Skip to the text

Quæstio 3

B Tertio quæritur, Utrum inter divina attributa sit ordo.

Videtur quod non. Primo, quoniam Deus est purissima unitas. In unitate autem non est ordo. Quum ergo attributa sint ipsemet Deus, non apparet quod inter ea sit ordo. Secundo, quia in Deo nihil est prius aut posterius: sed in omni ordine sunt prius atque posterius.

Ad hanc quæstionem respondet Richardus: Impossibile est esse ordinem sine pluralitate. Quumque inter attributa divina non sit realis pluralitas, non est inter ea ordo realis. Est tamen inter ea aliqua pluralitas in comparatione ad intellectum: quæ est pluralitas rationis, quia non consequitur ea nisi secundum quod intellecta sunt. Sicque est ordo inter attributa secundum rationem intelligendi, in quantum intellectus noster priorem et generaliorem conceptionem facit de uno quam de alio. Sicque prius est esse Dei, quam aliquod attributum ejus; et intelligere, quam velle; et attributa pertinentia ad intellectum, quam respicientia voluntatem. Et loquor de ordine conceptionis nostri intellectus, intelligentis attributa divina secundum ordinem illum quo sunt magis apta intelligi. Sicque ordo attributorum est quod primo intelligimus esse divinum; secundo, intelligere suum; tertio, suum velle. Et inter suas perfectiones priores sunt in nostra ratione intelligendi, illæ quæ respiciunt Deum in quantum est essentia, quam quæ respiciunt ipsum in quantum est vita. Et inter primas prior est unitas, secunda simplicitas: communior enim est ratio unitatis quam simplicitatis. Ratio quoque unitatis et simplicitatis sunt in divina essentia ratio infinitatis, et tria illa sunt ratio immutabilitatis, atque immutabilitas cum tribus illis est ratio æternitatis, ut infra probabitur, ubi per divinæ essentiæ unitatem probatur ejus simplicitas, et per ejus simplicitatem sua infinitas, et per divinam simplicitatem et infinitatem ejus immutabilitas, ac per illam sua æternitas. Porro inter perfectiones quæ conveniunt Deo in quantum est vita, priores in nostra ratione intelligendi sunt illæ quæ respiciunt ipsum intelligere, quam quæ respiciunt ipsum velle. Et inter primas prior est veritas quam sapientia. Ideo enim Deus scit se, quia per essentiam suam intellectui suo perfecte ostendit se talem qualis est. Essentia autem uniuscujusque est sua veritas, in quantum per eam res, quantum est ex parte sua, talem ostendit se qualis est. Inter perfectiones vero quæ concernunt velle divinum, prima est bonitas, secunda misericordia, tertia justitia; et illa ad quam omnes aliæ reducuntur, est divina beatitudo, quæ in sua ratione omnes divinas perfectiones includit. Hæc demum consonant Augustino, qui quintodecimo de Trinitate universas Dei perfectiones reducit ad æternitatem, sapientiam, beatitudinem. Ex dictis patet, quod secundum rationem intelligendi, prior est unitas, deinde veritas, tertio bonitas. Hæc Richardus.

Scotus vero cum suis aliter sentire videtur, ponens infinitatem ante simplicitatem, ut infra patebit.

Ad primam instantiam respondendum, quod quamvis Deus in se ipso sit unitas pura, tamen in ea universæ perfectiones continentur: sicque ratio fundat in ea considerationem multiplicem, distinctionem, et ordinem. Sic quoque inter perfectiones divinas est ordo prioritatis secundum rationem, non realiter.

Chapter 68 of 271