Quæstio 5
Quinto quæritur, An sine periculo infidelitatis liceat de notionibus, relationibus proprietatibusque in divinis contraria opinari et diversa sentire.
Videtur quod non. Primo, quia secundum Augustinum primo de Trinitate, nullibi periculosius erratur quam ubi de summa Trinitate tractatur: ergo periculosissimum est falsum aliquid de prædictis in Deo sentire. — Secundo, quo veritas supernaturalis, increata et summa est sanctior atque præstantior, eo sceleratius est falsum quid perhibere de ea; et tamen hoc fit, quando contraria proferuntur ac tenentur de ea: hoc ergo sceleratissimum esse videtur. — Tertio, omne mendacium est peccatum, maxime tamen mendacium in materia fidei. — Quarto, quoniam Salomon protestatur: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum; sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.1 Incautum ergo, imo et præsumptuosum temerariumque videtur, talia alta et incomprehensibilia perscrutari, et de incertis ferre sententiam.
In oppositum est, quia si non liceret de prædictis contraria opinari ac diversa sentire, doctores scholastici multis et magnis involverentur periculis. In materiis quoque opinabilibus videtur licitum esse varia opinari, quamdiu non dicitur aliquid veritati Scripturæ aut determinationi Ecclesiæ absonum.
Specialiter autem posset inquiri, an opinio illa Gilberti Porretani exsistat hæretica. Videtur quod imo, quia aliqui doctores aperte hoc dicunt. Ex illa etiam opinione sequitur aliquid fidei sanctæ contrarium, ut probant Guillelmus Parisiensis in libro de Trinitate ac alii quidam.
Ad hoc Antisiodorensis in Summa sua primo libro respondet: Neutra opinionum illarum de notionibus est hæretica, quia a sacra Scriptura non habemus de notionibus determinatum quid sit tenendum: ideo licet magistris circa hoc opinari. Sed non licet eis asserere. Si enim quis asserat de Deo quod non est determinatum in sacra Scriptura, vel quod non sequatur directe ex fide, peccat mortaliter, quia se ipsum constituit supra Deum: judex quippe est supra id de quo judicat. Talis autem est ordo judicandi, ut Deus judicet omnia, spiritualis vero homo judicet omnia quæ sub se sunt, utpote ipsos homines animales inferioraque omnia. Animalis vero homo non potest judicare de spiritualibus et de homine spirituali, quia non percipit ea quæ Dei sunt;2 sed potest judicare porcos, et talia tantum. Qui ergo sua auctoritate asserit quid de Deo, ponit se supra Deum judicando, et ita peccat mortaliter. Et ista est superbia intellectus quam prohibet Apostolus, dicens: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.3 Porro magistri theologiæ nihil affirmant, sed solum opinantur, inquiredo de talibus ad defensionem fidei contra hæreticos. Idcirco non peccant, quamvis animus eorum magis inclinetur ad unam partem quam ad aliam: quod est opinari.
B Verumtamen si quis in sua opinione glorietur de suo ingenio, peccat; sed si tam leviter et modice glorietur quod ad correctionem paratus sit, veniale peccatum est: et de hoc ait Ambrosius, quod fert secum lignum, fœnum et stipulam. Si vero glorietur tam vehementer quod pertinax sit, peccatum mortale censetur. — Hæc Antisiodorensis. Ex quibus patet quam pericullosum sit de divinis et incertis asserere, et communi doctrinæ devotorum ac solidorum doctorum dissentire, curiosisque novitatibus insudare. Ex eisdem elicitur quam graviter peccent homines sæculares carnales de religiosis judicando, passionati quoque religiosi (si tamen religiosi), de religiosis vere spiritualibus et internis.
C His Alexander concordans: Non est, inquit, probabile tam peritos viros, ut scilicet fuit Gilbertus, hæresim sensisse, licet verba eorum viderentur aliquibus hæresim sonare. Nec fuit inter eos contradictio secundum rem, aut secundum intellectum: quia ut dicit Lombardus in tricesima quarta distinctione primi Sententiarum, alia est ratio intelligentiæ essentiæ, alia personæ sive hypostasis; similiter (imo et plus) alia est ratio intelligentiæ ipsius essentiæ, et alia proprietatis: et juxta hoc processerunt Porretani, ponentes adsistentiam formarum seu relationum, maxime quum in libro de Trinitate dicat Boetius, quod quædam prædicamenta rem monstrant, quædam vero quasi circumstantias rei: et illa quidem sic prædicantur ut aliquid esse ostendant; illa vero non ut esse, sed potius extrinsecus quid affigant. Et cunt opinionem Gilberti damnatam in Remensi concilio sub Papa Alexandro, videtur aliqualiter devium. Factum enim est hoc sub Papa Eugenio, præsente S. Bernardo, quemadmodum in vita S. Bernardi, libro tertio, recitatur, et ipse beatus pater Bernardus super Cantica tangit, sicut et Alexander hic refert. Itaque tertio libro de vita magni patris nostri Bernardi refertur, quod Gilbertus cognomento Porretanus, Pictavorum episcopus, in sacris litteris plurimum exercitatus, et sublimiora se Porretanus perscrutatus ad insipientiam sibi, in concilio quod in urbe Remorum Papa Eugenius celebravit vocatus est; et ibi biduana disputatione a S. Bernardo convictus, tandem suum revocavit errorem, et indulgentiam impetravit, præsertim quoniam a principio fassus fuit se ita sentire sine obstinatione, et correctioni Ecclesiæ velle stare. cunt opinionem Gilberti damnatam in Remensi concilio sub Papa Alexandro, videtur aliqualiter devium. Factum enim est hoc sub Papa Eugenio, præsente S. Bernardo, quemadmodum in vita S. Bernardi, libro tertio, recitatur, et ipse beatus pater Bernardus super Cantica tangit, sicut et Alexander hic refert. Itaque tertio libro de vita magni patris nostri Bernardi refertur, quod Gilbertus cognomento Porretanus, Pictavorum episcopus, in sacris litteris plurimum exercitatus, et sublimiora se Porretanus perscrutatus ad insipientiam sibi, in concilio quod in urbe Remorum Papa Eugenius celebravit vocatus est; et ibi biduana disputatione a S. Bernardo convictus, tandem suum revocavit errorem, et indulgentiam impetravit, præsertim quoniam a principio fassus fuit se ita sentire sine obstinatione, et correctioni Ecclesiæ velle stare.
Porro Albertus ad hoc absolute respondet, quod opinio illa Porretanorum falsa est atque hæretica, et ab Alexandro Papa in Remensi concilio condemnata. Aut enim Porretanus ponit relationem esse aliquod ens in divinis, aut nihil. Si aliquid, illud est vel substantia vel accidens: si accidens, ergo esset in aliquo inhærenter, quod in divinis locum non habet; si substantia, ergo non est affixum neque adsistit, sed est substantialiter ipsa res divina. Si vero sit nihil, sequitur quod personæ non distinguantur. Hæc Albertus.
Amplius, de hac quæstione scribit Thomas in prima parte Summæ suæ, quæstione tricesima secunda: Ad fidem aliquid pertinet dupliciter. Primo directe, ut ea quæ principaliter tradita sunt ad credendum, sicut quod Deus est unus et trinus. Et circa talia falsum opinari, hæreticum est, præsertim si cum pertinacia fiat. Secundo indirecte, ut ea ex quibus sequitur aliquid contrarium fidei, ut si quis Samuelem dicat non fuisse filium Elcanæ: ex qua assertione sequeretur falsam esse Scripturam.4 Et circa hujusmodi potest aliquid falsum opinari sine periculo hæresis, antequam consideretur aut determinatum
Idem Udalricus in Summa sua, tertio libro. sit quod ex eo sequitur aliquid fidei sanctæ contrarium, et præsertim si non pertinaciter adhæreatur. Sed postquam manifestum est quod ex hoc sequitur aliquid contrarium fidei, et maxime si hoc ab Ecclesia fuerit determinatum, ex tunc circa hoc errare, non esset absque hæretica pravitate. Ideo modo multa reputantur hæretica quæ talia non reputabantur ante determinationem Ecclesiæ. — Sicque dicendum est, quod circa notiones aliqui sine periculo hæresis sunt opinati contraria,
Quocirca sciendum, quod juxta Udalricum ibidem, Gilbertus videtur habuisse occasionem suæ opinionis ex verbis Boetii libro de Trinitate, ut jam etiam patuit ex verbis Alexandri. Verumtamen Gilbertus mentem Boetii non satis bene advertit, nec excusari potest in toto, ut statim clarius ostendetur.5
Quod autem Albertus et Udalricus dinon intendentes aliquid fidei contrarium sustinere. Sed si quis falsum opinaretur circa notiones, considerans quod ex hoc sequatur aliquid contrarium fidei, in hæresim laberetur. Hæc Thomas in Summa.
Ex his patet solutio ad objecta. Verum est equidem quod periculosissimum sit circa superbeatissimam Trinitatem errare cum temeraria, obstinata aut indiscreta assertione, non autem cum pia æstimatione, cum præparatione cordis ad correctionem. Per quod duo prima solvuntur objecta. — Ad tertium respondetur, quod mendacium proprie est cum intentione fallendi aut recedendi a veritate, aliquid contra veritatem dicere aut sentire : quod in opinione scholastica, quamvis erronea, locum non habet.
Denique, ut prætacta de relationibus et notionibus clarius intelligantur, adhuc unam super hoc quæstionem movebo.
Footnotes
Chapter 182 of 271