenitur in creatura; ergo in Creatore. — Insuper, est quoddam ens a semetipso et ab æterno, et est quoddam ens nec a semetipso nec ab æterno. Opposita autem extrema oportet conjungi per medium. Medium vero inter illa non potest esse nisi dupliciter. Aut enim erit quoddam ens a se ipso, sed non ab æterno; aut erit aliquid ab æterno, sed non a se ipso. Primum horum est impossibile: quia quod ab æterno non est, a se ipso esse non potest, alias produceret semetipsum. Ergo oportet esse secundum. Quod autem ab æterno est, et non a se ipso, non potest esse nisi in unitate divinæ essentiæ, quæ prius probata est esse una; et ab alio non potest esse, nisi in distinctione personarum: ergo plures sunt personæ in una essentia. — Amplius, in creaturis est natura particularis et etiam universalis. Natura particularis est indivisibilis et incommunicabilis; natura vero universalis, divisibilis et communicabilis. Divisibilitas autem imperfectionis est, communicabilitas perfectionis. Quum ergo quod perfectionis est in creaturis, Deo sit attribuendum, quod imperfectionis removendum, Deo attribui debet communicabilitas indivisibilitasque naturæ: quod non contingit nisi sit pluralitas personarum. — Adhuc autem, suppositis tribus propositionibus per se notis, videlicet ista, Esse divinum est exemplar omnis esse creati; et ista, Unitas non potest esse multitudinis causa, nisi intelligatur repetita; et hac, Divinum esse est unum in natura: ex his arguitur sic: In esse creato est differentia unius et multorum; ergo divinum esse est exemplar unius et multorum, ut patet per primam propositionem. Sed divinum esse est unitas, ut patet per tertiam. Ergo divinum esse est unitas exemplaris unius et multorum. Unitas autem non est exemplar seu causa exemplaris multitudinis, nisi intelligatur repetita, ut patet per secundam. Relinquitur ergo quod esse divinum est unitas repetita; sed non in pluribus naturis, ergo in pluribus personis. — Hæc Petrus. Cujus ultimam rationem pono recitative.

Denique de hac re scribit Richardus: In Deo sunt plures personæ. Quod potest declarari quinque suppositionibus manifestis: quarum prima est, quod in Deo est summa bonitas; secunda est, quod in Deo est summa perfectio; tertia, quod in Deo est summa simplicitas; quarta, quod in Deo est summa primitas; quinta, quod omnes emanationes necesse est ad unam primam reduci, quemadmodum omnes unitates in unam primam unitatem. Ex prima suppositione arguitur sic: In Deo est bonitas summa, ad quam pertinet se summe communicare. Sed divina bonitas non potest se summe communicare alicui creaturæ, nec omnibus simul, quia non sunt capaces bonitatis in summo. Ergo oportet in divinis esse increatam personam cui summe communicetur, et personam se ita communicantem. Ex secunda suppositione sic arguo : In Deo est summa perfectio. Sed perfectionis est producere sibi similem in natura : ergo summæ perfectionis est producere sibi summe similem. Nulla autem creatura potest Deo summe similis esse. Ex tertia suppositione sic arguo : In Deo est summa simplicitas. Sed quanto aliquid est simplicius, tanto in pluribus reperitur, ut patet in universali, quod simplicius est singulari. Ex defectu vero simplicitatis est quod numeratur in pluribus suppositis. Quum ergo in divina essentia sit simplicitas in nullo deficiens, oportet quod sit in pluribus personis non plurificata. Ex suppositione quarta arguitur sic : In Deo est primitas summa. Quanto autem aliquid est prius, tanto fecundius. Ergo sicut divina essentia propter sui primitatem principium est aliarum essentiarum, ita persona in divinis improducta, est propter suam primitatem alterius increatæ personæ productiva. Verumtamen validius argumentum ad hoc, est lumen fidei hoc dicentis. Imo validissimum argumentum est sacræ Scripturæ testimonium, cui magis est innitendum quam rationi. Hæc Richardus.

Easdem rationes tangit Bonaventura, et addit : In Deo est summa beatitudo, ergo summa bonitas, summa caritas, et summa jucunditas. Igitur ratione summæ bonitatis competit Deo se summe communicare, producendo æqualem sibi personam. Et quum caritas non sit amor privatus, sed dilectio propria ad alium, requirit pluralitatem. Item, si summa jucunditas, quum nullius boni sine socio sit jucunda possessio, ergo ad summam jucunditatem requiritur societas, et ita pluralitas. Hæc Bonaventura. — Porro in Breviloquio suo ait : Fides quum sit principium cultus Dei et fundamentum doctrinæ quæ secundum pietatem consistit, dictat de Deo sentiendum esse altissime atque piissime.2 Non autem sentiret de Deo altissime, si non crederet quod Deus posset se summe communicare; nec sentiret de ipso piissime, si crederet quod posset et nollet. Ideo ut piissime et altissime sentiat, dicit Deum se summe communicare, æternaliter habendo dilectum et condilectum, ita quod in Deo est mens generans, verbum nascens, et amor utrumque nectens. Hæc idem.

B Præterea, circa hæc scribit Ægidius : Ratio difficultatis qualiter in Deo cum unitate essentiæ stet suppositorum pluralitas, est in videndo qualiter plurificantur supposita, et tamen non numeratur natura. Ideo advertendum, quod natura quæ immediate respicit pluralitatem suppositorum, ut est natura speciei, de se diversitatem non habet, sed per accidens, ut quum recipitur in diversis suppositis, vel in diversis materiis. In omnibus autem naturis creatis, esse differt a natura. Unde dicitur tertio de Anima, quod non est idem magnitudo, et magnitudinis esse; et aqua, et aquæ esse. Hinc esse quod habet natura creata, non est esse suum, sed est esse quod acquirit in supposito. Hinc si intelligatur a suppositis abstracta, non competit ei tale esse. Idcirco secundum aliud et aliud suppositum, natura habet aliud et aliud esse. Et quoniam numeratur ipsum esse, oportet quod numeretur natura cui acquiritur tale esse. Ex quo sequitur, quod suppositum sit unum unijtate addita. Hinc dum consideratur homo qui est in humanis suppositis, præter esse actuale, et consideratur secundum esse suæ naturæ, omnia supposita humana sunt unus homo. Si ergo plurificatur humana natura, hoc est secundum esse quod in suppositis habet. Ergo si esset in homine idem esse actuale et esse naturæ, per idem esset aliquis homo, et hic homo; nec differret considerare humanam naturam secundum se in abstractione, et secundum esse quod habet in suppositis. Sicque, sicut per participationem speciei omnes homines sunt unus homo, ita secundum realem exsistentiam in omnibus suppositis humanis esset una natura non numerata. Quumque in Deo sit idem esse et natura, nec divina natura acquirat esse ex hoc quod in suppositis est; ideo quodlibet suppositum eodem est Deus, quo hic Deus. Unde non solum secundum rationem supposita divina sunt unus Deus; sed etiam secundum rei veritatem et actualem exsistentiam, est una natura non numerata in omnibus divinis suppositis. Hinc patet deceptio Commentatoris putantis quod semper ad plurificationem suppositorum sequeretur numeratio naturæ. Propter quod æstimavit quod si essent plura supposita in divinis, natura divina numeraretur in eis. Ait namque duodecimo Metaphysicæ: Putaverunt antiqui trinitatem esse in Deo, et voluerunt evadere, dicendo quod sunt tres et unus: et nescierunt evadere, quia quum substantia fuerit numerata, congregatum erit unum per unam intentionem. Hæc Ægidius.

At vero Antisiodorensis in prima parte Summæ suæ circa hæc loquitur: Sicut ad summam avaritiam pertinet nihil de suis bonis velle communicare, sic ad summam bonitatem liberalitatemque pertinet omnia bona sua velle communicare. Sed Pater ab æterno est summe bonus ac liberalis. Ergo ab æterno voluit alicui communicare suæ plenitudinem majestatis: quod est genus suum dare, et æqualem sibi filium generare. Si enim aliquid sibi soli reservaret, non esset in eo liberalitas summa. Quod autem hoc potuit, sic probatur: quia homo infirmus hoc potest, utpote æqualem sibi filium generare, et hoc est in eo naturalis perfectionis indicium; ergo multo fortius omnipotens Deus ab æterno hoc potuit. Et hoc est quod per Isaiam ait: Si ego qui ceteris generationem tribuo, sterilis remanebo?3 Quasi dicat: Hoc mirum esset, si ego qui ceteris præsto generandi potestatem, permaneo sterilis in me ipso. Fecunditas etenim rerum summam ipsius ostendit fecunditatem. Propterea oportet pluralitatem personarum esse in Deitate. Hinc B. Dionysius in libro de Divinis ait nominibus:4 In omni fere theologica actione Thearchiam, id est principalem Deitatem, videmus laudatam ut monadem, propter simplicitatem et unitatem suæ impertibilitatis supernaturalis, et ut trinitatem, propter sustantem superessentialis fecunditatis expressionem. — Insuper, copiosior est potentia qua aliquis potest dare et de suo et de alieno, quam illa qua quis non potest dare nisi de alieno. Sed potentia Dei copiosissima est. Ergo ab æterno potuit dare alicui de suo, id est suam essentiam, suam deitatem, suam scientiam (hoc autem est generare filium sibi æqualem); et voluit, sicut probatum est. — Amplius, inter omnes emanationes perfectissima est generatio, quoniam ipsa assimilat penitusque adæquat generatum suo generatori: quod aliæ emanationes non faciunt. Quum ergo fons bonitatis copiosissime atque plenisssime vivat, sequitur quod emanatio copiosissima ac plenissima, scilicet generatio, fit ab ipso. Sicque genuit filium sibi æqualem, et per consequens consubstantialem ac coæternum. Simili modo ostenditur processio Spiritus Sancti. Quemadmodum enim emanatio qua aliquid emanat ab alio per modum generationis, est perfectissima; sic emanatio qua aliquid emanat ab alio per modum benignitatis ac liberalitatis, est jucundissima atque gratisissima. Ideo sicut illam, ita et istam necessè est fonti totius bonitatis et jucunditatis ac liberalitatis competere. Et hæc est productio Spiritus Sancti, qui per modum doni emanat, ut infra magis patebit. Hæc Antisiodorensis.

Præterea, circa hæc scribit Albertus: Quæritur, cur in aliis entibus ad numerum hypostasium sequitur numerus naturæ, et non in divinis. Respondendum, quod hoc est propter identitatem naturæ et hypostasis in divinis. Hypostasis namque, seu quod est, invenitur quatuor modis in entibus. In quibusdam etenim differt hypostasis a natura, seu quod est a quo est: ita tamen, quod natura, seu quo est, communicabilis est pluribus, et actu communicatur per divisionem ipsius quod est, sive hypostasis, per actum generationis, sicut in omnibus generabilibus et corruptibilibus. In quibusdam vero natura, seu quo est, communicabilis est, et differt a quod est, seu supposito vel hypostasi; sed actualiter non communicatur, eo quod totam suam materiam habeat intra se, in qua possibile est ipsum esse, et nihil de ea est extra ipsum, nec actu, neque potentia: ut in sole, luna et stellis, in quibus species salvatur in uno. Quoniam hoc est generale principium apud naturales*, quod omnium quorum non est materia tota intra formam terminata, est actus generationis, per quem diviso supposito forma multiplicatur in plura numero.5 Item, in quibusdam natura, seu* quo est*, differt a supposito, seu* quod est*; tamen simpliciter est ipsum* quod est indivisibile, non ex materia constans: quia secundum Boetium in libro de Duabus Christi naturis, in spiritualibus nulla est materia. Idcirco salvatur in talibus species in uno supposito, nec communicatur: imo contrahit individuantia a proprietatis suppositi, penes attributa personalia accepta. Et sic est in angelis. Sed in divinis, quo est et natura, omnino indifferens est a supposito: et ideo numerato supposito, non dividitur natura, sed indifferens est et manet in omnibus suppositis ejusdem naturæ. Idcirco non sequitur, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus, ergo sunt tres Dii: quia terminus numeralis non ponit rem suam nisi circa suppositum, et non circa naturam seu quo est. Hæc Albertus.

Quocirca sciendum, quod Albertus aliter accipit quod est, et quo est, quam Thomas atque Ægidius. Quia ut patuit, Albertus per quod est intelligit hypostasim sive suppositum; per quo est, essentiam seu naturam. Thomas vero et Ægidius per quod est sumunt naturam secundum quod recipit esse; per quo est, ipsum esse actuale seu esse exsistentiæ actualis.

Præterea de materia hac Alexander scribit diffuse; sed in præhabitis continetur ejus sententia. Imo quorumdam scripta inducta doctorum nunc prætactorum, ex scriptis sapientissimi Alexandri sumpta videntur. Inducit etiam Alexander rationes Richardi de S. Victore, quibus probat pluralitatem personarum esse in Deo. Quæ infra tangentur.

At vero Scotus hic scribit: Quod in divina natura sit persona producta seu pluralitas personarum, ostendi potest per rationem, et forsan magis demonstrativam, quam sint multæ demonstrationes in Metaphysica positæ. Unde arguitur sic: Quidquid ex ratione propria est principium productivum, secundum modum secundum quem est in illo, et ut est in illo, sic erit productivum, ut si sit in illo perfecte, productivum est perfecte. Quia enim immediate naturam principii illius consequitur quod sit productivum, propositio dicens hoc de illo, erit immediata. Et ideo, quia naturam caloris immediate consequitur quod sit activum principium, in quocumque est, erit principium activum: ut si sit in illo perfecte, aget perfecte; si imperfecte, ut in minori calido, aget imperfecte. Hæc propositio si in Metaphysica scripta esset, non negaretur. Sed intellectus habens intelligibile sibi actualiter præsens, ratione hujus totius est productivus notitiæ genitæ: non dico ratione intellectus dumtaxat, nec ratione objecti tantum, sed dum ista conveniunt, ita quod totum est productivum notitiæ genitæ. Ergo in quocumque est intellectus habens objectum intelligibile actu sibi præsens, est causa seu origo notitiæ genitæ. Sed in primo supposito in quo est natura divina, est intellectus habens objectum infinitum, intelligibile, actu sibi præsens: ergo ibi est principium productivum notitiæ genitæ secundum proportionem illius principii. Sed principium est infinitum: ergo productum, quæ est notitia genita. Nihil autem est infinitum nisi Deus; nec idem estignens et genitum. Ergo in Deo est persona producens et persona producta. — Item, in omni quod non includit imperfectionem, necessitas est perfectior conditio quam contingentia. Sed producere, imperfectionem non includit: ergo simpliciter perfecta productio, quæ est Dei, erit necessaria. Sed nulla talis est ad extra, ut infra patebit: ergo erit ad intra. — Circa hæc multa inducit Scotus, replicando, solvendo, et quarumdam rationum insufficientiam ostendendo, prout infra pandetur.

Ad primam ergo instantiam respondendum, quod quamvis formalis distinctio inter attributa divina, quoad hoc minor est quam personalis, quia non est realis, tamen ob hoc magis derogat unitati, simplicitati, identitati ac perfectioni divini esse, quoniam ponitur inter ea quæ absolute conveniunt Deo: inter quæ ex natura rei nulla prorsus est non identitas aut formalis distinctio, sed purissima unitas, extrema simplicitas, ac mera omnino identitas. Nec possent attributa illa si ex natura rei formaliter distinguerentur, ad aliquod simplicissimum unum penitus ex sua natura indistinctum reduci. Porro personalis distinctio in divinis, attenditur non penes absoluta, sed respectiva: quæ super absoluta illa nil addunt reale, sed omnia in divino esse penitus unum sunt, et cum divina essentia omnifarie idem sunt, sicque vere realiter ad unum simplicissimum reducuntur. Idcirco divinæ unitati, simplicitati, identitati, perfectioni, personalis illa distinctio non repugnat.

Ad secundam dicendum, quod divinæ increatæ personæ in aliquo realiter distinguuntur, puta in relativa proprietate. Nec tamen ob hoc ulla perfectio alicui divinæ deest personæ, quoniam deitatis plenitudo in unaquaque exsistens, omnem imperfectionem excludit ab eis: et quamvis relativa proprietas et notionalis actio sive perfectio, ac personalis productio unius personæ divinæ, non sit in alia secundum propriam rationem et appropriationem, atque secundum modum quibus insunt uni personæ; nihilo minus secundum id quod essentialiter sunt, et secundum modum aliis personis convenientem, insunt eisdem. Essentialiter quippe sunt ipsa divina essentia, quæ una et eadem numero in tribus superbenedictis consistit personis. Et quemadmodum congruit Patri a se ipso et non ab alio deitatem ac divinam habere essentiam, sic Filio congruit eam habere a Patre solo, et Spiritui Sancto a Patre et Filio. — Aliqui vero ad argumentum hoc responderunt, quod relatio in divinis non dicit perfectionem nec aliquid, sed solum ad aliquid. Quorum solutio, ut tactum est, et suo loco tangetur, non videtur posse salvari, quum et illud ad aliquid, sit ens reale et aliquid increatum, omni ente creato infinite perfectius atque præstantius, imo realiter ipsa divina essentia. Ea quoque quæ Deo adscribuntur, attribuuntur et conveniunt ei omni imperfectione seclusa, cum perfectione immensa, ut divinus Dionysius in pluribus docet locis. Conformiter activa generatio Patris est perfectissima emanatio, et paterna illa fecunditas, infinita est dignitas; nec minor dignitas aut nobilitas est Unigenito Patris, esse naturalem et unicum consubstantialemque Filium Patris æterni, quam ipsa paterna fecunditas generatioque activa.

Ad tertiam respondendum, quod in Deo ponenda est personarum pluralitas, non ex necessitate indigentiæ, quasi persona Patris non sit in se ipsa absolute simpliciterque perfecta, vel quasi divina natura in uno supposito perpetuari non possit; sed ex naturali et infinita exuberantia, plenitudine et communicabilitate bonitatis, felicitatis et gloriæ superbeatissimi et superoptimi et superditissimi et superliberalissimi et superamorosissimi Dei, nil proprium sibi soli reservantis, sed omnia sua superplenissime communicantis, prout suæ infinitissimæ bonitati, caritati ac liberalitati prorsus immensæ naturale et condecens est. Hinc ad argumentum quo ita arguitur: Pluralitas est superflua, quando non plus de bonitate et perfectione est in pluribus quam in uno, dicente primo Physicorum Philosopho: Si aliquid æque bene fieri potest per unum sicut per plura, magis ponendum est unum quam plura. Ad hoc, inquam, respondet Richardus, quod falsum est, quando plenitudo bonitatis est ratio pluralitatis.

Ad quartam respondendum, quod Averroes in isto, sicut in multis aliis, contra fidem christianam enormiter damnabiliterque erravit, quemadmodum condemnati hæretici: quia ex considerationibus creaturarum, præsumpsit immoderanter judicare de Creatore, quasi tota Creatoris perfectio, proprietas, eminentia, plenarie relucerent in creaturis, atque ex eis possent cognosci, quum tamen universitas totusque ordo entis creati, infinite a plena Dei ac divinorum repræsentatione deficiat. Itaque dico, quod totæ tres personæ, seu totum aggregatum, ut verbis illius reprobi utar, sunt una res unusque subsistens Deus et una essentia realiter, non intentionaliter aut logice, secundum quod sanctus asserit Augustinus, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una summa res, utpote unus Deus exsistentialiter, non per abstractionem. Sunt equidem tres res respectivæ, et una res absoluta, prout hoc infra tractabitur. Hujus tamen non invenitur per omnia simile in creaturis. Nec mirum, quum creata essentia increatæ essentiæ perfectionem plene imitari, participare, aut repræsentare non valeat, imo ut tactum est, in infinitum inde deficiat. Idcirco decepti sunt et æternaliter perierunt, qui in his quæ fidei sunt, voluerunt ex creaturis immoderate judicare de Creatore. Verumtamen in creaturis invenitur aliqualiter simile hujus, quum in rebus creatis videamus aliqua esse eadem genere, aliqua specie.

Ad quintam instantiam, quæ est confirmatio argumenti nunc tacti, dicendum quod utique divina essentia sicut et Deitas ipsa, est res una subsistens et persona, loquendo de persona absolute, prout philosophi et Judæi ac Sarraceni loquuntur de persona in divinis. Et nihilo minus ipsa essentia communicabilis est et communicata Filio et Spiritui Sancto, ac tribus supergloriosis personis communis: et hoc est ex infinita exuberantia bonitatis et plenitudinis divinæ essentiæ, in se penitus illimitatæ et incontractæ: quod nulli creatæ potest convenire essentiæ, quum in se ipsa sit limitata, atque ad certum gradum bonitatis, entitatis et perfectionis arctata. Et hoc non attenderunt infideles neque philosophi. Hinc asserit Alexander, quod essentiam posse pluribus communicari, est perfectionis; sed ipsam diversificari et multiplicari in his quibus communicatur, est imperfectionis: quia videlicet per individuantia seu per differentias in illis contrahitur. Divinæ autem essentiæ oportet adscribere omnem perfectionem, et omnem imperfectionem removeri ab ea. Quamvis autem divina essentia sit modo jam tacto persona, non tamen est concedendum quod in divinis sint quatuor personæ: quia divina essentia non est extra tres personas subsistens, nec ab ulla earum, neque a tribus simul distincta realiter.

Ad sextam dicendum, quod tam Filius quam Spiritus Sanctus, est ens æternum, perfectum et independens, quamvis productum: quoniam ab emanatione et productione divina ad intra, removenda est omnis imperfectio annexa emanationibus productionibusque ad extra. Ideo omnis potentialitas, omnis dependentia, omnis inferioritas, sunt longe ab ea. Nec est in ea non esse ante esse, nec re nec intellectu: quoniam non est ibi productio ex nihilo nec ex materia, sed de substantia Patris; et idem numero esse absolutum quod habet producens, communicatur personæ productæ. Propterea nec Filius nec Spiritus Sanctus esset nihil aut esse desineret, si per impossibile sibi ipsi relinqueretur. — Circa hoc scribit Scotus: Non sequitur, Si est productum, est dependens, quando producitur in eadem natura; et concedo quod sic productum, æque independenter habet naturam divinam sicut producens. Nec tamen sequitur, quod unum non præexigeret alterum, quia est quidam ordo præexsistentiæ sine ordine dependentiæ, dum unum est ab alio in eadem natura. Hæc Scotus.

Ad septimam respondetur, quod ea quæ sunt convertibiliter idem uni tertio singulari, sunt eadem inter se. Divina autem essentia cum nulla divina persona est convertibiliter idem, quum sit tribus personis communis. — Porro Scotus ad istud respondet: Quando arguitur, Quæcumque sunt unum et idem uni et eidem, sunt eadem inter se; dicendum, quod quæcumque sunt idem uni et eidem simpliciter, sunt eadem simpliciter illa identitate qua sunt idem illi uni: aliter esset paralogismus accidentis. Et quando dicitur, Pater est idem Deitati; dico quod non est idem ei formaliter. Idcirco non potest concludi formalis identitas inter Patrem et Filium. Quod si dixeris, nolo concludere identitatem formalem, sed personalem; dico quod nec identitas suppositi inter eos potest concludi: quia sic medium non est idem utrique extremo, quoniam non est eadem natura Patri et Filio per eamdem subsistentiam. Unde, si medium sit idem aliqua identitate, et extrema sint eadem medio illi illa identitate, extrema necessario inter se eadem erunt simili identitate. Si dixeris, Nolo quod medium sit formaliter idem extremis, nec idem secundum eamdem subsistentiam, sed quod sint idem essentialiter, quod est manifeste verum et prius concessum, ergo sequitur quod Pater sit essentialiter Filius, et ita nec unum erit extra essentialem rationem alterius: dico quod si accipiatur medium secundum identitatem essentialem extremis, sequitur quod extrema habeant unam essentiam eis communicatam: ideo sequitur quod Pater sit idem quod Filius. Nec tamen sequitur quod Pater sit Filius: quia tunc concluderetur identitas formalis vel suppositiva. Hæc Scotus.

Præterea Franciscus de Mayronis ad istam objectionem respondet: Ad illud principium per se notum, Quæcumque sunt eadem uni et eidem, sunt eadem inter se, quadrupliciter respondetur. Aliqui dicunt, quod non tenet in terminis illimitatis: divina autem essentia est illimitata. Alii dicunt, quod non tenet in non adæquatis: ut si idem corpus divina virtute in duobus sit locis; quorum unus non adest alteri. Alii asserunt, quod non tenet in non proportionatis: sicut idem potest esse in diversis quando, quæ tamen non sunt simul. Alii dicunt, quod non tenet in terminis non convertibilibus, quales sunt divina essentia atque relatio: quia licet Socrates sit homo, et Plato sit homo, non tamen Socrates est Plato. Et propter hoc in secunda figura ex puris affirmativis non potest fieri syllogismus. Sed nulla harum solutionum valet, secundum Franciscum. Prima non: quia quum forma syllogistica teneat virtute hujus principii (eo enim quod extrema uniuntur in medio in præmissis, uniuntur inter se in conclusione), tunc nunquam teneret forma syllogistica in divinis. Secunda quoque non valet, quia conjunctio extrinseca nunquam arguit intrinsecam, licet intrinseca arguat bene extrinsecam. Si enim corpus esset locus, et esset in duobus locis, tunc bene sequeretur quod duo loca essent unus locus. Nec tertia valet, quoniam quando non est idem cum re temporali, et per consequens nec ipsa quando ad invicem, sicut de secunda est dictum. Nec quarta valet, quoniam omnia individua sunt idem in specie, et eodem modo sunt inter se idem, quia specifice. Idcirco principium illud stat. Hinc dico quod istud principium non est negandum, quum per ipsum teneat forma syllogistica perfecta, quæ est per se nota; et si fallat in aliqua materia, tunc est inutilis conjugatio, et syllogismus imperfectus. Et dico ad argumentum quod fit contra personas divinas assumpto isto principio, quod quum personæ divinæ sint idem cum divina essentia, necessario sunt idem inter se, aliter tamen et aliter. Nam sunt idem cum divina essentia identice et essentialiter, non tamen identice inter se, sicut dicit Hilarius libro de Trinitate: Pater est id quod Filius. Contra: Quæcumque uni et eidem sunt eadem, eo modo quo sunt eadem illi, sunt eadem inter se. Sed divinæ personæ sunt identice idem cum divina essentia. Ergo sunt identice idem inter se. Dico quod istud principium simpliciter sumptum, atque in terminis simplicibus, est necessarium et verissime tenet; tamen sumptum cum determinatione, non tenet. Nam genus et differentia sunt in primo modo dicendi idem speciei; tamen non sunt idem inter se in primo modo dicendi per se. — Hæc Franciscus, qui circa istud multas movet difficultates.

Ad ultimam respondendum, quod divinæ personæ non distinguuntur substantialiter, sed relative; non accidentaliter, quum accidens in Deo non habeat locum. Relatio etiam in divinis a substantia non diversificatur. In creaturis autem inter substantiam et accidens non est medium. In Deo quoque relatio aliquo modo per modum accidentis se habet, in quantum non est de ratione Dei absoluta, ut infra clarius elucescet.

Argumentum autem quod factum est de multiplicatione naturæ in suppositis, ex verbis Ægidii præinductis solutum est. Quæ tamen solutio transit secundum eos qui inter esse et essentiam ponunt realem distinctionem. Sic et Thomas respondet: In creaturis, inquiens, differunt essentia et esse; nec essentia habet esse nisi in habente essentiam. Ideo dum creata communicatur essentia, communicatur tantum secundum rationem suam, non secundum esse: quia secundum illud esse, non est nisi in uno tantum habente. Divina vero essentia est suum esse. Idcirco, quando communicatur essentia illa, communicatur et esse ipsius. Unde essentia non tantum est una secundum rationem, sed item secundum esse. Propter hoc potest esse una numero in pluribus personis. Hæc Thomas. — Porro qui inter esse et essentiam ita non distinguit, habet responsionem ad argumentum ex verbis Alexandri præhabitis.

Sed contra hanc fidei veritatem adhuc objici potest ex dictis Henrici et Scoti, hoc modo: Impossibile est plura necesse esse, ergo impossibile est esse plura supposita quorum quodlibet sit necesse esse. Item, quod non habet esse a se, non habet omnino necessarium esse. Rursus, producens est aliquo modo prius producto, et in illo priori potest productum intelligi non esse. Sicque Filius potest intelligi non fuisse pro tunc: et ita non esse præcedit esse in ipso; nec videtur idem esse realiter cum illo quod tunc necessario fuit, hoc est cum divina essentia. — Sed ad ista habetur ex prædictis solutio. Nam tres personæ sunt unum esse absolutum, non tria esse: idcirco non sunt plura necesse esse. Et quoniam Filius recipit idem esse et eamdem essentiam quæ habet Pater, competit Filio ex se formaliter necessario esse, non tamen ex se quasi ex productivo principio. Nec in generatione Filii accipi potest non esse ante esse, quum idem sit esse Patris et Filii. Estque in Deo solum processio actus ab actu, lucis a luce, perfecti a perfecto, omni imperfectione seclusa. Et quoniam personæ in divinis non absolute, sed relative sumuntur, non potest una intelligi sine alia; nec potest una intelligi non esse in illa prioritate, quum simul sint: et est illa prioritas dumtaxat originis, ab omni potentialitate et dependentia penitus aliena. Postremo, persona producens et persona producta, non sunt una eademque persona, quamvis utraque sit ipsa divina essentia, quæ non est directe terminus productionis. Sufficit quoque distinctio rationis, ad verificandum quod quædam opposita conveniunt his quæ realiter idem sunt, ut quod essentia est communicabilis, non persona, quamvis sint idem re; et item quod persona producitur, non essentia, quæ est persona : quia essentia ob suam fontalem, immensam, exuberantissimam perfectionem, continet in se et id quod identitatis et communionis est ratio, et etiam id quod est ratio distinctionis. Etenim quum Filius sit perfecta imago et verbum plenissimum Dei Patris, necesse est totum quod Patris est, seu Patris plenam essentiam, contineri, præsentari et vere esse in Filio. Et horum aliquale exemplum est, quod in istis inferioribus natura secundum se considerata, ingenerabilis et incorruptibilis perhibetur; suppositum vero, generabile et corruptibile : non tamen realiter distinguuntur.

Footnotes

  1. Joann. 1, 1. ↩

  2. 1 Tim. vi, 3. ↩

  3. Is. LXVI, 9. ↩

  4. cap. I. ↩

  5. * naturam generalem ↩

Chapter 70 of 271