Quæstio 6
S Exto quæritur, An relatio in divinis sit adsistens seu extra affixa, vel potius vere insistens.
Videtur quod solum adsistat : quia in quantum relatio, respicit alterum, utpote correlativum seu objectum; et ita, secundum Boetium, est sicut adsistens. Imo in quantum insistens, transit in substantiam, nec manet relatio, prout in libro suo de Trinitate affirmat Boetius, commentatoresque ejus Gilbertus, Thomas, Albertus, ac alii.
Ad istud Quodlibeto quinto Henricus satis diligenter et exquisite respondet : Quæstio (inquiens) ista non quærit de relatione ut est nomen secundæ intentionis, prout exprimitur nomine isto relatio, sive ad aliquid; sed prout est nomen primæ intentionis, ut paternitas, filiatio, etc. Sicque circa significatum suum duplicem importat respectum, videlicet unum ad substantiam seu subjectum, alium ad oppositum seu objectum. Relatio autem ut est nomen secundæ intentionis, solum notat respectum seu habitudinem ad objectum.
Utrumque autem eorum de quo quæstio quærit in relatione ut est primæ intentionis, attenditur penes respectum quem habet in Deo ad ipsam substantiam, super quam nil addit reale, nec accidentaliter advenit ei. Quumque inseparabilis sit a divina essentia, nec sit pars aut accidens ejus, quidam dixerunt eam insistere divinæ essentiæ, ut per ly in denotarent inseparabilem essentiæ ac relationis conjunctionem; per actum vero sistendi removerent inhærentiam accidentis ac partis. Et isti totaliter respexerunt ad relationis realitatem quam habet a suo fundamento. Alii vero respicientes ad rationem prædicamente ad aliquid, quod ut tale, non respicit nisi ad alterum seu aliud extra se, dixerunt relationem adsistere, ut quia tam pars essentialis quam accidens subintrant quodammodo ipsam rem, utrumque illorum excluderent verbo hoc, adsistendi, quod denotat aliquod esse extrinsecum. Verumtamen quia adsistens non penitus amovetur ab eo cui adsistit, per hoc ipsum verbum insinuabant inseparabilitatem relationis a divina essentia. Verum quum relatio duo requirat, puta subjectum in quo fundatur, et objectum quod respicit; idcirco utraque positio illa defecit, adspiciendo solum ad alterum horum duorum.
D — Hinc intuendo utrumque, dicendum quod quum relatio sit proprium prædamentum manens in Deo secundum propriam rationem, non tamen in quantum est accidens, sed prout se habet ad alterum, ita quod in Deo est res ipsa subsistens; hinc sicut in creaturis relatio est res cui convenit esse alteri inhærendo in respectu et comparatione ad aliud, sic in Deo relatio sit res quæ est ipsum esse in se subsistendo in respectu ad alterum. Sicque respiciendo ad id quod est reale, fundamentale et quasi materiale in significato relationis, ipsa proprie dicitur essentiæ divinæ insistens, prout ædificium fundamento suo insistit atque innititur. Adspiciendo vero ad formale relationis, quod est esse ad aliquid, relatio dicitur quodammodo adsistens, quia hujusmodi modum habet non tam ex natura sui fundamenti, quam ex correspondentia sui objecti : sicut in libro de Trinitate ait Boetius de domino, in quo insinuatur relatio dominii, scilicet potestas coercendi subjectos, quæ per extrinsecum aliquid convenit domino. Attamen per hoc non intendit Boetius quod relatio sit omnino adsistens, quasi nihil a suo habeat fundamento et totam suam realitatem accipiat ab objecto; sed dicit hoc ad insinuandum quod relatio habet esse reale a suo fundamento non absolute, sed potius sub quodam respectu. — Hæc Henricus, qui hæc atque consimilia quædam vehementer prolixe exponit, sicut Ægidius.
Per hoc patet objecti solutio.
Chapter 183 of 271