Quæstio 7
S Eptimo quæritur, An in divinis sit aliquod suppositum absolutum.
Videtur quod sic. Primo, quia Augustinus septimo de Trinitate apertissime dicit, quod Deus eo ipso quo Deus, est persona, et quod persona ex prima sua significatione dicitur absolute in Deo. — Secundo, aliquæ actiones conveniunt Deo essentialiter et absolute, ut intelligere, velle, creare : actiones autem sunt suppositorum. — Tertio, divina essentia est intellectualis substantia per se subsistens : ergo est persona.
In oppositum est, quia secundum hoc, esset in Deo quaternitas personarum, imo et tres personæ essent una persona.
Ad hanc quæstionem respondet Henricus quinto Quodlibeto, ubi et causam individuationis prolixe inquirit, et tandem concludit : Quum determinatio formæ constituat rationem suppositi absoluti, forma autem Deitatis sit indeterminabilis, utpote illimitata ac purum esse; idcirco in ipsa nulla ratio suppositi absoluti potest considerari, nec ulla ratio individuationis, sed est in ipsa singularitas pura absque omni ratione determinabilis et individualis. — Quicumque ergo nititur intelligere Deitatem sub ratione suppositi absoluti, incidit in inconveniens duplex. Unum, quod intelligit Deitatem ut formam determinatam et limitatam. Unde et philosophi qui Deitatem veram cognoverunt, etsi eam conceperunt et intellexerunt ut quamdam singularitatem, nunquam tamen intellexerunt eam ut supposito determinatam, ita quod circa eam dixissent ullo modo considerari rationem suppositi, nisi extendendo rationem suppositi ad rationem singularis in se exsistentis, juxta quod septimo de Trinitate, capitulo quarto, loquitur Augustinus : Omnis res ad se ipsam subsistit, quanto magis Deus? Ubi verus est intellectus, intelligendo rationem singularis; falsus autem, intelligendo rationem subsistentis non solum per determinationem, sed etiam absque omni determinatione : quoniam sicut formam creaturæ procedentem in esse sive in materia sive extra eam, impossibile est esse aut intelligere subsistere sua singularitate absoluta absque negatione qua negatur esse aliud ab intra vel ab extra; sic impossibile est formam Deitatis esse aut intelligere ut subsistentem sua absoluta singularitate absque eo quod circa ipsam sint et intelligantur rationes respectuum, qui non determinant eam sed rationem suppositi quod cum ea constituunt. Sicque sicut forma creaturæ non potest intelligi ut forma tantum, nisi sub ratione negationis; ita nec Deitas, nisi sub ratione respectus. Et faciunt respectus hic (scilicet in divinis) supposita, sicut in creaturis negationes, hoc excepto, quod negatio ibi formam limitat atque determinat, et distinguit supposita in rebus diversis; in Deo autem non determinat respectus formam, sed suppositum, communicando diversis suppositis eamdem rem numero. Propter quod ubi terminatur communicabilitas formæ creatæ, videlicet quum singulariter fuerit exsistens, ibi incipit communicabilitas formæ Deitatis, utpote a singularitate suæ naturæ: et hoc ideo, quoniam singularitatem habet absque omni determinatione et limitatione. — Hinc simplicitate et fecunditate naturæ requirente, necesse est eam relative communicari, et relativis respectibus subsistere in suppositis relativis, et nullatenus absolute. Nunquam enim est ratio suppositi sine ratione alicujus determinationis, quæ in Deo esse non potest nisi suppositorum relativorum. Qualitercumque enim intelligatur suppositum absolutum, sive singularitate absolute subsistente, sicut philosophi posuerunt in Deo et universaliter in substantiis separatis, sive natura de se universali in supposito aliquo determinata; relationes illi supervenientes non sunt fundatæ in essentia nisi ut in supposito, et ita non ratione illa qua essentia est essentia, sed ratione qua essentia est in supposito: sicque relationes illæ essent suppositi proprietates, et nullo modo per esse suum fundatæ constitutione suppositi alterius. Nullum ergo suppositum absolutum in Deo ponendum est, sed solum tria supposita relativa, constituta relationibus fundatis in singulari Deitatis essentia. Hæc Henricus.
Cujus scripta videntur obscura, vel in quid nominis pro magna parte stantia. Philosophi enim dixerunt quod causa prima sit de se maxime hæc, et quod actus purus eo ipso quo purus actus, sit summe incommiscibilis aliis, per se et in se separatim subsistens: sicque dixerunt Deum esse absolutam personam, sicut nunc usque affirmant philosophi, Sarraceni, Judæi. An vero dicendus sit Deus etiam simili modo suppositum, potest distingui de significatione nominis hujus, suppositi. Verumtamen quum de ratione suppositi ac personæ videatur esse incommunicabilitas, et divina essentia communicabilis sit, imo et communicata atque communis tribus personis, non videtur ei proprie convenire ratio suppositi aut personæ. Philosophi autem et ceteri qui pluralitatem personarum in Deo negabant, dixerunt divinam essentiam nequaquam communicabilem esse personis: ideo non est mirum quod posuerunt in Deo suppositum absolutum, aut certe (si hoc melius sonat) absolutam personam.
Circa hæc scribit Richardus: Quidam dixerunt, quod in divinis est hypostasis constituta per absolutam proprietatem, non una communis tribus personis, sed tres secundum quod tres sunt personæ, dicentes quod in persona Patris est aliqua res constituta per proprietatem absolutam quæ generat, et quam secundum rationem intelligendi consequitur habitudo paternitatis; similiter in Filio sit aliqua res absoluta quæ generatur, et quam secundum rationem intelligendi consequitur habitudo filiationis; atque in Spiritu Sancto aliqua res absoluta quæ spiratur, quam secundum rationem intelligendi consequitur habitudo passivæ spirationis: quia (ut dicunt) generatio non terminatur immediate ad relationem, sicut et quinto innuitur Physicorum. Quumque essentia non generetur nec spiretur, neque relatio, videtur aliquid absolutum esse in Patre et Filio, quod in Patre generet, et in Filio generetur: quod non est, ut apparet, nisi hypostasis. Dicuntque isti, quod paternitas non sit constitutiva Patris sub ratione qua persona est, sed solum sub ratione qua refertur ad Filium. Similiter dicunt de filiatione respectu Filii: et dicunt, quod sicut proprietates relativæ comparatæ ad essentiam sunt realiter idem cum ea, et tamen inter se distinguuntur; sic istæ tres res absolutæ, quas vocant hypostases, comparatæ ad essentiam sunt idem quod illa, et tamen sunt inter se distinctæ per absoluta a se ipsis. — Hæc autem opinio videatur derogare simplicitati divinæ. Ideo alii dixerunt in divinis esse aliquam hypostasim constitutam per absolutam proprietatem, communem Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut essentia eis communis est. Dicunt enim, quod illa hypostasis est divina essentia ut in se exsistens, et quod ista sit ratio quod nomen personæ antiquitus significabat essentiam. Omnis enim essentia intellectualis in se exsistens, persona est. — Alii, quibus consentio, dicunt quod in divinis non sit aliqua persona per proprietatem absolutam constituta, sed tantummodo per proprietatem relativam, ut ostensum est supra. Hæc Richardus.
Porro ut veritas horum clarius pateat, referam verba Augustini, septimo de Trinitate dicentis : Non aliud est Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem.1 Nam si esse, ad se dicitur, persona vero relative, sicque Patrem et Filium ac Spiritum Sanctum dicamus tres personas, sicut dicuntur aliqui tres amici aut tres propinqui quod sint ad invicem tales, non quilibet ad se, etc.
Ex dictis quoque patet ad argumenta solutio. Nam quid dicendum sit ad verba hæc Augustini patuit ante. — Ad secundum dicendum, quod actio recte adscribitur rei per se subsistenti, quamvis ei non conveniat plene ratio suppositi seu personæ. Dictum est quoque, quod Trinitas seu tres personæ sunt una summa res, qua sola fruendum est. Sunt enim unus Deus, una essentia, unus Creator, unum principium omnium rerum, et ita una res per se subsistens. Quamvis etiam quis probabiliter vellet defendere quod in Deo sit suppositum absolutum seu absoluta personalitas, non tamen cogeretur concedere quod in divinis sint quatuor personæ : quia persona absoluta non poneret in numerum cum personis dictis relative, sed esset realiter idem cum unaquaque illarum. Et sicut in divinis tres res relativæ realiter ab invicem distinctæ, videlicet tres personæ, sunt una res summa et absoluta, utpote una essentia; ita tres personæ relativæ dicerentur una persona absolute accepta. Verumtamen magis catholice sonat non ponere in Deo absolutam personam, ob causam præhabitam. Qui autem dicunt divinas personas constitui et distingui per absolutas proprietates, forsan concederent quod in divinis sint tres personæ absolute : quod juxta præostensa male sonaret.
Footnotes
-
Cf. p. 150 B supra. ↩
Chapter 184 of 271