Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, An Deo conveniant attributa numero infinita. Videtur quod non, quia ubi talis infinitas, ibi nullus est ordo, nec primum, nec ultimum: sed inter attributa divina est ordo, et in eis est aliquid primum, sicut jam patuit.

Ad hoc respondet Ægidius: Quum Deus sit perfectissimus, perfectiones omnium generum uniuntur in eo. Perfectiones autem Dei a nobis per motionem potissime cognoscuntur. Sunt autem tria in creaturis per quorum motionem cognoscitur divina perfectio. Primum est, quoniam creatura non est infinita, et ex hoc quamdam contrahit perfectionem, quia secundum Philosophum tertio Physicorum, infinitum non habet rationem perfecti neque totius. Quod intelligendum est de infinito ex parte materiæ, seu passivæ potentiæ. Deus autem ex hoc perfectissimus est, quia est infinitus, loquendo de infinitate ex parte formæ. Secundo, creatura fertur perfecta, quia attingit propriam speciem. Unde secundo Physicorum habetur, quod non dicitur aliquid esse tale aut perfectionem talis naturæ habere, donec habeat speciem ejus. Deus vero contrario modo dicitur esse perfectus, quia ad nullum genus aut speciem determinatur. Tertio, creatura dicitur esse perfecta, quia intra propria principia continetur. Deus autem modo contrario est perfectus, quoniam inter nullos terminos continetur. Quæ omnia Dionysius tertiodecimo de Divinis nominibus breviter tangit. Itaque ex hoc quod Deus non continetur in aliquo genere aut specie, conveniunt ei non solum perfectiones multæ unius generis, sed etiam omnium generum. Porro ex hoc quod est perfectionaliter infinitus, non solum conveniunt ei universæ perfectiones quæ actu inveniuntur in creaturis (quæ perfectiones finitæ sunt), sed etiam omnes possibiles inveniri seu esse, quæ sunt infinitæ. Et quia secundum quamlibet perfectionem potest sumi aliquod attributum, hinc infinita attributa conveniunt Deo, et infinitis nominibus potest laudari. Propter quod dicit Dionysius duodecimo capitulo de Divinis nominibus: Laudare nos convenit eum qui infinitorum est nominum. Hæc Ægidius.

Verumtamen quidam tenent, quod quamvis multa et nobis innumerabilia attributa conveniant Deo, non tamen simpliciter infinita. Sed quum Deus possit, quantum est ex parte ipsius, infinitas producere species angelorum in ascendendo, a quarum singulis perfectionibus possit accipi attributum, videtur quibusdam positio illa Ægidii vera.

Ad objectionem dicendum, quod inter infinita realiter diversa, non est ordo proprie sumptus; omnia vero attributa divina, sunt unum simplicissimum esse Dei.

Chapter 69 of 271