Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, De numero relationum et proprietatum ac notionum, et qualiter inter se distinguantur.

Et primo videtur quod tot rerum distinctio et tantus numerus distinctorum, deroget simplicitati divinæ. — Secundo, si quinque sunt notiones, videtur quod Deus tam vere dicatur quinus propter quinquepartitam notionum distinctionem, sicut dicitur ternus propter ternarium personarum. — Tertio, quum ista realiter idem sint, quia in Deo non est nisi substantia atque relatio, videtur quod æqualis sit omrelatio personarum ad invicem. Unde apud Joannem loquitur Christus:1 Ego in Patre, et Pater in me. Notio autem est per se et prima ac propria ratio distinctionis et relationis, ut per quod distinguitur persona a persona, vel per quod refertur persona ad personam. — Sciendum quoque quod vocatur proprietas, quoniam uni convenit soli, ut generare Patri. Hinc proprietas est unum distinguens ab alio. Relatio est hunc ad illum referens. Notio autem est hunc ab illo distinctum notificans. Itaque prima et propria discretio Trinitatis consistit in tribus his, relatio, proprietas, notio: quoniam sicut essentia facit esse, ita et proprietas facit differre; relatio autem referri, et notio in relatione distinctum facit cognosci. Hæc Alexander.

Præterea de numero horum idem asserit doctor: Quum in divinis triplex modus sit prædicandi, videlicet quod, quis, quæ: quod, designat essentiam; quis, personam; quæ, notionem. Quinque autem sunt notiones. Pater enim est persona non ab alio, et a quo alius per generationem et alius per spirationem. Et in hoc quod dicitur, persona non ab alio, intelligitur notio innascibilitatis; et quum dicitur, a quo alius per generationem, intelligitur notio paternitatis; porro quum dicitur, a quo alius per spirationem, insinuatur notio communis Patri ac Filio, id est spiratio. Filius vero est persona ab alio per generationem, et a quo alius per spirationem. Et quum dicitur, ab alio per generationem, notatur notio filiationis; quum vero dicitur, a quo alius per spirationem, notatur alia notio jam prædicta. Item Spiritus Sanctus est persona ab alio per spirationem: in quo intelligitur notio processionis. — Quinque ergo sunt notiones. Tres Patris: innascibilitas, paternitas, communis spiratio: quarum duæ primæ ei sunt propriæ, tertia communis est Patri ac Filio. Duæ quoque sunt Filii: quarum una, puta filiatio, est propria ei; alia est communis Patri ac Filio, puta communis spiratio. Et una est propria Spiritui Sancto, videlicet processio. Sed quatuor sunt relationes: quia innascibilitas non est relatio nisi per privationem; paternitas vero et filiatio atque communis spiratio et processio, sunt relationes. Quatuor etiam sunt proprietates, videlicet: innascibilitas, paternitas, filiatio, processio. Communis quippe spiratio non convenit uni soli: idcirco non nominatur proprietas. Sicque quinque sunt notiones, quatuor relationes tantum, et quatuor proprietates tantum. Et hæc communis est opinio de numero notionum, proprietatum et relationum.

Sed objici potest, quia secundum Damascenum, tres hypostases in omnibus idem sunt, præter ingenerationem et generationem et processionem. Paternitas autem non est aliqua harum, nec communis spiratio: ergo non sunt notiones, et ita sunt tantum tres notiones. — Respondendum, quod Damascenus sub tribus illis comprehendit quinque notiones: quia ingenerationem vocat innascibilitatem; generationem autem active dictam, dicit paternitatem; passive dictam, filiationem. Similiter in processione intelligitur respectus ad principium, et ita ad spirationem activam.

Sed iterum argui potest, quod sint sex relationes, quia relationes multiplicantur secundum habitudines extremorum: quum ergo sint in divinis tres personæ, inter quas tanquam inter extrema sunt habitudines relativæ, videtur quod ibi sint sex relationes. — Dicendum, quod hoc sequeretur, si unaquæque persona propria relatione seu habitudine ad aliam referretur. Pater autem non refertur relatione propria ad Spiritum Sanctum, nec Filius: imo Pater et Filius referuntur ad Spiritum Sanctum una communi relatione. Idcirco sunt tantum quatuor relationes: una qua Pater et Filius referuntur ad Spiritum Sanctum, et una qua Spiritus Sanctus refertur ad eos sicut ad unum principium; una quoque qua Pater refertur ad Filium, et una qua Filius ad Patrem. — Tres vero sunt proprietates personales, utpote personarum constitutivæ. — Hæc Alexander.

Præterea Thomas : Differentia (inquit) A notionis, proprietatis, et relationis, potest tripliciter assignari. Primo, quantum ad rationem significationis : et sic paternitas vocatur relatio, secundum quod Pater per eam refertur ad Filium; dicitur quoque proprietas, prout soli convenit Patri; vocatur et notio, secundum quod est formale principium innotescendi Patrem. Secundo assignatur differentia horum quantum ad ordinem intelligendi : quia quum nihil possit esse principium innotescendi aliquid, nisi sit proprium ei, ideo intellectum notionis præcedit intellectus proprietatis; et quia proprietas non convenit nisi rei distinctæ ab aliis, et distinctio in divinis non est nisi per oppositionem relationis, hinc in divinis intellectum proprietatis præcedit intellectus relationis. Tertio, quantum ad numerum : quoniam quinque sunt notiones, etc., ut supra.

Sufficientia demum notionum sic patet. Nam ad hoc quod aliquid notio nuncupatur, tria requiruntur : primo, quod ad originem pertineat, quia relationibus originis distinguuntur personæ; secundo, quod spectet ad dignitatem, quia hypostasis est persona distincta proprietate ad dignitatem pertinente; tertio, quod dicat aliquid speciale, quia commune non est sufficiens principium innotescendi. — Itaque pertinens ad originem potest significari vel affirmative vel negative. Si affirmative, vel dicetur secundum rationem principii, ut a quo alius; vel secundum rationem ejus quod est a principio, ut qui ab alio. Quorum utrumque dicit originem in communi : ideo neutrum est notio, nisi determinetur ad specialem modum originis, qui non est nisi duplex, videlicet per modum naturæ, et per modum amoris, ut dictum est sæpe. Et secundum utrumque habemus duas relationes : unam quæ designat rationem principii, et aliam quæ designat rationem ejus quod est a principio. Et ita sunt quatuor notiones, videlicet : paternitas et filiatio, quantum ad modum originis naturæ; processio et communis spiratio, quantum ad modum originis amoris seu voluntatis. Si autem significatur negative, aut negatur ratio principii, aut ratio ejus quod est a principio. Si negatur ratio principii, non est pertinens ad dignitatem : ideo non potest esse notio Spiritus Sancti, non esse principium alicujus divinæ personæ. Si autem negatur ratio ejus quod est a principio, hoc est vel in generali, vel in speciali. Si in speciali, non potest notio esse : quia quo affirmatio est specialior, eo negatio opposita exsistit communior : sicut non homo est communius quam non animal, quia omne non animal est non homo, sed non convertitur. Si autem in generali, sic erit negatio specialis et ad dignitatem pertinens : unde faciet notionem Patris quæ est innascibilitas, quæ significat non esse ab alio secundum quod est proprietas Patris. Innascibilitas quoque non est proprie relatio nisi per reductionem, secundum quod negatio ad genus affirmationis reducitur. — Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in prima parte Summæ, quæstione tricesima secunda, affirmat : Divina, ratione suæ simplicitatis, per nomina abstracta significamus : quæ etiam propter eorum subsistentiam et complementum, per concreta nomina designamus. Et oportuit sic significare non solum nomina essentialia, sed etiam personalia, ita quod sicut dicimus Deum et deitatem, sic Patrem et paternitatem. Ad quod coegit nos hæreticorum instantia. Quum enim confiteamur, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum esse Deum et tres personas, quærentibus quo sint unus Deus et quo sint tres personæ, sicut respondetur quod essentia seu deitate sunt unum et unus Deus, ita oportuit esse nomina quædam abstracta quibus responderi posset per quid seu quo distinguantur : et hujusmodi sunt proprietates seu notiones in abstracto significatæ, sicut paternitas, filiatio. Ideo essentia significatur in divinis ut quid, persona ut quis, proprietas ut quo. — Secundo ad hoc coegit, quia una persona divina refertur ad duas, ut Pater ad Filium et Spiritum Sanctum, non una relatione: quia sic Filius et Spiritus Sanctus una relatione referrentur ad Patrem; sicque quum sola relatio in divinis multiplicet Trinitatem, sequeretur quod Filius et Spiritus Sanctus non essent duæ personæ. Nec potest dici, ut dixit Præpositivus, quod sicut Deus uno modo se habet ad creaturas, non econtrario; sic Pater una relatione referatur ad Filium et Spiritum Sanctum, quum tamen ipsi duabus relationibus referantur ad Patrem: quia quum ratio specifica relativi consistat in hoc, quod ad aliud se habet, necesse est quod duæ relationes non sint distinctæ secundum speciem, si ex opposito una relatio correspondeat eis. Alia enim est relatio domini, et alia patris, secundum diversitatem filiationis ac servitutis. Filius vero et Spiritus Sanctus non secundum relationes ejusdem rationis referuntur ad Patrem, sicut cuncta creata secundum relationem servitutis referuntur ad Deum: ideo non est simile, præsertim quum Deus non referatur ad creaturam relatione reali. Hæc Thomas in Summa.

Concordat Petrus, cujus scripta in præinductis verbis Alexandri et Thomæ sententialiter continentur. Sed et scripta Alberti et Udalrici his consonant.

Insuper Antisiodorensis hic scribit: De notionibus multæ sunt opiniones. Dicunt enim Porretani, quod multo plures sunt notiones quam quinque, et quod notiones non sunt ipsæ divinæ personæ. Alia est opinio Præpositivi, quod non sunt notiones nisi secundum modum loquendi. Tertia opinio est communis, quod quinque sunt notiones. Duas autem opiniones illas primas impugnat Antisiodorensis, sicut jam supra ex aliis doctoribus sunt impugnatæ.

Bonaventura quoque concordat dictis Alexandri et Thomæ. Recitat tamen varias aliorum opiniones, qualiter quidam dixerunt tres tantum consistere notiones, quoniam tantum sunt tres personæ quæ innotescunt per eas. Sed melius dicuntur esse quinque, quoniam eadem res per plura potest cognosci, et ita ejusdem personæ possunt plures exsistere notiones. — Concordant Ægidius, Richardus, Thomas de Argentina, aliique communiter.

Ad primum igitur respondendum, quod sicut divinæ simplicitati non obviat personarum pluralitas, ita nec relationum nec proprietatum nec notionum distinctio, prout supra pro viribus est ostensum. — Ad secundum Antisiodorensis respondet, quod ista est falsa, Deus est quinus, quoniam non sunt quinque personæ. Unde quum dicitur, Deus est quinus, si hoc nomen, Deus, teneatur pro essentia, sensus est: divina essentia est communis quinque personis, quod constat falsum. Si autem sumatur pro Trinitate, aut una vel duabus personis, semper est falsa: quia nec una persona nec duæ, nec Trinitas tota est quinque personæ. — Ad alia duo est una responsio, quod scilicet propter diversam rationem essentiæ et personæ atque relationum, proprietatum et notionum, id accidit, quemadmodum et divina essentia et persona realiter idem sunt; et quum non sit nisi una essentia, tamen sunt tres personæ.

Footnotes

  1. Joann.xiv, 11. ↩

Chapter 181 of 271