Quæstio 2
Secundo quæritur, An proprietates relativæ seu ipsæ relationes constituant in divinis personas, vel earum distinctionem solum ostendant.
Videtur quod non constituant eas. Primo, quia relationes secundum ordinem naturæ ac intelligentiæ sequuntur actus personales et fundantur in eis, sicut paternitas in generatione: non enim est Pater nisi gignendo. Generare autem sicut et agere, est suppositorum. Ergo Deus Pater secundum ordinem naturæ et apprehensionis est persona ante paternitatem, imo et ante generationem: non ergo paternitas constituit eum personam. — Secundo, quod procedit ab alio, eo ipso quo procedit, ab ipso distinguitur, quoniam nihil producit se ipsum: ergo sola origine distinguuntur divinæ personæ. — Tertio, prima distinctio rerum debet esse per essentialia et absoluta, quatenus ordo distinguentium correspondeat ordini distinctorum. Prima autem distinctio est divinarum distinctio personarum, quæ etiam causa est distinctionis productionisque creaturarum. Ergo personæ illæ superdignissimæ per absoluta ab invicem distinguuntur. — Quarto, omne respectivum ad aliquod absolutum reducitur: ergo prima realis distinctio non est per respectiva et absoluta.
In oppositum est quod ait Boetius: Essentia servat unitatem, relatio multiplicat personas. — Personæ quoque non distinguuntur per absoluta: ergo per relativa.
Ad hoc Thomas respondet: Quidam dicunt, quod principium distinctionis hypostasum divinarum non est relatio, imo quod hypostases se ipsis distinguuntur per solam originem, et relationes manifestant distinctionem hypostasum: sicut in creaturis proprietates non faciunt differre secundum numerum (imo talis differentia causatur ex divisione materiæ), sed eam tantum ostendunt. Hoc autem stare non potest, quoniam quæ se ipsis distinguuntur, ex se ipsis aliquam habent rationem distinctionis: sicut substantia a quantitate, per id quod in intellectu est utriusque, quod est esse subsistens, quantum ad substantiam, et esse mensuram, quoad quantitatem. Si autem considerentur duæ hypostases, una hypostasis in quantum hypostasis, non habet in intellectu unde ab alia distinguatur, quum utraque sit hypostasis. Ergo oportet quod habeat hoc, in quantum est hæc hypostasis per aliquam determinationem exsistentem in ea, vel secundum determinatam materiam, sicut est in creaturis (quod esse non valet in Deo), vel secundum aliquid aliud. Si autem dicatur quod hoc sit sola origo per quam determinate efficitur seu producitur ista hypostasis, tunc per originem intelligitur vel ipsa relatio originis, et hoc est quod ponimus; aut origo significatur per modum operationis, et sic nullo modo habet quod distinguat hypostases: imo oportet quod sit ab hypostasi distincta, quoniam omnis operatio est individuorum distinctorum, secundum Philosophum. — Ideo dicimus, quod nihil aliud est principium distinctionis in divinis nisi relatio. Cujus ratio est, quia omnis distinctio vel divisio, secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, est vel per quantitatem, vel per formam. Porro in divinis non est divisio neque distinctio per quantitatem neque materiam, quum in Deo non sit quantitas neque materia: est ergo per aliquam formam. Omnis vero distinctionis formalis principium est aliqua oppositio, oppositionem large sumendo prout etiam imperfectum et perfectum opponuntur in quantum in uno est negatio privatiove alterius. In omnibus autem oppositionibus alterum est ut perfectum, alterum ut imperfectum, præter relationem: quod patet per se in affirmatione et negatione, in privatione quoque et habitu; patet etiam in contrariis, quia secundum Philosophum Physicorum primo, semper unum contrarium est sicut nobilius, et alterum ut vilius. Ideo in divinis nulla talis potest esse distinctio, ubi est summa et pura perfectio. Sed in relativis neutrum est sicut privatio alterius, vel defectum ullum importans: quia in relativis nulla est oppositio secundum id quod relativum in aliquo est, sed secundum id quod ad aliud dicitur. Unde quamvis una relatio habet annexam negationem alterius in eodem supposito, non tamen ista negatio aliquem importat defectum: quia defectus non est nisi secundum aliquid quod natum est esse in aliquo. Unde quum id quod habet oppositionem relativam ad ipsum, secundum rationem oppositionis non ponat aliquid, sed ad aliquid, non sequitur imperfectio vel defectus. Hinc solum talis oppositio competit distinctioni personarum. Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summæ, quæstione quadragesima: In quibuscumque (inquit) pluribus invenitur aliquid commune, oportet quærere aliquid distinctivum. Quumque divinæ personæ conveniant in essentia, necesse est quærere aliquid quo distinguantur, ita ut plures sint. Inveniuntur autem in divinis personis duo secundum quæ differunt, scilicet origo atque relatio. Quæ quamvis non differant re, differunt tamen in modo significandi: quia origo significatur per modum actus, ut generatio; relatio vero per modum formæ, sicut paternitas. — Quidam igitur attendentes quod relatio consequitur actum, dixerunt quod hypostases in divinis distinguuntur per originem, ita quod Pater distinguitur a Filio, quoniam Pater generat et Filius generatur; relationes vero seu proprietates manifestent consequenter distinctionem hypostasum, quemadmodum in creaturis proprietates manifestant distinctionem individuorum. Sed hoc stare non potest propter duo. Primo, quia ad hoc quod aliqua duo intelligantur distincta, necesse est eorum distinctionem intelligi per aliquid utrique intrinsecum, sicut in rebus creatis, per materiam vel per formam. Origo autem rei non significatur ut aliquid ei intrinsecum, sed ut via quædam a re vel ad rem: sicut generatio significatur ut via ad genitum, et ut a generante progrediens. Ideo esse non potest ut generans et genitum sola distinguantur generatione, sed oportet intelligere tam in generante quam in genito ea quibus ab invicem distinguuntur. Sed in divinis personis non potest intelligi nisi essentia, et relatio sive proprietas; quumque in essentia conveniant, relinquitur quod per relationes distinguantur. Secundo, quia distinctio in divinis personis non est sic intelligenda quod aliquid commune dividatur in eis, quia essentia communis remanet indivisa; sed oportet quod ipsa distinguentia constituant res distinctas. Sic autem relationes seu proprietates distinguunt vel constituunt hypostases seu personas, in quantum sunt ipsæ personæ subsistentes, quemadmodum paternitas est Pater, quoniam in divinis non differt abstractum et concretum. Sed contra rationem originis est quod personam constituat: quia origo active sumpta, significatur ut progrediens a subsistente persona, sicque præsupponit eam; origo vero passive accepta, sicut nativitas, significatur ut via ad personam, et nondum ut eam constituens. — Unde melius dicitur quod personæ distinguuntur relationibus, quam origine. Quamvis enim distinguantur utroque, prius tamen ac principalius per relationes secundum modum intelligendi. Nempe hoc nomen, pater, significat non solum proprietatem, sed etiam hypostasim; sed hoc nomen, genitor, vel generans, significat tantum proprietatem: quia hoc nomen, pater, significat relationem quæ est distinctiva et constitutiva personæ; hoc autem nomen, generans, seu genitus, significat originem quæ nec est constitutiva nec distinctiva personæ. Hæc Thomas in Summa.
At vero de hac re Albertus non scribit diffuse, sed introductis ad utramque partem motivis respondet: In speciebus relationis nihil sic competit in divinis sicut relatio originis, qua alius est ab alio, et per hoc distinguitur ab eo. Ex quibus verbis elicitur, quod positio Thomæ concordat Alberto.
Petrus quoque his consonans: Propritates, inquit, in divinis personis sunt principium distinguendi, in quantum referuntur ad alterum; et etiam principium exsistendi seu constituendi, in quantum dicunt originis principium. Nam quum in divinis tantum sint duo prædicamenta, substantia et relatio, nec possit esse personarum distinctio penes substantiam, oportet ut sit penes relationem. Harum autem relationum simpliciores sunt quæ immediatius se habent ad substantiam, ut sunt relationes originis: idcirco per hujusmodi relationes oppositas est distinctio personarum. Omnis namque distinctio fit per oppositionis naturam. Quum ergo in omnibus aliis oppositis unum extremorum perfectum sit, alterum imperfectum, præterquam in relativis, etc., ut supra in verbis Thomæ. Hæc Petrus. — Verumtamen huic ultimo verbo videtur objici posse, quod etiam in relativis unum extremorum perfectum est respectu alterius, aliud imperfectum, ut patet in his relativis: dominus, servus; magister, discipulus; causa, causatum; et consimilibus.
Præterea circa hæc partim aliter sentire videntur Alexander, Bonaventura, et alii quidam.
Bonaventura quippe hic loquitur: Quidam dicunt, quod in divinis proprietates non solum dant personis innotescere, sed etiam esse, hoc est, proprietates relativæ non solum sunt principia cognoscendi seu manifestandi personas, sed etiam constituendi distinguendique eas. Alii dicunt, quod proprietates non sunt ratio distinguendi personas, sed cognoscendi et manifestandi distinctionem earum. Videtur autem utraque opinio aliquid probabilitatis habere. In divinis namque personis intelligimus tam originem seu emanationem unius ab alia, quam habitudinem seu respectum unius ad aliam. Atque secundum rationem et ordinem intelligendi, origo præcedit ipsum qui oritur; similiter secundum rationem intelligendi, habitudo consequitur ipsum qui refertur. Potest ergo proprietas relativa importare habitudinem tantum: et ita sequitur rationem distinctionis, et per consequens distinctionem; estque ratio innotescendi distinctionem, non distinguendi, ut dixit secunda opinio. Potest quoque proprietas importare utramque, videlicet habitudinem atque originem: et sic non solum est ratio innotescendi, sed etiam distinguendi, ut ait prima opinio. — Præterea advertendum, quod quamvis in divinis personis sint idem oriri et esse et ad alterum se habere, tamen secundum rationem et ordinem intelligendi sunt coordinata, ut primum sit oriri seu emanare, deinde esse in personis quæ emanant ab alia, deinde ad alterum se habere. Et quoniam idem sunt in Deo, eodem nomine designantur: nam generatio originem et habitudinem dicit, proprie tamen originem. Quoniam ergo proprietas divina secundum communem usum loquendi, originem habitudinemque importat, idcirco tenendum quod proprietates non solum sint ratio innotescendi, sed etiam distinguendi. Proprietas etenim Patris aut est ei consubstantialis et connaturalis, aut accidit ei. Non potest ei accidere, quum non sit accidens in Deo: ergo est ei consubstantialis et connaturalis. Sicque quum non consequatur esse hypostasis, non tantum est ratio innotescendi, sed etiam distinguendi. Eadem etiam sunt principia essendi et cognoscendi. Hæc Bonaventura.
Ex quibus fit evidens, quod secundum eum, divinæ personæ distinguuntur origine seu emanatione, non proprietate, si proprietas solam habitudinem dicat, quæ secundum ipsum, non est nisi ratio innotescendi, et sequens distinctionem. Si vero proprietas tam originem quam habitudinem exprimat, sic est ratio innotescendi et distinguendi personas: innotescendi, secundum quod habitudinem denotat; distinguendi vero, prout originem dicit.
Hinc demum disseruit Alexander: In divinis non solum est relationum distinctio, sed etiam subsistentium rerum, videlicet personarum. Verumtamen relatio manifestat distinctionem in divinis. Unde respectu diversarum proprietatum sunt plures res subsistentes: non quod sint res subsistentes seu personæ solum per illas relationes, imo etiam et se ipsis, sed respectu proprietatum, non respectu essentiæ, quia hypostasis dicit respectum ad proprietatem. — Hæc Alexander. Qui etiam positionem Præpositivi de relationibus ac notionibus in divinis satis commendare videtur, et multum probabilem esse fatetur. Et circa hoc eadem scribit quæ paulo ante ex Summa Antisiodorensis p. 206 B. sunt recitata.
Nihilo minus post hæc Alexander addungit, quod secundum communem opinionem notiones sint in divinis ponendæ. Et quamvis jam dixerit quod relatio manifestat distinctionem in divinis, in alia tamen fassus est quæstione, quod licet personæ distinguantur se ipsis, distinguuntur tamen et proprietatibus suis; nec distinctio illa per se istam excludit, quoniam proprietates non ponunt in numerum cum personis. Allegat etiam Damascenum dicentem quod divinæ et sanctæ hypostases non differunt secundum substantiam, sed secundum characteristica idiomata, id est determinativas proprietates. Similiter ex verbis Damasceni declarat, quod quælibet divina et increata persona habet divinam essentiam secundum specialem et proprium sibi modum: quoniam Pater habet eam a se ipso, id est a nullo alio, Filius a solo Patre per generationem, Spiritus Sanctus ab utroque per processionem. Nam ait: Unaquæque divina persona, sicut loquitur Damascenus, proprium exsistentiæ possidet modum; et modus ille non significabitur nomine essentiæ, quæ communis est tribus, nec nomine personæ, cujus est ipse modus: ideo significabitur ut habitudo sive proprietas. Hæc Alexander. — Ex quibus constat, quod doctor iste et item Albertus cum suis sequacibus, per specialem modum exsistentiæ personarum non intelligunt aliquid absolutum, sed relativam potius proprietatem.
Amplius circa hæc scribit Ægidius: Sicut in creaturis duplex consideratur distinctio, una qua res creata differt a rebus alterius speciei ac naturæ, alia per quam a suppositis suæ distinguitur naturæ, quemadmodum Petrus per suam humanitatem differt a leone et equo, sed per individuantia distinguitur a consortibus suæ naturæ; sic suo modo persona divina per suæ deitatis naturam ab omnibus distinguitur creaturis. Una autem divina persona distinguitur ab alia sibi consubstantiali persona, non per essentiam, sed per aliquid relativum et proprium sibi atque incommunicabile, et per illud constituitur in esse personali, puta per relationem. Relatio autem dupliciter pronuntiatur, videlicet: per modum proprietatis, ut quum dicitur, paternitas, filiatio; et per modum actionis seu etiam passionis, ut quum dicitur, generare, aut generari. Relatio enim, secundum modum intelligendi, semper sequitur aliquid aliud seu alterum, sicut æqualitas quantitatem, similitudo qualitatem vel actionem aut passionem: sicut quis dicitur pater, quoniam genuit; et filius, quia est genitus. Sicque relationes in divinis sequuntur originem, quia non sunt ibi relationes distinctivæ nisi relationes originis. — Et quia relatio in divinis significatur hoc duplici modo, quidam dixerunt personas distingui origine seu emanatione, quum et Damascenus testetur primo libro, quod omnia in divinis sunt idem præter generationem et ingenerationem et processionem. Alii dicunt eas proprietate distingui. Sed quia originem sequitur relatio seu proprietas, ita quod origo est quasi principium proprietatis; dicendum quod in divinis personis origo se habet per modum principii distinctionis, proprietas vero per modum distinguentis, hypostasis autem seu persona per modum distincti. Sed quoniam juxta præhabita, distinctio in divinis est per relationes, et ipsa proprietas magis significatur per modum relationis quam origo, sicut paternitas quam generatio; hinc magis proprie dicuntur personæ distingui per proprietates, quam per originem. Hæc Ægidius, qui in hoc Thomæ consonat.
Amplius circa hæc ait Durandus: Quidam dicunt non omnes divinas personas per relationes distingui, quoniam præter tres personas relative dictas quas ponit fides, ponunt suppositum absolutum in Deo: non tamen dicunt quatuor esse personas in divinis, quia hoc absolutum suppositum non ponit (ut dicunt) in numerum cum tribus personis, sed est eis commune, sicut alii dicunt divinam essentiam eis esse communem. Sed istud videtur erroneum: quoniam suppositum seu persona in natura intellectuali, dicit hoc aliquid subsistens, incommunicabile et completum ultima completione in illa natura, nec ultra determinabile ad esse personale; sed in divinis nullum absolutum potest esse hujusmodi, quum omne absolutum sit tribus personis commune. — Alii dicunt personas tres non distingui per relationes, quoniam dicunt eas constitui per modos absolutos, qui præsupponuntur relationibus: quod tamen non probant directe, sed indirecte dumtaxat, dicentes quod eadem inconvenientia quæ secundum adversarios ad istam positionem sequuntur, ad illam quoque opinionem sequantur quæ dicit personas per relationes distingui, similiterque solvuntur. Nos enim ponimus personas relationibus distingui, ad evadendum compositionem in divinis, quæ esset in divinis, nisi distinctio personarum esset per relationes; atque ad evadendum distinctionem divinæ essentiæ per hoc quod relationes oppositæ possunt esse in divina essentia tanquam in fundamento propter infinitam ejus fecunditatem. Sed consimiliter potest dici de modis absolutis: quoniam quum sint modi rerum et non quidditates, non faciunt compositionem cum essentia; rursus, plures hujusmodi modi in una queunt fundari essentia, sicut plures relationes: sicque per tales modos divinæ personæ possunt constitui et distingui. — Hæc Durandus. Qui consequenter contra opinionem hanc arguit, ut infra tangetur.
Deinde quærit, an personæ distinguantur potius per relationes quam per origines; et respondet quod per relationes. Ad quod adducit motiva paulo ante ex Thoma inducta.1
Deinceps quærit (quod a præallegatis doctoribus non quæritur), an relationes distinguant personas in quantum relationes, vel in quantum proprietates. Circa quod scribit: Videtur quibusdam, quod sub ratione proprietatis, et nullo modo sub ratione relationis: tum quia relatio ut relatio, suum præsupponit fundamentum, ergo divinæ relationes præsupponunt origines, in quibus (ut dictum est) fondantur, et per consequens personas distinctas; tum quia relatio ut relatio, non habet nisi referre id cujus est relatio, non constituere, sed hoc habet in quantum proprietas, et præintelligitur emanationibus. — Verum ista opinio non videtur idonea, quia si proprietas distinguit personas, vel in quantum est absoluta, vel in quantum relativa: si primum, ergo personæ divinæ per absoluta distinguuntur; si ut relativa, ergo formalius convenit relationi distinguere. Rursus, si per proprietates fit distinctio suppositorum, ergo sicut distinctio suppositi absoluti fit per proprietatem absolutam, ita distinctio suppositi relativi fit per proprietatem relativam. Item, relationi originis in quantum talis, convenit distinguere: quia in se oppositionem includit ad suum correlativum ratione originis. — Ad primum ergo motivum opinionis illius dicendum, quod origines non sunt fundamentum relationum, sed fecunda Dei essentia. Origines enim non sunt nisi ipsæmet relationes, videlicet a quo aliquid et quod ab aliquo. Hinc qui præintelligeret personas originibus, vel origines relationibus, male intelligeret; sed simul intelligenda est persona constituta cum sua relatione. Ad secundum dicendum, quod relatio non habet constituere in esse, nisi illud esse sit referri; sed si est referri, qua ratione habet referre, eadem ratione habet dare tale esse, scilicet esse relatum. Esse autem personale in divinis, est esse relatum: idcirco relatio sub ratione relationis, potest constituere divinam personam in esse personali. — Hæc Durandus. Cujus solutio ad primum infra patebit quid contineat veritatis.
Præterea diligenter advertendum quod ad quæstionem propositam respondet Richardus: Inter divinas (inquiens) personas consideratur duplex principium distinctionis: unum quasi effectivum, et alterum quasi formale. Videtur ergo dicendum, quod per ipsas emanationes distinguuntur personæ quasi per effectiva distinctionis principia. Generare namque et generari, sunt ratio distinctionis inter Patrem et Filium, et spirare et spirari, sunt ratio distinctionis Spiritus Sancti a Patre et Filio, ad similitudinem causæ efficientis: actio enim ad causam efficientem reducitur. Per relativas vero proprietates distinguuntur personæ tanquam per principia distinctionis formalia. Una quippe persona distinguitur ab alia per suam formam constituentem quasi per principium formale intrinsecum: personalis vero proprietas est constitutiva personæ. Distinguuntur ergo personæ ab invicem per suas proprietates personales tanquam per formalia distinctionis principia. Non enim dici potest quod formaliter distinguantur per aliquid absolutum, quia hoc cum summa simplicitate divinæ essentiæ non valet stare. Unde Anselmus in libro de Processione Spiritus Sancti: Pluralitas, inquit, sequitur relationem. Hæc Richardus.
Ex hac rationabili responsione et sapienti distinctione videntur præinductæ duæ positiones de distinctione personarum per originem aut per proprietates, posse concordari. Qui etenim dicunt eas distingui per originem, verum dicunt, loquendo de principio distinctionis quasi effectivo; qui vero opinantur eas per proprietates distingui, verum dicunt, loquendo de principio distinctionis quasi formali intrinseco.
Insuper Scotus circa hæc scribit diffuse: Opinio (inquiens) Præpositivi dicit quod personæ distinguuntur se ipsis. Contra quod arguitur sic: Quæcumque non sunt primo diversa, per aliquid sui distinguuntur, quoniam quæ se totis distinguuntur, sunt primo diversa. Si enim non sunt primo diversa, sed habent aliquid idem in quo communicant, puta essentiam; tunc non eo distinguuntur quo sunt idem, sed distinguuntur aliquo sui quo non sunt idem. Divinæ autem personæ non sunt primo diversæ, quum sint ejusdem essentiæ: ergo aliquo distinguuntur. — Præterea, in Patre est generatio activa et activa spiratio; sed spiratione activa non distinguitur a Filio, quum et illa Filio insit: ergo Pater non se ipso toto æque primo distinguitur, sed aliquo quod est in eo. — Item, si Pater se toto distinguitur a Filio, pari ratione et a Spiritu Sancto; et si eodem modo distinguitur ab utroque, ergo eamdem habet habitudinem ad utrumque, et econtrario, ut supra.
Est ergo communis opinio, quod personæ relationibus constituuntur et distinguuntur. Absolutum etenim additum absoluto, necessario facit compositionem. Si autem in absoluto personæ conveniant, constat quod non eodem absoluto quo conveniunt, personaliter distinguantur. Si igitur absoluto aliquo distinguuntur, ergo est ibi absolutum et absolutum, et per consequens compositio. — Item, relatio uno modo potest transire in substantiam, et per hoc non facere compositionem cum absoluto; alio modo potest manere per comparationem ad oppositum, et ita distinguitur realiter. Istæ duæ rationes non videntur competere absoluto, quia absolutum vel omnino manet, vel omni modo transit: si omni modo transit, non distinguit personas, sicut neque essentia; si omnino manet, ergo inducit compositionem. — Qualiter autem relatio possit constituere et distinguere personas, declaratur per hoc, quod relatio necessario distinguitur ab opposito suo realiter, quoniam idem non producit se ipsum: ergo erit realis aliquorum quæ in divinis sunt relatio; nec potest ibi esse per informationem, ergo est subsistens, ac proinde per se realiter distincta. Nec ex hoc sequitur distinctio essentiæ, quoniam idem illimitatum seu infinitum, potest esse fundamentum oppositarum relationum, et tunc ista relatio dicitur uno modo manere, et alio modo transire. Et istud intelligendum est de relationibus originis, quia hæ primo pullulant in divina essentia: quoniam primo in essentia Dei est duplex fecunditas, eo quod ibi sit infinitus intellectus et infinita voluntas, quibus mediantibus, pullulant relationes originis pertinentes ad communicabilitatem naturæ. — Hæc ille.
Itaque Scotus satis fideliter hanc narrat positionem communem, quæ fere jam ab omnibus tenetur, probationes quoque et auctoritates quibus innititur. Deinde multipliciter arguit contra eam, et quasdam auctoritates contra eam saltem secundum apparentiam, introducit.
Quo facto, ponit quamdam opinionem judicio plurimorum valde absurdam, videlicet quod personæ divinæ constituantur et distinguantur per absolutas proprietates ac realitates: quas tamen dicit non facere compositionem cum divina essentia, quamvis ex natura rei seu formaliter differant ab eadem; et nihilo minus dicit relativas proprietates esse veraciter in personis, et quasi adventicias personis jam non. — Insuper, si similitudo alborum differt ab albedine, poterit per intellectum similitudo ab albo atque albedine abstrahi, et destructo uno alborum intelligi: sicque esset similitudo inter album et non album. — Hæc Guillelmus. Ex quibus conatur probare, quod relatio nil addat reale proprio fundamento.
Itaque dominus Guillelmus Parisiensis episcopus, in tractatu suo de Trinitate defendit atque pro viribus persuadet, divinas personas non constitui neque distingui per relationes proprietatesve relativas: imo relationem dicit nil reale aut positivum consistere neque in Deo neque in creaturis, sed intentionem tantum seu ens rationis. Et inter cetera scribit sic: Si similitudo causa est duarum albedinum, necessario esset ejusdem essentiæ secundum speciem. — Amplius, qualiter aget album in album per albedinem ipsam, quum album nequaquam passibile sit ab albo per albedinem ipsam? et qualiter aget albedo in proprium subjectum, quoniam ab albedine similitudo procedit qua album dicitur simile albo? aut quomodo hæc albedo effluet de se tam differentem essentiam, puta similitudinem, quæ relatio et ens reale vocatur? correlativa autem albedo ad hoc adjuvat, ut albedo causet per se similitudinem duarum albedinum? — Item, unde aget subjectum album quod est in oriente, in subjectum similiter album quod est in occidente, vel subjectum quod est sub terra, in subjectum quod est super terram? Manifestum est ergo, huic albo nihil omnino per naturam advenire ex eo quod aliud est album, quum hæc albedo æque quieta sit ab omni actione et motu, sive aliud album sit, sive esset esse patrem et esse istum. Sed hoc est impossibile, quum esse istum, sit absolutum, et esse patrem, sit relativum. Si vero est aliud esse istum et esse patrem, intentio seu ratio patris aliquid addit ad intentionem seu rationem ejus quod est iste. Paternitas ergo est aliquid additum isti præter intentionem seu rationem qua est iste: et ita in Deo Patre non idem erit, esse istum, et esse patrem;2 sicque esse patrem, erit velut accidentale et adventicium supposito patris, vel a foris affixum: quod dici non potest. Sicque relatio non erit nisi intentio, et non quid reale in Deo. — Merito igitur quæritur, qualis sit differentia inter Patrem et Filium, quorum est in essentia unitas. Quod si quis dixerit, quod differunt relatione, recte respondet. Sed sola relatio impedire non potest mutuam de se invicem prædicationem: nam et apud nos idem est pater et filius respectu diversorum. Idcirco necesse est aliam esse differentiam inter Patrem et Filium. Nam et intelligere possumus Patrem non genuisse, et tamen adhuc esse, et esse hunc. — Amplius, iste qui genuit, in quantum iste, aut differt ab eo qui genitus est, in quantum ille, aut non: si non, ergo uterque est idem; si vero differt, ergo præter relationem est differentia inter eos. Hæc Guillelmus.
Verum ista opinio videtur magis a veritate recedere, quam prætacta a Scoto narrata opinio. Utraque quidem concordat in hoc, quod divinæ supergloriosæ personæ distinguantur per absoluta; sed ista adjicit ad errorem, quod relatio nec in Deo neque in creaturis sit ens reale, sed solum ens rationis. Ad reprobationem autem utriusque opinionis quantum ad hoc quod dicit supersublimes adorandas personas per absolutas proprietates distingui, prorsus sufficiunt auctoritates Sanctorum et argumentationes doctorum ad hoc hinc inde et etiam in hac quæstione inductæ. Nunc tamen aliqua sunt addenda, et specialiter contra errorem de realitate relationis jam tactum.
Et breviter, ex doctrina S. Dionysii in libro suo de Trinitate (quem quidam de Divinis characteribus, alii aliter nuncupant), et ex toto processu B. Augustini in libro suo de Trinitate, Boetii quoque in suo de Trinitate tractatu, Anselmi etiam in libro de Processione Spiritus Sancti et alibi, ac Damasceni primo libro, clarissime innotescit, quod quidquid in divinis dicitur pure absolute, tribus supersanctis personis exstat commune. Impossibile ergo est, personas illas altissimas per absoluta seu per absolutas proprietates esse distinctas: imo tales proprietates unicuique divinæ personæ vere conveniunt.
Præterea, nihil pure absolutum in divinis multiplicatur, imo quidquid absolute dicitur ibi, permanet numero unum, et sicut de qualibet persona divina seorsum ac singulatim, ita de duabus ac tribus simul non proprie pluraliter sed singulariter prædicatur. Nullum igitur tale distinguit multiplicatve personas, imo in illo personæ sunt unum et idem.
Insuper, ea quæ sola ratione et non realiter ab invicem distinguuntur, non sunt ratio realis ac suppositalis distinctionis in aliis. Sed proprietates absolutæ non distinguuntur ab invicem realiter, ut patet ex dictis: non ergo personæ per eas realiter distinguuntur.
Amplius, si per proprietates absolutas distinguerentur personæ, hoc præcipue esset per eas quæ cum personis convenientiam habent majorem et quæ eis magis appropriantur, sicut potentia Patri, sapientia Filio, pietas Spiritui Sancto. Non tamen distinguuntur per eas, ut clarum est, quum illæ unicuique personæ conveniant: nam Filius non solum vocatur Sapientia, verum etiam virtus et brachium ac dextera Patris.34 relativas per quas confitemur eas esse distinctas, videtur opinio eorum esse ficticium. Porro si dicant quod latent, nec sine revelatione queant agnosci: quæritur unde ipsi sciant aut opinentur vel potius somnient eas esse, quum nec ex Scripturis nec ex sanctis Doctoribus suam queant opinionem probare, imo ex Scripturis et dictis Sanctorum probetur oppositum, ut patuit et patebit; nec innitantur nisi persuasionibus et imaginationibus propriæ rationis et adinventionis humanæ, quod in materia fidei prorsus cavendum est; in materia fidei prorsus cavendum est; imo quæ dicunt, non solum sanctis theologis, sed communi quoque ac solidiori doctrinæ philosophorum contrarientur: ut quod ait Guillelmus relationem non dicere quid reale, quod ut jam ostendetur, Peripateticorum obviat documentis. An forsan istis scholasticis disputatoribus desuper revelatum aut inspiratum est quod quantum ex Scripturis rationabilibusque motivis perpendi valet, nec Apostolis neque Prophetis est revelatum aut inspiratum?5 Nonne ipse Deus incarnatus, hujus doctrinæ doctor præcipuus, in toto Evangelio Deum Patrem nomine Patris et se ipsum nomine Filii ac Unigeniti ubertim expressit, et tandem ipsam superbeatissimam Trinitatem distincte insinuans, ac formam baptizandi præfigens, relativis eam expressit nominibus, In nomine, inquiens, Patris et Filii et Spiritus Sancti?67
Præterea, si dicatur, ut Scotus tangit, quod ideo Christus non expressit Trinitatem nominibus absolutis, quia discipuli non erant capaces, hoc nihil est, quum et multa alia prorsus incomprehensibilia docuerit eos.
Amplius, nomina ista, pater et filius, tam vere ac proprie conveniunt divinis personis, quam vere convenit uni earum generare, et alteri generari. Sed uni earum vere et ex natura rei convenit generare, et alteri generari, imo tam vere ac proprie, ut dicat Apostolus:8 Pater Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur. Ergo personæ illi gignenti convenit nomen hoc, pater, vere et proprie, imo et principalius quam alicui creaturæ; personæque genitæ tam proprie convenit hoc nomen, filius. — Et ex hoc solvitur argumentum Scoti, qui ad probandum quod personæ divinæ non distinguuntur per proprietates relativas, potissime allegat quod Proverbiorum penultimo Salomon ait, Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?9 Per quod dicit insinuari, quod nomen hoc, filius, non sit nomen Filio Dei proprie competens, ita quod exprimat proprietatem qua Filius a Patre distinguitur; et simili modo arguit de Patre. Quod argumentum nullius vigoris est. Non enim Salomon quærit hoc ad insinuandum quod nomen patris et nomen filii non sint nomina proprie convenientia personis divinis et exprimentia proprietates distinctivas ipsarum, sed ad innuendum quod tam Pater quam Filius sint innominabiles, ineffabiles et incomprehensibiles, eo modo quo communiter Deum ineffabilem innominabilemque fatentur non solum theologi, sed item philosophi, sicut et supra est declaratum: quia videlicet res significata per nomina, in infinitum excellentius convenit Deo quam capere valeamus.
Postremo, opinio illa videtur non solum erronea, sed etiam periculosa et ad defendendum illicita, utpote contra determinationem Ecclesiæ. Siquidem Innocentius tertius in generali concilio, ipso concilio approbante, edidit decretalem quæ incipit, Firmiter credimus: in qua errorem abbatis Joachim condemnavit. In qua decretali inter cetera dixit: Hæc sancta Trinitas secundum communem essentiam individua, secundum personales proprietates discreta. Certum est autem quod per personales proprietates intelligat paternitatem, filiationem et processionem, sicut et expositores testantur: non ergo per absolutas proprietates distinctæ sunt. Ex quo etiam sequi censetur stare non posse quod Scotus hic scribit, ipsam Ecclesiam non determinasse oppositum opinionis dicentis quod personæ per absolutas sint distinctæ proprietates.
Hæc paucis tacta sint contra præfatum errorem.
Nunc specialiter reprobandus est error ille de realitate relationum.
Contra quem primo militat quod Themistius, Avicenna et alii celebriores Peripatetici contestantur, ens reale seu ens extra animam dividi in decem prædicamenta, quorum unum consistit relatio, et quod essentiæ prædicamentorum sunt impermixtæ: quod Boetius quoque et peritiores philosophi christiani fatentur. Prædicamenta quippe sunt generalissima et primo diversa, ut Aristoteles etiam docet.
Insuper, illa opinio non videtur catholice posse defendi: quia secundum fidei veritatem septem sunt sacramenta Ecclesiæ, quorum unum est Matrimonium, quod secundum doctores concorditer super quartum, non est nisi relatio, scilicet habitudo et vinculum conjugatorum. Quum igitur realiter sint septem sacramenta Ecclesiæ, relatio est ens reale.
Amplius, dignitas episcopalis et prælatica, dominium, jurisdictio, præsidentia superiorum, sunt relationes, ut constat, et sunt aliquid in re, competitque eis realis effectus, et honor eis debetur.
Rursus, ut Avicenna et Algazel in Metaphysica sua conscribunt, amicitia est relatio seu mutuus amor amicorum ad invicem: quæ amicitia non est tantum in uno eorum; stultumque esset asserere amicitiam illam non esse quid reale.
Denique, teste Philosopho, quædam sunt relativa secundum esse, et quædam secundum dici; certumque est juxta intentionem Philosophi, relativa secundum esse realem importare relationem. Unde circa principium libri de IV Coæquævis dicit Albertus: Accidens quod non nisi ens rationis est, non est in prædicamento. Prædicamenta namque, secundum Boetium, sunt decem rerum principia, significantia ens reale.
Adhuc autem, inter consanguineos est consanguinitas vere realis: quæ tamen, secundum doctores, exsistit relatio.
At vero quod non est quid reale, non causat realem effectum. Sed ordo seu ordinatio, quæ est relatio, habet realem effectum: sicut experientia docet, quod candelæ accensæ, et multa similia ordinate disposita, magis delectant, agunt aut terrent, quam inepte disposita; similiter soni et voces hominesque armati. Unde in Cant. vi, 3. tis ait Scriptura: Terribilis ut castrorum acies ordinata.
Multa his consimilia ad idem possent induci, quæ et alibi ex verbis Alexandri, Thomæ, Alberti, Bonaventuræ, Ægidii, Richardi et aliorum diffusius introduxi.10 Idcirco hæc pauca pro præsenti sufficiant.
At vero persuasiones Guillelmi inductæ ad probandum quod relatio non sit quid reale, solvuntur faciliter. Tamen ut ait Boetius, sicut quædam sunt magnæ difficultatis propter suæ excellentiam entitatis, ut substantiæ separatæ, potissime Deus; sic quædam sunt ad intelligendum difficilia propter entitatis suæ modicitatem, sicut materia prima, tempus et motus, atque relatio, ut frequenter saltem in creaturis. Naturalis ergo condependentia sive connexio relativorum ad invicem, causa est quod relatio realis consequitur unitatem substantiæ vel qualitatis aut quantitatis, seu actionem aut passionem vel emanationem, et item quod uno relativorum deficiente, relatio deficit in alio, quamvis localiter multum distante, quemadmodum et videmus lumen diffusum mox interire, ipso luminari subtracto. Nec oportet ut semper sit specialis actio causans fundamentum relationis et ipsam relationem; imo relatio naturaliter consequi potest sine nova causalitate, sicut et proprium consequitur speciem.
Demum, quia Guillelmus et Scotus coantur defendere, quod opiniones eorum prætactæ non sunt dictis Augustini, Boetii, Damasceni, Anselmi, Richardi de S. Victore contrariæ, nunc monstrabo oppositum.
Quod ergo summæ, increatæ et superfelices personæ relative dicantur, relationibusque constituantur, distinguantur, et usque ad Trinitatem multiplicentur, innotescit ex eo quod quinto de Trinitate, capitulo octavo, loquitur Augustinus: Illud præcipue teneamus, quidquid ad se dicitur præstantissima illa et divina sublimitas, substantialiter dici; quod autem ad aliquid, non substantialiter, sed relative; tantamque vim esse ejusdem substantiæ in Patre et Filio et Spiritu Sancto, ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur, ut pote absolute, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur. Præterea undecimo ejusdem libri capitulo contestatur: Quod proprie singula (id est singulæ personæ) in Trinitate dicuntur, nullo modo ad se ipsa, sed ad invicem vel ad creaturam dicuntur, ideo relative, non substantialiter ea dici manifestum est. In exordio quoque libri octavi: Diximus (inquit) alibi, ea dici proprie in illa Trinitate ad singulas personas distincte pertinentia, quæ relative dicuntur ad invicem. — Multa his consimilia in libro de Trinitate et alibi asserit Augustinus, et ea ad propositum tam diffuse ac evidenter prosequitur, ut nulli benevolo, docili, non immansivo, processum Sancti illius consideranti, possit esse incertum quin intentio fuerit
Augustini docere, divinas personas relationibus esse distinctas, et quidquid absolute ac essentialiter dicitur in divinis, esse unum et immultiplicabile ac tribus personis commune, atque in singulari numero prædicabile de eisdem, nec per aliquid tale personas distingui, sed identificari. Ideo verba Augustini aliter velle exponere, et ad oppositum retorquere, est delirare et manifesta abusio.
Nunc idem ex verbis Boetii est monstrandum. Ait ergo præclarus ille philosophus ac sublimis theologus, vir sanctus ac martyr Christi, in suo de Trinitate tractatu: Pater et Filius ad aliquid dicuntur, nihilque differunt nisi sola relatione. Et quod aliqui dicunt, quod Boetius sumit ibi relationem non proprie pro relativa proprietate, sed pro origine, patet esse erroneum, si quis totum processum Boetii et præcedentia ac subsequentia rite intueatur: in toto namque illo tractatu sumit relationem pro ad aliquid proprie. Unde et ante præallegata verba præmisit: Age, nunc de relativis speculemur, pro quibus omne quod dictum est, sumpsimus ad disputationem. Nihilo minus etiam dato quod sumeret ibi relationem pro origine, adhuc sequeretur quod divinæ personæ non distinguerentur per absolutas proprietates, quoniam et origo in divinis dicitur relative, non absolute, ut generatio, ut certum est et omnes fatentur. — Insuper in eodem: Deus, inquit, nullas differentias habet quibus differat a Deo, et a nulla differt persona. Ubi autem differentiæ absunt, abest pluralitas; et ubi abest pluralitas, adest unitas: non ergo est ex parte absoluti pluralitas. Trium igitur personarum idonee constituta est unitas in substantia, videlicet in omni quod substantialiter convenit eis. Sed quoniam nulla relatio ad se ipsam potest referri, quoniam prædicatio quæ est secundum se ipsam, id est secundum substantiam, caret relatione: hinc facta est Trinitatis numerositas in eo quod est prædicatio relationis; servata vero unitas est in eo quod est indifferentia substantiæ aut operationis, vel ejus quæ secundum se dicitur prædicationis. Ex his concludit Boetius: Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem. — Insuper in epistola ad S. Joannem Romanæ Ecclesiæ scribit diaconum: Quæcumque de divina substantia prædicantur, videlicet absolute, ea tribus personis oportet esse communia; idque signi erit quæ sint quæ de Deitatis substantia prædicentur, quod quæcumque hoc modo prædicantur de ea, de singulis quoque personis simul acceptis singulariter prædicantur. Ex quibus intelligimus, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non de Divinitate substantialiter dici. — Hæc Boetius. Cujus verba sunt adeo clara, totiesque eumdem exprimentia sensum, ut nemo queat ea aliter interpretari vel ad oppositum rationabiliter retorquere; et omnia Augustini eloquiis consonant.
Amplius Damascenus libro primo, capitulo undecimo*: In sancta, ait, et supersubstantiali et incomprehensibili atque altissima Trinitate, commune est unum;11 et unumquodque eorum, id est quodlibet divinum suppositum, se habet ad alterum non minus quam ad se ipsum: quia secundum omnia unum sunt, præter ingenerationem et generationem et processionem. Unum enim Deum cognoscimus; in solis vero proprietatibus paternitatis et filiationis et processionis differentiam intelligimus et secundum causam et causabile, id est secundum originem et productionem passivam, et secundum habitudinem hypostaseos, id est secundum modum existentiæ personarum. Deinde eodem fatetur capitulo, quod relativa proprietas invariabiliter in unaquaque manet persona, ita quod Pater est vere ac proprie Pater, Filius vere ac proprie Filius, Spiritus Sanctus vere ac proprie Spiritus Sanctus. Unde et decimo* capitulo fassus est:12 Propter Patrem habent Filius et Spiritus Sanctus omnia quæ habent, hoc est, quia Pater habet ea, præter generationem et ingenerationem et processionem : in his enim hypostaticis proprietatibus differunt hæ tres sanctæ hypostases. Hæc Damascenus. — Ex quibus lucidissime constat, quod secundum eum superdignissimæ tres personæ nequaquam distinguuntur per proprietates absolutas, sed relativas. Et hoc verum est, sive ingenerationem, generationem et processionem accipiat prout dicunt originem quantum ad generationem et processionem, et originis negationem quantum ad ingenerationem, sive dicant relativam proprietatem : quoniam nullo modo absolute dicuntur.
Sanctus quoque Bernardus ad Eugenium Papam affirmat divinas personas proprietate distingui, in essentia convenire.
Hinc in libro de Processione Spiritus Sancti inquit Anselmus : Hæc sola causa pluralitatis est in Deo, ut Pater et Filius et Spiritus Sanctus de se invicem dici non possint, quia duobus modis est Deus de Deo, videlicet nascendo ac procedendo : quod totum potest dici relatio. Nam quoniam Filius est de Deo nascendo et Spiritus Sanctus procedendo, ipsa diversitate nativitatis ac processionis referuntur ad invicem ut diversi aliique ab invicem. Filius quoque ideo non est Spiritus Sanctus, nec Spiritus Sanctus est Filius, quoniam Filius nascendo habet esse a Patre, Spiritus Sanctus autem non nascendo, sed procedendo. Prædicta igitur relationis oppositio, quæ ex hoc nascitur quia prædictis duobus modis est Deus de Deo, prohibet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum de invicem dici, et propria singulorum aliis tribui. — Ecce in verbis his S. Anselmus clarissime contestatur, quod tota ratio pluralitatis distinctionisque personarum sit oppositio relativa, quæ est relatio originis : quam relationem seu potius relationis oppositionem nasci fatetur ex distincta originatione seu emanatione Filii a Patre, et Spiritus Sancti a Patre ac Filio. Et quamvis ex verbis ejus videatur insinuari, quod distinctio personarum sit ex differenti origine, quod et juxta præhabita aliquo modo verum est; tamen ipse Anselmus relationi et ejus oppositioni totum adscribit. Unde et consequenter palam disseruit, et prætacta sua verba quasi exposuit : Sic ergo, inquiens, hujus unitatis et hujus relationis consequentiæ se contemperant, ut nec pluralitas quæ sequitur relationem, transeat ad ea in quibus sonat simplicitas unitatis prædictæ; nec unitas cohibeat pluralitatem, ubi eadem significatur relatio : quatenus nec unitas amittat aliquando consequens suum, ubi non obviat aliqua relationis oppositio; nec relatio perdat quod suum est, ubi non obsit unitas inseparabilis. Sicque relatio prohibet Filium aut Spiritum Sanctum esse Patrem. Nec aliquid obviat consequentiæ identitatis, nisi aliqua de prædictis oppositio relationis. — Hanc veritatem Anselmus in libro præallegato tam evidenter tamque frequenter expressit, ut nemo veritatis zelator possit ambigere istud fuisse de mente Sancti illius; et verba ejus ad oppositum retorquere, est prorsus præposterum.
His manifeste concordat Richardus de S. Victore in libro suo de Trinitate, in diversis capitulis ac partialibus libris. Itaque quarto libro, capitulo undecimo : Ecce, ait, invenimus non esse impossibile plures esse personas in unitate substantiæ. Consequens est ut quæramus quomodo possit esse alteritas (id est distinctio) personarum sine alteritate substantiarum. In discernendis itaque personis opus est, ut arbitror, gemina consideratione, ut sciamus videlicet et qualis sit ipsa persona, et unde habeat esse. Una considerationum istarum versatur in discernenda rei qualitate et proprietate, alia in investiganda rei origine. Et sic consequenter docet ibidem et deinde in diversis capitulis, quod personarum distinctio assignetur utroque modo, præsertim penes originem, et consequenter penes discretivam proprietatem ex origine ortam.
Solutio objectorum in exordio quæstionis factorum patet ex dictis. Quamvis enim relationes sint cum essentia realiter idem, nihilo minus vere sunt et fundantur in ea. Aliudque convenit essentiæ in quantum essentia, et in quantum relatio : sicut et aliud convenit Deo ratione justitiæ, aliud ratione clementiæ. Relationes quoque quamvis non sint ab essentia realiter distinctæ, attamen inter se realiter distinguuntur : propter quod in personis ratio sunt realis et personalis distinctionis.
Footnotes
Chapter 179 of 271