Quæstio 3
Tertio quæritur, Utrum abstractis per intellectum proprietatibus relativis a personis, remaneant ipsæ personæ distinctæ, vel saltem res per se subsistentes.
Videtur quod non. Primo, quia (ut dictum est) relationes seu relativæ proprietates sunt ipsæmet personæ subsistentes. Ergo proprietatibus illis intellectis non esse, nil remanet de personis. Nec ipsæ hypostases permanent subsistentes. Essentia namque de se communicabilis, per proprietatem determinata, vocatur hypostasis et incommunicabilis redditur : ergo proprietate subtracta, non manet incommunicabilis. — Secundo sic : Pater non solum habet quod est Pater, sed etiam quod est quis seu iste : aut ergo ab eodem, aut non. Si ab eodem, videretur quod Filius non esset quis nec iste, quia non habet paternitatem, qua Pater est Pater; si non ab eodem, ergo ab alio quam a paternitate habet Pater quod sit hypostasis seu persona : quis enim seu iste designat hypostasim. — Tertio, individuum non manet individuum individuantibus ab eo remotis, sicut nec album permanet album subtracta albedine : ergo nec hypostasis aut persona est manens, una proprietate abstracta.
In contrarium arguitur, quod secundum Augustinum libro de Trinitate, in omni relativo est aliquid accipere præter relationem, utpote fundamentum relationis. Unde affirmat, quod in relativo est aliquid non relativum. Sed personæ in divinis, ut Pater et Filius, relative dicuntur. Ergo relationibus intellectuali apprehensione abstractis, manet quid absolutum : et hoc est res vere subsistens, quum in Deo nihil sit accidens nec universale. — Item, subtracta personæ sua proprietate, adhuc manet deitas ac natura, quæ est quid per se subsistens, quemadmodum in rebus creatis, si individuantia ab individuo subtrahantur, manet natura specifica.
Ad hoc Thomas respondet : Hic est duplex opinio. Una, quod sicut in rebus creatis, per intellectum abstractis relationibus ac proprietatibus, adhuc manent ipsæ hypostases se ipsis distinctæ, sic etiam in divinis. Unde dicunt, quod abstracta personalitate, id est relatione constituente personam, adhuc manet hypostasis. Sed hoc videtur fidei repugnare propter duo. Primo, quoniam quum pluralitas semper causetur ab aliqua distinctione, et distinctio sit vel per essentiam, vel per quantitatem, vel per relationem, impossibile est in Deo esse aliquam distinctionem nisi quam agat relatio : hinc relationibus per intellectum sublatis, tollitur ipse intellectus distinctionis. Secundo, quoniam in divinis nihil prædicatur per accidens, vel sicut forma alicui præexsistenti inhærens : unde quidquid significatur ibi per modum formæ, totum est subsistens. Hinc sicut remota essentia per intellectum, non remanet aliquid quasi recipiens illam essentiam, quoniam ipsamet essentia est subsistens; ita remota per intellectum bonitate, non remanet aliquid recipiens bonitatem, quia ipsa bonitas est subsistens. Conformiter remota per intellectum relatione, non remanet aliquid quasi substratum illi relationi, quoniam ipsamet relatio est subsistens. Unde abstracta relatione, nihil manet proprie loquendo, nec absolutum, nec relativum, nec hypostasis, nec essentia. Sed verum est quod essentia potest intelligi non intellecta bonitate, ut dicit Boetius in suis Hebdomadibus. Similiter potest intelligi essentia non intellecta paternitate aut relatione, sicut Judæi intelligunt, qui non intelligunt sic per modum abstractionis. Sed non potest intelligi quod in divinis removeatur relatio, et remaneat aliquid subsistens aut substratum relationi, quoniam ipsamet relatio subsistit. — Idcirco concedimus cum aliis, quod remota relatione, non remanet hypostasis distincta in divinis: tum quia non manet distinctio, tum quia non manet subsistens relationi. Sed verum est quod quamvis nunquam essent relationes, per quas fides distinguit personas, Deus esset substantia et persona absoluta, ex hoc quod subsisteret in esse suo, et quasi subsisteret essentialibus proprietatibus suis, quibus ab essentiis aliis distingueretur. Est ergo in divinis accipere absolutum et relativum, non quod relatio sit quid aliud ab absoluto et illi adveniens ac ipsum distinguens, sed per omnimodam rei identitatem: imo id quod distinguitur relatione, est ipsa relatio, et hoc potest significari per modum relationis atque hypostasis.
Præterea si objiciatur, quod hypostasis ponitur in definitione personæ, ergo potest intelligi non intellecta persona, quoniam aliquid superaddit. Dicendum, quod hypostasis ponitur in definitione personæ, quia persona aliquid addit super hypostasim, non quidem relationem, quia relatio est de intellectu hypostasis divinæ, sicut est de intellectu personæ, sed addit determinatam rationem relationis, utpote pertinentis ad dignitatem: ideo remota relatione, nec intellectus hypostasis nec intellectus personæ permanet in divinis. Nam et ex ipso quod ponitur et vocatur divina hypostasis, ponitur in nobili proprietate subsistens: sicque ratio nobilitatis quam addit persona, includitur in hoc quod est divina hypostasis. Unde sicut hypostasis humana nihil minus dicit quam persona, ita nec hypostasis divina.
A Dicendum quoque [ad secundum], quod Pater paternitate habet quod sit Pater, et quod sit quis seu iste. Non tamen sequitur quod Filius non sit quis et iste, quia quod Pater habet paternitate, Filius habet filiatione, quæ etiam exstat relatio. Idcirco abstracta relatione, nec Pater est quis, nec Filius: et tamen uterque realiter est quis sua relatione, sicut uterque est persona sua personalitate, et tamen personalitas unius non est personalitas alterius, ut patet ex dictis de communitate personæ. — B Hæc Thomas in Scripto.
Ex quibus patet ad objecta solutio.
At vero in prima parte Summæ, quæstione quadragesima: Duplex, inquit, fit per intellectum abstractio: una secundum quod universale abstrahitur a particulari, ut animal ab homine; alia secundum quod forma abstrahitur a materia, ut forma circuli a materia omni sensibili. Inter quas abstractiones differentia hæc est, quod in abstractione universalis a particulari non remanet id a quo fit abstractio: remota enim ab homine differentia rationali, non remanet homo, sed animal tantum. In abstractione autem formæ a materia, utraque manet in intellectu: abstrahendo enim formam circuli ab ære, remanet seorsum in intellectu nostro tam intellectus circuli quam intellectus æris. Quamvis autem in divinis non sint universale et particulare, nec forma neque materia secundum rem, tamen secundum modum significandi invenitur aliqua similitudo horum in divinis: secundum quem modum asserit Damascenus, quod substantia est commune, hypostasis vero particulare. Loquendo ergo de prima abstractione, proprietatibus abstractis, remanet essentia communis, non autem hypostasis.1 Sed de secunda abstractione loquendo, remotis proprietatibus non personalibus, remanet intellectus hypostasum; remota vero proprietate personali, tollitur intellectus hypostasis. Non enim proprietates personales adveniunt hypostasibus sicut forma præexsistenti subjecto, sed ferunt secum sua supposita in
C Cenim ab homine differentia rationali, non remanet homo, sed animal tantum. In abstractione autem formæ a materia, utraque manet in intellectu: abstrahendo enim formam circuli ab ære, remanet seorsum in intellectu nostro tam intellectus circuli quam intellectus æris. Quamvis autem in divinis non sint universale et particulare, nec forma neque materia secundum rem, tamen secundum modum significandi invenitur aliqua similitudo horum in divinis: secundum quem modum asserit Damascenus, quod substantia est commune, hypostasis vero particulare. Loquendo ergo de prima abstractione, proprietatibus abstractis, remanet essentia communis, non autem hypostasis. Sed de secunda abstractione loquendo, remotis proprietatibus non personalibus, remanet intellectus hypostasum; remota vero proprietate personali, tollitur intellectus hypostasis. Non enim proprietates personales adveniunt hypostasibus sicut forma præexsistenti subjecto, sed ferunt secum sua supposita in quantum sunt ipsæ subsistentes personæ. Hypostasis quippe significat quid distinctum, quum sit individua substantia : quumque relatio in divinis distinguat constituatque personas, constat quod abstractis relationibus personalibus, non maneant hypostases. — Verum, ut dictum est, quidam dicunt personas distingui origine, non relatione : ut Pater dicatur hypostasis, quia non est ab alio; Filius, per hoc quod est ab alio per generationem : et quod relationes advenientes tanquam proprietates ad dignitatem pertinentes, constituunt rationem personæ, propter quod personales vocantur; sicque remotis relationibus, manent hypostases, non personæ. Sed hoc stare non potest propter duo : primo, quia relationes constituunt et distinguunt hypostases, sicut probatum est; secundo, quoniam omnis hypostasis naturæ intellectualis est persona : sicque ad hoc quod esset hypostasis et non persona, oporteret abstrahi ex parte naturæ rationalitatem, non autem ex parte personæ proprietatem. Hæc Thomas in Summa.
Videntur autem hæ duæ responsiones invicem dissentire, quia in Scripto affirmat quod abstractis proprietatibus relativis, nihil manet proprie loquendo, nec absolutum, nec relativum, nec hypostasis, neque essentia; hic vero dicit quod abstractis proprietatibus, manet communis essentia, non ipsa hypostasis. Sed hoc forsitan poterit concordari per duplicis abstractionis distinctionem, quanquam non appareat quomodo : quia secundum utramque abstractionem dicit hic tolli intellectum personæ, remota personali proprietate. Vel ideo dicit essentiam remanere in prima illa abstractione, remota proprietate, quia adhuc potest intelligi.
Richardus quoque circa hanc quæstionem narrat utramque opinionem, et magis declinat ad istam quæ Thomæ est.
Porro Bonaventura pro parte eadem scribit : Duplex, inquiens, circa hoc fuit opinio. Quidam enim dixerunt, quod abstractis proprietatibus, impossibile est intelligere hypostases distinctas : quia hujusmodi proprietates in divinis non solum dant personis innotescere, sed etiam esse, sicque eis abstractis, abstrahitur personis esse et distinctum esse. Alii opinantur quod abstractis proprietatibus, adhuc sit intelligere distinctionem in hypostasibus, quoniam proprietates, secundum ipsos, non sunt ratio distinguendi personas secundum rem, sed manifestandi distinctionem earum. Hinc dicunt quod abstracta paternitate et filiatione, adhuc contingit intelligere qui ab alio, et a quo alius. Et si quæratur quomodo distinguuntur, dicunt quod se ipsis. Et si bene attendimus, utraque opinio aliquid habet probabilitatis. In divinis enim personis consideratur tam origo quam habitudo, atque secundum rationem intelligendi origo præcedit eum qui oritur, habitudoque sequitur ipsum qui refertur. Potest ergo proprietas relativa tantum habitudinem importare, et ita consequitur rationem distinctionis, et est ratio innotescendi distinctionem, non distinguendi : sic enim potest intelligi distinctio, quia intelligitur qui ab alio, et a quo alius. Potest quoque proprietas importare utrumque, videlicet originem et relationem, et sic est ratio tam innotescendi quam distinguendi personas : sicque subtracta proprietate, non potest persona intelligi. Hæc Bonaventura.
Amplius super his loquitur Alexander : Abstracto ordine naturali seu naturæ a divinis per intellectum, adhuc possunt intelligi hypostases, ita quod adhuc potest ibi intelligi unus et unus, attamen indistincte. Idcirco notandum, quod hypostasis quum sit substantia, aliquando dicit seu significat per modum substantiæ pronominalis, hoc est sub qualitate indeterminata, sicut substantia pronominalis. Aliquando dicit per modum substantiæ pronominalis singularis, ut Socrates : et tunc dicit sub qualitate determinata et definita sive distincta; et si tunc sit circa rem rationalis naturæ singularem, dicetur esse persona. Abstracto ergo ordine naturæ a divinis, qui est secundum istas proprietates, non ab aliquo et a quo alius, etc., esset adhuc intelligere primo modo hypostases in divinis, quia posset intelligi unus et unus, tamen indistincte, sicut substantia pronominalis dat intelligere substantiam; sed non possent ibi intelligi personæ, quæ dicuntur per modum singularis substantiæ nominalis, sub proprietate incommunicabili et discreta. — Circa hoc quæritur, utrum abstractis per intellectum hypostasibus seu personis, possit adhuc intelligi ordo naturæ in esse divino. Videtur quod non, quia abstractis personis sive hypostasibus, non intelligitur aliquis qui a nullo et a quo alius, nec aliquis qui ab alio et a quo alius, nec aliquis qui sit ab alio et a quo nullus: et secundum has divisiones intelligitur ordo naturæ, et est in divinis. Dicendum, quod abstractis personis sive hypostasibus, non est in divinis intelligere ordinem naturæ, quia hic ordo in divinis ponit rationem originis, ad quam in substantia requiritur alius et alius, quum nulla res producat se ipsam. Alius est ordo intelligentiæ, qui non ponit ordinem ex parte rei, sed ex parte nostræ acceptionis: sicque dicimus quod essentia præcedit potentiam atque scientiam in divinis, quum tamen realiter idem sint. Si ergo abstractis personis adhuc intelligeretur in Deo mens, notitia, amor, non esset inter hæc ordo naturæ, sed intelligentiæ tantum, quia non esset notitia illa emanans a mente, nec amor ab utroque: imo mens illa esset notitia sua et amor, quamvis secundum acceptionem intellectus nostri prius intelligeretur mens quam notitia, et notitia prius quam amor. Hæc Alexander.
Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro primo: Quæritur, abstracta personalitate a persona, quid maneat: quia aut aliquid remanet aut nihil. Si nihil, sequitur quod hoc nomen, persona, sit adjectivum, quia præcise significat personalitatem concretive vel quasi concretive. Si aliquid manet, vel hoc est persona, vel essentia. Non persona, quoniam sicut abstracta humanitate ab homine, non remanet homo; sic abstracta personalitate, non manet persona. Remanet ergo essentia, et ita in significatione personæ intelligitur personalitas quasi concretive, et essentia subjective: ergo hoc nomen, persona, supponit essentiam. — Dicendum, quod duplex est abstractio, scilicet secundum rem, et secundum intellectum. Si igitur quæstio intelligatur de abstractione secundum intellectum, dicimus quod aliquid remanet, scilicet hoc universale, res, quia persona idem in intellectu est quod res distincta rationalis: sicque facta abstractione intellectuali, remanet persona, quamvis non secundum quod persona, sed in hoc universali, res; sicut abstracta hac differentia, rationale, ab homine, manet homo in hoc universali, animal. Porro si intelligatur de abstractione reali, dicimus impossibile esse quod personalitas abstrahatur a persona realiter, quum personalitas illa in divinis sit persona. — Hæc Antisiodorensis. Cujus responsio videtur concordare cum prætacta responsione Thomæ, dicentis quod abstracta relatione, adhuc manet essentia.
Responsio demum Alberti ad istam quæstionem concordat omnino cum responsione Thomæ inducta ex prima parte Summæ suæ, ita ut ex scriptis magistri sui Alberti videatur ita scripsisse.
Amplius, Durandus ad istud respondens: Aliquid, ait, potest circumscribi ab alio dupliciter: primo, quod intelligatur sine alio esse; secundo, quod intelligatur altero non intellecto, quemadmodum intelligitur corvus, non intellecta sua nigredine. Primo modo impossibile est vere intelligere distinctionem personarum, circumscriptis per intellectum relationibus, quoniam sine relationibus non potest esse distinctio personarum. Verum an possint circumscribi secundo modo, ita quod intelligantur personæ distinctæ non intellectis relationibus, agnoscendum quod divinæ personæ et earum distinctio dupliciter possunt intelligi: uno modo in speciali, secundum specialem et propriam rationem suam ac nomen, ut sunt Pater et Filius ac Spiritus Sanctus; alio modo in generali, ut intelligendo quod in divinis sunt tres personæ. Primo modo impossibile est circumscribere per intellectum relationes a personis et a distinctione earum, quoniam de formali intellectu personarum taliter acceptarum sunt ipsæ speciales relationes, sicut de intellectu Patris est paternitas. Si vero personæ et earum distinctio accipiantur solum in generali, ut quod in divinis sunt plures personæ, sic aliqui dicunt quod personæ possunt intelligi non intellectis proprietatibus relativis: quoniam intellectus potest concipere quod est communius et in plus, non concipiendo id quod est speciale atque in minus, sicut concipere potest animal non concipiendo leonem. Sed distingui, communius est quam sic distingui, videlicet relative: ergo intellectus concipere potest personas divinas distingui, absque hoc quod intelligat eas distingui per relativas proprietates, imo relationibus prorsus non intellectis, quum non sint de intellectu divinarum personarum, nec distinctionis ipsarum, accipiendo utraque in communi. Hæc Durandus. nium numerus horum: cujus oppositum omnes nunc tenent. — Quarto, dictum est sæpe, quod in divinis relationes sunt ipsæ personæ: quum ergo non sint nisi tres personæ in Deo, non erit nisi triplex in eo relatio.
In oppositum est concors theologorum traditio.
Ad hoc Alexander respondet: Proprietas appellatur quod convenit uni soli, ipsum distinguens ab aliis; relatio autem, qua unus refertur ad alium; notio autem, qua res innotescit: et hæc multipliciter dicitur. Quum enim notio sit id quo res fit nota, multis modis ipsa notio dicitur: primo, ex parte cognoscibilis, et sic est forma vel dispositio qua res exstat noscibilis; secundo, ex parte cognoscentis, et sic est species rei in anima, per quam cognoscit; tertio, ex parte rei exterius per quam res noscitur, sicut causa occulta per manifestum effectum. Tribus igitur modis accipitur notio rei. Juxta hoc, notio Dei dicitur uno modo creatura, in quantum est Dei effectus per quem ipse cognoscitur quasi extrinseco medio, juxta illud Apostoli: Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt cognoscuntur.2 Unde et S. Dionysius: Ipsa, inquit, apparentis mundi operatio, est invisibilium Dei propositio.3 Alio modo notio dicitur species veritatis menti rationali impressa, qua velut specie et similitudine noscitur Deus. Et his duobus modis notio dicit quid creatum vel concreatum. Tertio dicitur ipsa dispositio formæ quæ Deus est et Trinitas, qua cognoscibilis est: et hæc est notio increata, et dicitur modis duobus. Primo, dispositio formæ qua cognoscitur in unitate atque in indistinctione: sicque notio est divina essentia in quantum cognoscibilis. Secundo, dispositio qua noscitur in personarum distinctione: et ita nunc sumitur notio. Sicque dicendum, quod in divinis proprietas est id quo est distinctio personæ a persona. Relatio vero in Trinitate est habitudo personarum in invicem; sed in creaturis est
Footnotes
Chapter 180 of 271