Quæstio 1
QUæritur igitur primo, An in divinis ponendæ sint relativæ proprietates per quas personæ ab invicem distinguantur.
Videtur quod non. Primo, quoniam quæest, an in simplici Deo queat esse vera et realis pluralitas personarum. libet increata persona tam simplex est sicut divina essentia, nec proprietas, notio aut relatio reale aliquid superaddit essentiæ: ergo proprietas non potius est in persona quam in essentia; aut si sunt proprietates in personis, non sunt in eis nisi secundum rationem, id est, non realiter nec positive, sed solum secundum nostram considerationem, quemadmodum sapientiam, justitiam, sanctitatem dicimus esse in Deo. — Secundo, simplicissima distinguuntur ab invicem immediate se ipsis, non per aliquid distinguens inexsistens sive adjunctum, ut patet de generibus generalissimis, et de puro actu ac pura potentia, atque de differentiis ipsis. Divinæ autem et supergloriosæ personæ sunt simplicissimæ, sicut divina essentia: ergo non distinguuntur ab invicem per proprietates aut relationes. — Tertio, si relatio nihil est in re nisi ipsa divina essentia, non videtur quod possit esse ratio sive principium realis et personalis distinctionis inter personas, quæ in ipsa essentia vere conveniunt, imo substantialiter idem sunt.
Quarto, Hilarius protestatur in libro de Trinitate, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus solis differunt nominibus. Si ergo in divinis sunt proprietates, illæ erunt vocales, non reales. — Damascenus quoque primo libro fatetur, quod divinæ personæ differunt cogitatione seu consideratione vel ratione, non re. — Quinto, si personæ relativis proprietatibus distinguuntur, ergo non erunt personæ proprietatibus illis abstractis. Et tamen illis per intellectum abstractis, adhuc manet divina essentia, quæ est res intellectualis naturæ, per se perfecte subsistens: ideo est persona. Est quoque præhabitum, quod Deus se ipso persona est, non aliquo adjuncto, ut asserit Augustinus.
Verum de isto, quod scilicet personæ divinæ per relationes originis distingui non valeant, inductæ sunt multæ rationes supra distinctione secunda, ubi quæsitum quæst. v. non est aliquod entium genus, nec aliquid in rerum natura, sed solum quidam respectus respersus in omnibus entibus, et quod relationes sunt de intentionibus secundis, quæ non habent esse nisi in anima. Quorum opinioni consentire videtur etiam Porretanorum opinio. Sed hoc falsum est, quia quod est tantum ens in anima, non est in aliquo genere determinato. — Hinc distinguendum est inter relationes. Quædam enim sunt quæ habent aliquod fundamentum in re super quod esse earum fundatur, sicut æqualitas super quantitatem: et illæ sunt relationes reales. Aliæ sunt relationes quæ non habent fundamentum in re de qua dicuntur, sicut dextrum et sinistrum in illis in quibus non sunt determinatæ illæ positiones secundum naturam sicut determinatæ sunt in partibus animalis: in quibus istæ relationes realiter sunt, quia fundantur in diversis naturalibus viribus determinatarum partium; in aliis vero non sunt nisi secundum rationem habitudinis unius ad alterum, idcirco in eis sunt relationes rationis. Et hoc, scilicet quod sunt relationes rationis, contingit quatuor modis. Primo, ut tactum est, quando relatio non habet fundamentum in rei natura super quod fundetur. Unde contingit quod relatio quandoque realiter est in uno, et non in alio: quia in uno habet motum quemdam supra quem fundatur, quem non habet in alio; ut est in omnibus relationibus quibus Creator refertur ad creaturam, quæ realiter sunt in creaturis, non in Deo. Secundo, quando relatio non habet realem diversitatem inter extrema, sicut relatio identitatis: idcirco nil ponit secundum rem, sed solum secundum rationem, ut quum dicitur, Idem eidem idem. Tertio, quando designatur relatio aliqua entis ad non ens, ut quum dicitur, Nos sumus priores futuris: quæ prioritas non est realis relatio, sed rationis, quia realis relatio exigit utrumque extremorum in actu. Quarto, quando ponitur relatio relationis, videlicet quando una relatio est alterius relationis extremum. Ipsa namque relatio per se ipsam refertur, non per aliam relationem. Et duos ultimos modos hos ponit Avicenna. Duo vero primi modi eliciuntur ex verbis Philosophi. Quum ergo istæ relationes, paternitas et filiatio, fundamentum habeant in re, videlicet naturam quæ communicatur, et ejus communicationem per generationem; constat quod realiter sunt in Deo: tamen propter Dei simplicitatem sunt idem realiter cum personis in quibus sunt, et propter veritatem relationum oportet quod alio modo seu diversimode designentur.
Primi igitur, utpote Porretani, attendentes in relationibus solum quod ad alterum sunt, et non fundamentum quod habent in re, dixerunt relationes esse adsistentes, quasi ex habitudine alterius advenientes. Secundi autem, videntes fundamentum rei, et simplicem esse Deum, dixerunt relationes non esse in personis, sed esse ipsas personas. Tertii, considerantes utrumque, dixerunt quod sunt in personis propter veram rationem relationis, et quod tamen sunt ipsæ personæ propter simplicitatem divinæ naturæ: quemadmodum deitas, bonitas, sapientia, sunt in Deo, et tamen sunt ipsemet Deus. — Hinc quod in libro de Trinitate ait Boetius, quod ad aliquid non prædicatur, intelligendum est in quantum est ad alterum, non prout ponit aliquid in suo subjecto. — Hæc Thomas in Scripto.
Præterea de hac re Thomas loquitur in prima parte Summæ, quæstione vicesima octava: Solum in his quæ sunt ad aliquid, invenitur aliquid secundum rationem tantum. In aliis namque generibus significatur aliquid absolute ac positive; ad aliquid vero secundum propriam rationem dicit solum respectum ad aliud. Qui respectus interdum est in ipsa rerum natura, quando videlicet aliquæ res secundum naturam sunt ad invicem ordinatæ, et inclinationem mutuam habent: et tales relationes oportet esse reales; sicut in corpore gravi est ordo ac inclinatio ad locum deorsum. Aliquando vero respectus significatus per ea quæ dicuntur ad aliquid, est tantum in apprehensione rationis unum alteri conferentis: et tunc est relatio rationis tantum; sicut dum comparat hominem ad animal sicut speciem ad genus. Porro dum aliquid procedit a principio ejusdem naturæ, oportet quod ambo, videlicet tam procedens quam id a quo procedit, in eodem conveniant ordine: sicque necesse est ut reales respectus ad invicem habeant. Quumque personæ in divinis procedentes, procedant in identitate naturæ, necesse est ut relationes quæ secundum divinas accipiuntur processiones, sint relationes reales. — Si autem objiciatur, quod relationes in divinis fundantur super actum intellectus et voluntatis, ergo sunt rationis dumtaxat: dicendum, quod relationes quæ sequuntur solam operationem intellectus, sunt in ipsis rebus intellectis relationes rationis solummodo, quoniam ratio nostra adinvenit eas circa et inter res intellectas. Relationes vero quæ consequuntur operationem intellectus, quæ sunt inter verbum intellectualiter procedens et id a quo procedit, non sunt relationes rationis tantum, sed rei: quia et ipse intellectus ac ratio res quædam est, et comparatur realiter ad id quod intelligibiliter ab ipso procedit, quemadmodum res corporalis ad id quod corporaliter ab ipsa procedit. Hinc paternitas et filiatio sunt reales relationes in divinis. — Hæc Thomas in Summa. Et consequenter ostendit ibidem, quod in Deo sint idem essentia atque relatio, per ea quæ jam ex Scripto suo sunt introducta.
His consonans Bonaventura: Omnes, inquit, catholici tractatores posuerunt proprietates personarum in divinis, sed in modo ponendi diversificati sunt. Nam quidam perpendentes summam simplicitatem esse in personis sicut in essentia, posuerunt quod sicut in essentia penitus idem est quod est et quo est, sic in personis idem sit qui distinguitur et quo, scilicet suppositum atque proprietas: sicque different solo modo loquendi. Quod stare non potest, quia in eadem persona sunt proprietates differentes non solum in modo loquendi, sed et realiter. Videmus enim quod una persona uno modo refertur ad unam, ut Pater ad Filium. Videmus quoque unam personam uno modo seu una habitudine comparari ad plures, ut Spiritum Sanctum ad Patrem et Filium; et item unam personam pluribus modis comparari ad plures, ut Filium ad Patrem et Spiritum Sanctum. Sic militer videmus plures personas eodem modo comparari ad unam, ut Patrem et Filium ad Spiritum Sanctum. Ergo unitas habitudinis non potest accipi ex parte essentiæ, nec ex parte personæ quæ refertur, neque ex parte personæ ad quam refertur. Restat ergo quod sit alius modus dicendi ex parte rei.
B
Hinc jam communis tenet positio, in divinis esse proprietates personales realiter differentes ab invicem, ac per hoc differentes etiam a personis aliquo modo. Quemadmodum enim quia in essentia non plurificata ponimus plures personas, ideo modus dicendi essentialiter a modo dicendi personaliter differt, non solum differentia sumpta ex parte nostri, sed et ex parte rei; sic sentiendum est de modo dicendi personaliter, atque de modo dicendi notionaliter. Idcirco distinguunt magistri tres modos dicendi in divinis ex parte rei, videlicet essentialem, personalem, et notionalem; diciturque communiter quod tres sunt in divinis modi prædicandi, videlicet in quid, in quis, et in quæ. Unde incidit fallacia figuræ dictionis ex commutatione horum modorum, sicut in creaturis ex commutatione prædica-
C mentorum. Quemadmodum ergo in divinis est vera essentia et veræ sunt personæ, ita et veræ proprietates personarum. Proprietatis namque est distinguere: ergo sicut inter personas est vera distinctio, sic in personis sunt veraciter proprietates distinguentes. — Denique sicut est alius modus quærendi de essentia et persona, ita est alius modus quærendi de essentia et proprietate : siquidem de essentia quæritur per quid, de proprietate per quomodo. Ergo sicut ponitur in divinis essentia et persona secundum veritatem, ita et proprietas. — Probatum est quoque superius, quod generatio et processio differunt realiter, alioqui non differrent personæ: ergo generatio et spiratio differunt realiter. Sed tam generatio quam spiratio est in una persona ut in Patre. Quum ergo persona sit una realiter, et proprietates realiter plures, oportet ponere proprietates in divinis realiter differentes; sed non differentia essentiali nec personali, quum sint in eadem persona : ergo notionali. Quod si non differunt generatio atque spiratio, ergo sicut hæc est vera, Pater spirat Spiritum Sanctum; ita et hæc, Pater generat Spiritum Sanctum : sicque Spiritus Sanctus esset Filius. — Insuper, sicut præhabitum est, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti : non unitate naturæ, quum et eadem natura sit in Spiritu Sancto, sicque esset principium sui ipsius; nec unitate personæ, quum sint duæ personæ : ergo unitate proprietatis; sicque oportet ponere proprietates in divinis realiter, non solum vocaliter. — Hæc Bonaventura.
Præterea secundum eumdem Doctorem, has proprietates personales oportet esse relationes : primo, quia sunt incommunicabiles, uni soli convenientes; secundo, quia realiter differunt, ut modo probatum est. Sola autem relatio manet in divinis distincta a divina essentia. Ad cujus intelligentiam est notandum, quod relatio in aliquibus convenit cum aliis generibus, in aliquibus differt. Convenit namque in hoc, quod est prædicamentum et genus entis et accidens; differt vero, quoniam præter alia genera habet respectum non solum ad subjectum, sed etiam ad objectum, secundum habitudinem ac dependentiam quamdam. Sed quantum ad primas illas conditiones, relatio non convenit Deo, propter ejus simplicitatem et perfectionem : non enim relatio in Deo est prædicamentum, nec accidens. Sed quantum ad habitudinem ponitur in divinis, omni imperfectione ac dependentia prorsus seclusa : et hoc, propter veram distinctionem quæ est in divinis, et propter veram originem ac habitudinem seu respectum. Alia ergo prædicamenta in divinis simpliciter transeunt in substantiam; relatio autem quodammodo manet, et quodammodo transit : quoniam alia genera non habent respectum nisi ad subjectum, et quantum ad illum transeunt; relatio vero ultra hoc dicit respectum ad objectum, et quantum ad illum manet. Non est ergo in Deo quantum ad id quod notat compositionem, dependentiam aut imperfectionem : propter quod non est genus, neque in genere, nec accidens, nec aliud a substantia. Unde in divinis non habet minus de ente, ubi realiter idem est cum essentia, sed in rebus creatis. Hæc Bonaventura.
His per omnia Petrus concordat. Qui inter cetera quærens, an convenienter dicitur, Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti, respondet : In Deo est essentiæ unitas ac personarum pluralitas; nec unum repugnat alteri, quoniam personarum pluralitas sumitur penes proprietates relativas, non absolutas. Quamvis ergo dici non queat, alia essentia, attamen recte dicitur, alia persona. — Et si objiciatur, quod persona commune quid est tribus personis sicut essentia, ergo non magis dici fas est, alia persona, quam essentia alia : respondetur, quod non est simile, quia communitas essentiæ est communitas rei ejusdem in numero, communitas autem personæ est communitas rationis. Hæc Petrus.
Richardus quoque respondens ad duas quæstiones prætactas, videlicet, an proprietates sint in divinis, et an sint ipsæ relationes, omnino concordat præinductis responsis Bonaventuræ, et parum aut nil superaddit; sed movet hic alias quæstiones quas Bonaventura non movet, quæ infra tangentur atque solventur.
Scripta demum Alberti videntur præhabitis consonare, quamvis in verbis ejus unum videatur esse obscurum. Sic etenim loquitur: Dico relationes esse in divinis, et loquor de relationibus quæ sunt personæ et in personis secundum modum intelligendi: quia licet realiter loquendo relatio nihil sit in persona in divinis, tamen secundum modum intelligendi, distinguens est in distincto, et supposita persona, non supponitur relatio: sicque ponimus in una persona plures relationes.
In verbis his Alberti videtur obscurum quod ait: Realiter loquendo relatio nihil est in persona in divinis. Paternitas quippe realiter est in Patre, filiatioque in Filio. Et si relatio non est realiter in persona divina, ergo relatio non multiplicat divinas personas, ut scribit Boetius, nec per relationes ab invicem distinguuntur. Idcirco Albertus (ut puto) vult dicere, quod pro tanto relatio realiter nihil est in persona, quia nec realiter aliquid superaddit, nec accidentaliter inest. Nam et postea subdit: Relationes aliter sunt in divinis, et aliter in inferioribus. In divinis namque relationes sunt exsistentiæ modi, in inferioribus vero causantur ex exsistentiæ modis: et hoc ideo, quoniam in divinis relationes sunt distinguentes, atque secundum intellectum ante relativa. Unde et iterum postea scribit: In numero generum nihil ita competit in divinis sicut relatio, et in speciebus relationis nihil in divinis sic convenit sicut relatio originis. Quod Albertus affirmat ad declarandum quod sola relatio multiplicat Trinitatem, prout hoc infra magis tractabitur.
His consonant scripta Udalrici in Summa sua, tertio libro, dicentis: Ad aliquid est in divinis vere, non transumptive: quia Scriptura docet Patrem esse veraciter generantem, et Filium naturaliter genitum, ac Spiritum Sanctum ab utroque vere esse spiratum. Per quæ nomina designatur vera ratio eorum quæ ad aliquid sunt, quibus hoc ipsum est esse, ad aliquid se habere. Nec solum sunt ista in
A Deo ratione specierum suarum, ut ea quæ pertinent ad prædicamentum quantitatis et qualitatis, sed etiam secundum rationem generis sui, quod est ad aliquid sive relatio: quoniam relativa ista in Deo sunt ut distinctiva personarum; distinguere vero relativis non convenit nisi ut quidam respectus sunt quibus ea quæ sunt ad aliquid comparantur ad alia, id est, talis respectus est proprie ipsa relatio. Verumtamen non sic, quod genus relationis ut genus sit in Deo, cujus generis species sint Pater et Filius; sed quod nomen generis hujus commune sit Creatori et creaturis communitate analogiæ, quemadmodum et de prædicamento substantiæ diximus.
Distinctio autem in divinis non potest esse per absoluta: quoniam absoluta omnia dicunt substantiam in divinis, ut Augustinus Boetiusque testantur; quumque ea quæ aliorum sunt distinctiva oporteat esse distincta, oporteret in Deo esse distinctionem substantiæ, si per absoluta esset distinctio personarum. Hæc autem distinctio est perfectionis, et non dividit divinam essentiam. Sicque hæc duo prædicamenta, videlicet substantia et relatio, sunt in divinis sine compositione. Hoc namque prædicamentum ad aliquid, alium habet modum entitatis quam cetera genera: quæ ex eo quod dicunt aliquid absolutum, essentias habent constantes in suis principiis absque principiis sui subjecti; ad aliquid vero non dicit nisi respectum, ita quod respectus subjecti est sibi entitas et quidditas sua, atque hoc ipsum quod est, alterius est. Iste autem respectus habet duo in se, utpote esse suum quod est in concretione ad subjectum, et rationem respectus in quantum hujusmodi est. Primo modo ad aliquid in creaturis est accidens: quumque omnia nomina accidentium dicta de Deo sint divina substantia, etiam relativa ista sic sumpta, sunt idem quod divina essentia; nec ipso ad aliquid ut sic sumpto distinguuntur personæ, sed secundo modo, prout sunt respectus quidam ad alia sine quibus intelligi nequeunt, quamvis illa quod ibi sit relatio alia atque proprietas.1 Hæc Alexander. non sint de ipsorum essentia. — Et quia ad aliquid primo modo dicit esse respectus concretum cum subjecto, quidam dixerunt relationes in divinis non esse nisi secundum quod sunt ipsæ personæ, et eas in abstracto non esse nisi expressiones personæ: ut si dicamus, Rogo tuam benignitatem, id est te benignum. Attamen dicunt quod connotant coexsistentiam correlativorum. Ideo non intendebant negare simpliciter relationes esse in Deo, quoniam connotatio talis non est nisi secundum quod unum relativorum intelligitur in alio; sed verbis impropriis idem dixerunt, quia non nisi partem rationis relationis consideraverunt, videlicet ut habet esse in subjecto, et non formale ejus, quo relationis est referri ad alterum. — Itaque relatio secundum rationem respectus, potius est ad aliquid quam in aliquo; sed secundum esse sui respectus, est in persona, et transit in substantiam, retinens tamen suam proprietatem a proprietate substantiæ aut subjecti distinctam. — Hæc Udalricus.
Ægidius in his concordat Thomæ ac Bonaventuræ, et ea declarat prolixe quæ illi succinctim.
Amplius Alexander: Suppositis, inquit, ratione et ordine originis in divinis personis, necesse est ponere reales relationes in Deo. Concesso namque quod natura divina habeatur ab aliquo, necessario sequitur distinctio secundum relationem, nihil detrahendo simplicitati divinæ essentiæ. Intelligendo namque divinam naturam, necesse est ut intelligatur in habente illam: et si intelligamus eam in habente ipsam ab alio, jam intelligimus eam cum proprietate incommunicabili, qua separatur vel distinguitur a non habente eam ab alio; et ex hoc introducitur differentia relationis, quia sic habetur sub duabus proprietatibus incommunicabilibus. Et idem dicendum de Spiritu Sancto, qui est ab utroque: qui quum habeat eamdem naturam a Patre et Filio, jam sequitur enim est quod adest et abest. Sed esse ad, accipit secundum rationem relationis, quæ secundum esse suum refertur ad aliud. Quum igitur relatio est quod est esse ad, prior est ratione ejus quod est adesse. Hinc sequitur quod simpliciter loquendo, ratio relationis prior sit ratione accidentis. — Hæc Alexander.
Præterea de his in Summa sua, primo libro, tractat Antisiodorensis, recitans prætactas opiniones, et arguens contra eas, præsertim contra errorem Porretanorum. Verumtamen opinionem Præpositivi inductam affirmat esse multum probabilem : Videndum est, inquiens, quomodo sustineri possit opinio magistri Præpositivi, dicentis quod sicut paternitas est Pater, ita supposita paternitate supponitur Pater, nec est differentia, nisi in modo loquendi seu significandi. Cujus opinionis probabilitas apparet in hoc, quoniam sicut Deus propter hoc quod est omnimode simplex, non eget aliqua actione ad hoc ut agat in creaturam, sed se ipso agit in eam; nec eget aliqua relatione qua referatur ad creata, sed se ipso refertur ad ea : ita Pater quum sit omnimode simplex, se ipso refertur ad Filium. — Qui ergo opinionem istam vult sustinere, poterit ad instantias respondere, ut quum ita arguitur : Pater generat, et Pater spirat : si in utraque propositione non denotatur nisi Pater sic agens, idem erit dicere, Pater generat, et, Pater spirat. Ad quod diceretur, quod Pater propter suam simplicitatem, quantum in se est, eodem modo se habet ad Filium et Spiritum Sanctum, tamen diverso modo se habet ad illos in quantum quasi ad plures effectus, id est productos : sicut Deus quantum in se est, eodem modo se habet ad homines universos, nihilo minus aliter habet se ad bonos quam ad malos. Similiter dico, quod verba hæc, generat et spirat, quantum ad Deum Patrem idem significant, sed connotant diversa ex modo significandi. Hæc Antisiodorensis.
Verum si præinducta motiva, præsertim Bonaventuræ, rite pensentur, solutiones istæ satisfacere non censentur. Nam et Pater per intellectum profert Verbum, et per voluntatem spirat amorem; illaque maxima, quod idem in quantum idem, seu idem eodem modo se habens, facit seu agit idem, infallibiliter vera est apud theologos atque philosophos. Propter quod omnis distinctio productorum ex parte producentis aliquo modo habet originem, sicut de hoc superius inducta sunt multa; atque ex argumentis Scoti et Francisci de Mayronis, opinio illa potest clarissime confutari. Idcirco quantum ad hoc, potius reor consentiendum Alexandro, Thomæ, Alberto, Bonaventuræ, Petro, Richardo, Ægidio : quorum positio in hac re nunc quasi ab omnibus observatur.
Ad primum ergo dicendum, quod proprietates sunt in personis non quasi realiter ab ipsis distinctæ, sicut et sapientia, pietas atque justitia est in Deo non tanquam quid realiter distinctum ab eo, et tamen aliud convenit Deo ratione justitiæ, aliud ratione misericordiæ. Neque negandum est quin et proprietates et relationes sint aliquo modo in divina essentia tanquam in fundamento, eo quod omne relativum in aliquo absoluto fundetur. Qualiter autem hoc sit, et qualiter in una et eadem divina essentia oppositæ relationes originis queant fundari, supra ex dictis doctorum, præsertim sancti Doctoris in Summa contra gentiles, quantum humanæ imbecillitati in præsenti possibile est, distinctione secunda et tertia, ostensum est.2 Infra quoque tangentur rationes Durandi et Scoti, satis idoneæ ad reprobandum illam opinionem. Intendo quippe huic materiæ immorari, eo quod doctores præcipui valde in hujus distinctionis materiis videantur variis modis sentire, quatenus diversis opinionibus atque earum motivis hinc inde congruenter attentis, veritas evidentius elucescat. — Ad secundum dicendum, quod sicut divinæ et superbenedictæ personæ sunt simplicissimæ, ita quod in eis non est realis distinctio, quamvis inter eas distinctio sit realis, utpote personalis; sic per eas ab invicem distinguuntur, id est, non per aliquid reale adjunctum, sed per proprietates eis consubstantiales, quæ nihilo minus sunt in eis, et ratione distinguuntur ab ipsis: quæ ratio non est inanis aut ficta, quia fundamentum habet in re, quemadmodum inter intellectum et voluntatem Dei exstat talis distinctio, quamvis realiter unum et idem consistant. — Ad tertium respondetur, quod quamvis unaquæque relatio in divinis sit realiter ipsa divina essentia, relationes tamen originis inter se realiter sunt distinctæ: idcirco distinguere queunt personas. Denique in creaturis differentia prædicatur de specie, sicut rationale de homine; sicque realiter identificatur cum illa: et tamen distinguit eam ab aliis. Quid ergo miramur, si in divinis essentialiter idem sit distinguens atque distinctum, dummodo formaliter, id est ratione non cassa, distinguuntur?
Ad auctoritatem Hilarii responsio certa et clara est. Non enim intendebat asserere, quod divinæ personæ solis distinguantur vocabulis, quum hoc sit Sabellianæ perfidiæ; sed per distinctionem nominum exclusit distinctionem essentiæ, ita ut per nomina intelligantur proprietates nominibus designatæ. Ideo, secundum Bonaventuram, per nomina intellexit nominum significata. — Ad auctoritatem etiam Damasceni responsum est supra speciali in quæstione.3 Bonaventura vero hic scribit, quod differre ratione contingit tripliciter. Primo, ex parte nostræ apprehensionis: et sic bonitas et sapientia differunt ratione in Deo. Secundo, ex parte attributionis, quia videlicet aliquis modus attribuitur uni, non alteri: sicque differunt ratione, essentia, persona, et notio. Tertio, differre ratione, est differre secundum pluralitatem distinctionis quæ non inducit diversitatem in essentia seu natura: et sic una persona differt ab alia ratione. Petrus autem breviter respondet, dicendo quod Damascenus sumit rationem pro relatione.
Footnotes
Chapter 178 of 271