Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum homo sit creatus in gratia gratum faciente virtutibusque infusis.

Quæ quæstio eamdem pene habet responsionem cum ea qua supra de angelis dist. IV, q. 2. est quæsitum, an creati fuerunt in gratia. Et nunc supra ex Thoma est introductum, p. 212 B. quod originalis justitia sine gratia gratum faciente esse non potuit. Verum de hoc nunc plenius est scrutandum. Tamen hæc quæstio etiam infra, distinctione vicesima nona, habet locum, et potest pene eisdem rationibus persuaderi quod non, quibus probatum est supra, angelos non fuisse in gratia tali creatos. Originalis quoque justitia et naturalis integritas ipsius naturæ, ac naturales virtutes fecerunt primum hominem Deo acceptum, nec potuit condemnari cum hujusmodi donis. Ergo salvatus fuisset in eis et cum ipsis, quum in adultis non sit medium inter esse dignum amore aut odio, similiter nec inter salvari et condemnari.

Ad hoc respondet Albertus: Dicendum quod in gratia gratis data secundum virtutes naturales factus est homo.1 Ait quippe Magister in littera: Homini datum est in creatione per gratiam auxilium, et collata potentia qua poterat stare, id est, ab eo quod accepit non declinare. Quod probat per Augustinum, ut habetur in littera.

Porro gratia dicitur tribus modis, ut innuit Glossa super illud Jacobi, Omne datum optimum, et omne donum perfectum, etc., quo asserit Glossa:2 Data optima sunt quæ dantur cum natura, et elevant naturales potentias ad actus perfectos secundum naturam, ut bonum ingenium, ordinata voluntas, luminosus intellectus, clarus sensus, perfecta discretaque ratio, naturæ habilitas ad virtutes, secundum quod virtus est extremum potentiæ in bono, ut dicitur Ethicorum secundo. Et in gratia tali creatus est homo, prout in textu probatur per verba Augustini in libro de Correptione et gratia. Secundo dicitur gratia, quod superadditur talibus adjutoriis potentiarum, et elevat ipsas potentias ad meritorios actus: et hæc est gratia gratum faciens, in qua non est creatus Adam, secundum Augustinum. Dederat enim ei Deus unde posset stare, non unde ad meritum posset proficere. Et hujus assignari solent tres causæ: quia scilicet in hoc relucet omnipotentia Creatoris, sapientia et bonitas: omnipotentia, in creatione naturæ; sapientia, in ordinatione ejus ad gratiam, et utriusque ad gloriam; bonitas, in hoc quod perfecit naturam per gratiam gratum facientem gradatim. Unde tertia gratia est gratia consummans ad meritum. Hæc Albertus. disputationem, hoc potius tenet, quod non, proprie loquendo de acceptatione, secundum quam nulla creatura rationalis sit Deo accepta nisi per supernaturalia dona gratiæ gratum facientis et caritatis fideique formatæ, per quæ dona gratuita creatura rationalis consecratur in templum et sponsam, amicam et filiam Creatoris. Sed ad satisfaciendum auctoritatibus multis et evidentibus quæ oppositum videntur prætendere, dicit quod acceptatio interdum extensius sumitur pro quacumque complacentia, dilectione vel approbatione. Sic enim complacent Deo opera sua, et diligit cuncta quæ fecit, nullumque bonum etiam bonitate naturalium virtutum, nec bonum ex genere, dimittit irremuneratum.3

Deinde inquirit, utrum primus homo ex donis acceptis in sua conditione seu creatione potuit in bono proficere. Ad quod respondet, quod loquendo de profectu meritorio vitæ æternæ, non potuit hoc, quia non fuit creatus in gratia gratum faciente et caritate, sine quibus nemo potest taliter promereri, sed indiget gratia tali, et etiam in statu innocentiæ eguit ea: tum ex parte Dei retribuentis, qui bonorum nostrorum non eget, nec per ea sola obligatur nos acceptare secundum rationem dati et accepti;4 tum ex parte retributionis, quæ est æterna et supernaturalis felicitas, quæ per naturalia sola obtineri non valet. Idcirco ad hoc quod aliquod opus bonum creaturæ placeat Deo ad remunerandum in cœlo per frictionem beatam, necesse est quod influentia suæ gratuitæ bonitatis in homine operante præcedat, per quam creatura Creatori grata exsistat: quia non acceptat operationem, nisi primo acceptet operantem, juxta quod legitur: Respexit Deus ad Abel et ad munera ejus.5 — Hæc Alexander. Qui nihilo minus post hæc dicit probabilius ac verius esse, quod ante lapsum suum ipse Adam habuit gratiam gratum facientem, non ex conditione, ita quod in ea creatus exstiterit, sed quod post creationem suam et ante transgressionem meruerit eam. Et de hoc infra tangetur.

Denique scriptis his Alexandri concordant per omnia dicta Bonaventuræ, infra distinctione vicesima nona, ubi sub eadem pene forma verborum respondet ad quæsita prætacta, per verba magistri sui Alexandri: Quidam, inquiens, dicere voluerunt, quod homo fuit creatus non solum in naturalibus, verum etiam in gratuitis, tum propter Dei liberalitatem, tum propter hominis idoneitatem. Sed quia Sanctorum auctoritates videntur sonare contrarium, alia exstat communior opinio atque probabilior, quod homo prius tempore habuit naturalia quam gratuita. Et juxta opinionem hanc, in statu innocentiæ distinguuntur tempora duo: unum, in quo primus homo habuit naturalia tantum; aliud, in quo habuit naturalia atque gratuita simul. Primum fuit ab instanti suæ creationis usque ad momentum in quo gratiam gratum facientem meruit ac recepit. Secundum fuit ab illo momento usque dum per consensum impietatis transgressus est. Et per distinctionem hujus duplicis temporis, dissolvitur apparens contrarietas in verbis Sanctorum. Quidam enim affirmare videntur, quod habuit gratiam et virtutes in innocentiæ statu, quidam quod non, et utrique verum dicunt pro diversis temporibus. Hæc Bonaventura.

At vero sanctus Doctor circa hæc aliter sentiens: Triplex, inquit, opinio est hic. Una, quod homo in primo statu gratiam non habuit, nec virtutes gratuitas. Omnes vero auctoritates Sanctorum quas Magister adducit ad probandum virtutes in eo fuisse, de naturalibus exponunt virtutibus, quæ propter humanæ integritatem naturæ fuerunt excellentissime in primo homine. Sed hoc non videtur auctoritatibus convenire, in quibus fertur quod Adam habuit caritatem, quæ sine gratia non habetur. — Alii statum innocentiæ in duos distinguunt seu dividunt status, dicentes quod homo in principio suæ creationis in naturalibus tantum sit productus, postmodumque ante lapsum suum consecutus sit gratiam. Atque per hanc distinctionem varia dicta Sanctorum concordare nituntur. Sed nec hoc dictis Sanctorum et doctorum convenire videtur, qui de statu innocentiæ quasi de uno statu indistincto loquuntur. Hinc ista opinio non magnæ exstat auctoritatis. — Alii ergo dicunt, quod homo in gratia est creatus. Quod satis consonat Augustino, dicenti res simul tempore factas, et in materia ac forma distinctas. Prima autem opinio magis congruit positioni dicentium creaturas per successionem temporum fuisse perfectas. Verumtamen quæ harum opinionum sit verior, ratione multum efficaci nequit probari, sicut nec aliquid horum quæ ex sola Dei voluntate dependent. Nihilo minus hoc probabilius est, quod quum homo creatus fuerit in naturalibus integris, quæ otiosa esse non poterant, in primo instanti creationis suæ ad Deum conversus, sit gratiam consecutus. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione nonagesima quinta: Aliqui, ait, dicunt quod primus homo non fuit creatus in gratia, postmodum tamen collata sit ei gratia antequam peccavit. Sed quod cum gratia factus sit, videtur requirere rectitudo status in quo Deus condidit eum, secundum illud Ecclesiastæ:6 Deus fecit hominem rectum. Erat namque hæc rectitudo, quod ratio subdita fuit Deo, inferioresque vires rationi, ac animæ corpus: quæ subjectio non exstitit naturalis, alioqui post culpam mansisset, quum et in dæmonibus naturalia manserint dona. Fuit ergo subjectio illa effectus et donum graart. 1. tiæ supernaturalis. Propter quod tertiodecimo de Civitate Dei disserit Augustinus: Facta transgressione, confestim Dei gratia deserente, motum senserunt carnis inobedientis. Quo datur intelligi, si gratia deserente facta est inobedientia carnis ad animam, quod per gratiam animæ inexsistentem inferiora ei subdebantur.

Sed his objici potest primo, quia in Quæstionibus veteris Testamenti asserit Augustinus, quod Adam non habuit Spiritum Sanctum. Magister quoque testatur, quod homini in sua creatione datum est unde posset stare, non unde posset proficere. — Secundo, ad hoc quod aliquis accipiat gratiam, consensus requiritur ex parte recipientis, quum per gratiæ susceptionem fiat spirituale matrimonium inter Deum et animam: ad matrimonium vero consensus exigitur; consensus vero non est nisi rei præexsistentis: ergo homo non accepit gratiam in primo suæ creationis instanti.

Dicendum ad primum, quod Augustinus vult dicere, quod in Adam non fuit Spiritus Sanctus eo modo quo nunc est in ipsis fidelibus, qui statim post mortem admittuntur ad perceptionem æternæ hereditatis. Magister autem loquitur secundum opinionem dicentium hominem creatum in naturalibus tantum. — Ad aliud, quod quum motus voluntatis non sit continuus, nil prohibet primum hominem in primo instanti suæ creationis gratiæ consensisse. — Hæc idem in Summa.

Præterea Petrus videtur hic parumper a Thoma recedere: Quidam, inquiens, dixerunt quod tam angelus quam homo in gratia conditus fuit. Quod non videtur, quoniam Augustinus expresse dicit, quod homo habuit a creatione unde stare, non unde pedem movere potuit. Hinc alii probabilius dicunt, quod nec angelus, nec homo, a principio suæ creationis habuit gratiam; sed creatus, in primo suæ voluntariæ conversionis actu ad Deum, gratiam accepit. Gratia quippe quum sit in anima tanquam in subjecto voluntario, non naturali, voluntariam dispositionem requirit. Hæc Petrus. Qui in isto Alexandrum et Bonaventuram sequitur. — Concordat Richardus.

Et quælibet harum trium opinionum suos habet sequaces. Videtur autem positio illa Thomæ verior esse, quia doctoribus magnis et sanctis amplius consona: quia non solum dicunt primum hominem ante lapsum habuisse caritatem et gratiam, imo insuper protestantur quod a suo Creatore factus sit virtuosus, ita quod virtutes ei sunt concreatæ; nec in innocentiæ statu distinguunt tempora duo. Et certum est quod tales theologi de virtutibus eloquendo, per virtutes intelligunt virtutes gratuitas et infusas, creaturam suo Creatori acceptam reddentes. Denique, quum gratia nominetur quoniam gratis datur, quanto plus alicui sine ejus prævia dispositione aut meriti congruitate confertur, tanto plus ratio gratiæ convenit ei, nec oportet quod voluntariam dispositionem requirat in omnibus. De concreata autem virtuositate primi hominis Damascenus apertissime scribit libro secundo: Fecit igitur Deus hominem innocentem, rectum, virtuosum, omni virtute decoratum, omnibus bonis comatum velut alium angelum, et spiritum propter gratiam, deificatum participatione illuminationis divinæ, potentem in bono proficere Dei gratia cooperante. Magister quoque infra, distinctione vicesima nona, evidentes ponit auctoritates ad probandum, quod Adam in statu innocentiæ gratiam habuit ac virtutes. Sed et super illud Lucæ, Qui etiam exspoliaverunt eum, asserit Glossa, quod homo primus exspoliatus fuit gratuitis, et vulneratus in naturalibus.7 Sanctus item Bernardus fatetur: Quum hominum æmulus videret patrem nostrum Adam caritate circumdatum, ac omni virtute vestitum, et hoc hominem accepisse terrenum quod per superbiam ipse amisit, invidit ei insatiabilis homicida. — Quod ergo objicitur, quod Adam non habuit unde pedem movere posset, non est ita intelligendum, quod non habuit gratiam qua posset proficere, sed quod nec illa sibi suffecit sine actuali motione Spiritus Sancti. Nempe ut ait Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo: Opus meritorium semper est ex tribus, videlicet, ex libero arbitrio originaliter, et ex gratia elicitive, atque a Deo principaliter movente.

Footnotes

  1. Summ. th. 2ª part. q. 90. ↩

  2. Jacob. 1, 17. ↩

  3. Sap. xi, 25. ↩

  4. Ps. xv, 2. ↩

  5. Gen. IV, 4. ↩

  6. Eccle. VII, 30. ↩

  7. Luc. x, 30. ↩

Chapter 175 of 271