Quæstio 6
Quæritur consequenter, In quibus potentiis animæ sit peccatum.
Et quæstio ista multa complectitur. Primo, an in sensualitate, aut saltem in sensitivo appetitu peccatum consistat, et si sic, an solum veniale; deinde an in ratione superiori sit peccatum mortale, an etiam veniale. Idem quæri potest de ratione inferiori. Quocirca ambigitur an primi motus sint culpæ veniales, et an sint semper culpabiles; de hoc tamen infra magis tractabitur.
Porro, quod in sensualitate vel saltem in sensitivo appetitu sit peccatum tam veniale quam mortale, probatur : quoniam passiones animæ in hoc appetitu sunt subjective : quæ passiones quandoque sunt veniales culpæ, ut primi motus ex prævia apprehensione surgentes; interdum vero mortales, ut dum impetus aut vehemence rationi prædominantur. Idem probatur de ratione superiori, in qua sunt subrepticii motus contra fidem et contra sapientiæ donum, infidelitas quoque, puerilitatisque vitium, et excæcatio mentis. Idem de ratione inferiori probari potest faciliter.
In contrarium horum arguitur primo, quoniam omne peccatum est voluntarium, Augustino dicente : Peccatum in tantum est voluntarium, quod si non esset voluntarium, non esset peccatum. Ergo in sola voluntate consistit peccatum. — Secundo, sensualitas non est ratione domabilis, nec primi motus ipsius queunt vitari. — Tertio, appetitus sensitivus hominibus ac brutis communis est : ergo in ipso non ponitur culpa, alioqui bruta peccarent.
Ad hæc Alexander respondet : Malum culpæ est in libero arbitrio, non solum ut in agente, sed etiam recipiente. Diversæ autem sunt animæ vires. Quædam sunt vires partis irrationalis, tam cognitivæ quam motivæ seu appetitivæ. Itaque secundum vim cognitivam, id est in potentia sensitiva cognoscente, non est peccatum, nisi in quantum actus seu motus illius potentiæ ex libero procedit arbitrio imperante : ut si ex libero arbitrio visus figatur in mulierem, ad quod delectatio sequatur illicita; sed secundum se non est peccatum in illa potentia. De motiva autem est distinguendum. Est enim quædam motiva, quæ respicit tantum ea quæ sensibilis naturæ sunt, præter ordinem ad rationem : quemadmodum phantasia dicitur esse motiva; et secundum hunc modum non est peccatum. Est quoque motiva quæ respicit illicitum rationi seu licitum; et in hac contingit esse peccatum, non in se, sed in ordine ad rationem. Et hoc modo dicitur esse primus motus in sensualitate : sensualitas enim dicit quoddam mixtum ex motiva sensibili et rationali.
Sunt insuper vires partis rationalis, quarum quædam sunt cognitivæ, quædam motivæ seu appetitivæ. Rursus, cognitivæ sunt duplices : quædam, quarum actibus admiscetur actus motivæ, quemadmodum actui credendi seu assentiendi miscetur actus aliquis voluntatis; et tunc si sint circa convenientia vel disconvenientia rationi, contingit in eis esse malum culpæ, sicut in infidelitate. Si vero non sint admixtæ motivæ potentiæ, sed pure consideratæ in se, non erit malum culpæ in eis, quum earum inclinatio sit tantum in verum. Porro si sit motiva, aut ergo est naturalis, aut non naturalis, sed ex prævia apprehensione procedens. Si naturalis, tunc in ea non est culpa. Si autem ex præcedenti apprehensione in id quod est licitum sive illicitum : aut est motiva per modum imperii, et sic peccatum est in libero arbitrio; aut per modum appetitus, et ita est in voluntate; aut per modum consilii, et hoc dupliciter, utpote deliberantis, aut per electionem definientis. Si deliberantis, non est in ea malum culpæ; si definientis per electionem, est in ea malum culpæ. — In sensualitate demum ut est pure irrationalis partis, nullatenus est peccatum. Et si dicatur in ea esse aliqua culpa, hoc est propter rationem adjunctam. — Hæc Alexander. Cujus responsio procedit secundum suam opinionem, qua dicit liberum arbitrium specialem esse potentiam a ratione et voluntate distinctam, ut patuit supra. Verum quæ in his verbis minus clare digesta sunt, ex consequentibus clarius innotescent.1
Itaque Thomas super his diffuse ac clare conscribens: Motus, inquit, secundum Philosophum, est via in ens; unde in partibus animæ motus proprie dicitur inclinatio in aliquid. Hinc quibus viribus inclinatio non convenit, non attribuitur proprie motus. Inclinatio autem est in appetitu, qui movet in aliquid agendum: ideo actus appetitivarum virtutum proprie motus vocatur, non actus virium apprehensivarum. Est autem in nobis triplex appetitus, videlicet: naturalis, sensitivus, rationalis. Naturalis (puta cibi) est, quem imaginationio non præcedit nec gignit, sed naturalium dispositio qualitatum quibus naturales vires suas actiones exercent. Isteque motus rationi in nullo subjacet, nec obedit: hinc in eo esse nequit peccatum; ideo prætermittitur modo. Appetitus autem sensitivus est, qui ex præcedenti sensu vel imaginatione consequitur, et motus sensualitatis vocatur. Appetitus vero rationalis est, qui apprehensionem consequitur rationis, rationisque motus censetur, et actus est voluntatis. Verum apprehensio rationis est duplex: una simplex et absoluta, dum statim sine discussione apprehensum dijudicat, et talem apprehensionem sequitur voluntas quæ dicitur non deliberata; alia inquisitiva, dum ratiocinando quid bonum aut quid malum sit investigat; talemque apprehensionem sequitur deliberata voluntas. Ratio autem inferior, quæ terrenis disponendis intendit, utroque modo potest motum voluntatis elicere circa terrena, videlicet: subito apprehendendo hoc conveniens aut inconveniens corpori esse, tuncque sequitur motus rationis inferioris, qui delectatio nominatur quia quod corpori delectabile est accipit ut agendum; aut per inquisitionem deliberando, et tunc sequi non valet appetitus ante deliberationis finitionem, et tunc consentire dicitur in delectationem. Porro superior ratio, quia per se rebus non intendit terrenis, sed solum prout rationibus regulantur æternis, non sequitur ipsam aliquis motus nisi deliberatus respectu terrenorum: idcirco earum delectatio non attribuitur sibi, sed ultimus tantum consensus, qui est exsecutor operis. Hæc Thomas in Scripto.
Qui consequenter plenius declarans ibidem, quomodo in sensualitate queat esse peccatum: Primi (inquit) motus qui sensualitati attribuuntur, peccata sunt, ut asserit Augustinus; sed motus imaginationem præcedentes, quos jam diximus naturales, quoniam naturalium qualitatum actionem sequuntur, peccata non sunt. Atque secundum hoc verificatur quod aliqui dicunt, quod motus primo primi non sunt peccata, sed motus secundo primi: ut motus primo primi vocentur motus hujusmodi pure naturales; motus vero secundo primi, qui imaginationem sequuntur. Peccatum quippe (prout hic est de ipso mentio) non est nisi actus inordinatus, ad genus pertinens moris. Nullusque actus ponitur in genere moris, nisi habita consideratione ad voluntatem, quæ principium exstat moralium, ut sexto Metaphysicæ patet. Ideo ibi incipit genus moris, ubi primo voluntatis dominium invenitur. Habet autem voluntas in quibusdam completum dominium, ut in actibus qui ex voluntatis procedunt imperio, qui sunt actus deliberationem sequentes, rationique adscribuntur. In aliquibus vero habet incompletum dominium, sicut in actibus qui non per imperium rationis causantur; attamen voluntas eos potuit impedire, ut sic quodammodo voluntati subjaceant, quantum ad hoc quod est impediri vel non impediri. Ideo talium inordinatio actuum rationem habet peccati, sed incompleti: hinc in actibus istis venialis atque levissima culpa est, non mortalis. Deformitas vero cujuslibet actus illi potentiæ attribuitur ut subjecto, quæ est actus principium; quumque sensualitas sit horum principium actuum, recte dicitur in ea tanquam in subjecto esse peccatum. Est etenim in hominibus sensualitas aliqualiter subjicibilis rationi, sicque aliter est in nobis quam brutis. Nec omne peccatum est in voluntate ut in subjecto, sed ut in causa. Verumtamen voluntatem esse causam alicujus actus, contingit dupliciter : primo directe et per se, ut dum ex voluntate procedit elicitive aut imperative; secundo per accidens et indirecte, quia non impedit quum possit et debeat, et ita primorum motuum causa est.
Si quis autem instet, quod virtus virtiumque mortale possunt esse in sensitivo appetitu, qui tamen realiter est sensualitas ipsa; dicendum, quod electio est principale in virtute, ut dicitur tertio Ethicorum : unde oportet omnem actum virtutis ex electione procedere; propter quod virtus dicitur habitus electivus, ut secundo dicitur Ethicorum. Hinc virtus esse non potest nisi in actibus illis qui ex imperio profluunt voluntatis, quamvis etiam sensitivarum sint partium : propter quod in irascibili et concupiscibili ponimus esse virtutem. Conformiter est de eo quod perfectam habet rationem peccati et per se virtuti opponitur. Propterea actus irascibilis seu concupiscibilis potest esse actus virtutis seu peccati mortalis. Sensualitas vero (ut dictum est) nominat partem sensitivam ut magis depressam ad carnem, prout in operando non sequitur voluntatis imperium, sed proprio motu movetur :2 idcirco in ea non potest esse actus virtutis et peccati mortalis, sed quiddam incompletum in genere moris, quod est veniale peccatum. — Et quamvis venialia peccata omnia simul considerata vitare non valeamus, quia dum uni nitimur obviare, ex altera parte potest illicitus motus subrepere : non enim potest simul esse intentio voluntatis contra diversa renitentis in actu; tamen si quodlibet eorum sigillatim consideretur, sic in potestate nostra sunt, quia quodlibet eorum præveniendo impedire possumus. — Hæc idem ibidem.
Insuper pandit ibi, qualiter in ratione queat esse peccatum : Peccatum (inquiens) rationis potest dici dupliciter. Primo, quoniam est ipsius rationis secundum se : sicque dicimus in ratione esse peccatum, dum errat in judicando, sive sit in speculativis, sive in practicis; et hoc est peccatum in cognitione, eo quod male syllogizetur. Secundo ex parte voluntatis, quæ per rationis judicium regulatur, ita ut tunc in ratione dicatur esse peccatum, dum sequitur perversa electio. Sciendum ergo quod quidam philosophi dixerunt, secundo modo non esse peccatum in ratione, nisi et primo modo erret, dicentes omne peccatum ignorantiam esse, et scientem non posse peccare : quorum primus Socrates fuit, ut dicitur septimo Ethicorum, hac ratione inductus, quod non videtur conveniens ut nobilissimum, puta scientia, ab ignobilibus passionibus superetur : quod experientiæ sensuique repugnat. Idcirco Philosophus libro prætacto ostendit, quomodo contingit scientem peccare, distinguens scientiam in universali et in particulari, scientiamque in habitu et in actu; in habitu quoque dupliciter, quia habitus interdum ligatus est, ne egrediatur in actum, ut patet in ebriis, quandoque non est ligatus. Itaque ait, quod contingit peccantem esse scientem in universali et in actu, in particulari autem non contingit eum esse scientem in actu, sed habitu tantum et ligato passione iræ, concupiscentiæ aut alio vitio, ne ratio in rectam electionem prorumpat, sed motum passionis sequatur; etiam si passioni quis subditus pronuntiet ore quæ justa et vera sunt in particulari, non tamen mente sic tenet : quemadmodum ebrius potest sapientium verba proferre, quæ intellectu non capit. Quumque ratio in operandis quodammodo syllogizet, invenitur judicium rationis rectum in propositione majori, quæ universalis est; in minori vero propositione, quæ particularis est, admiscetur ratio passioni, quæ circa particulare versatur; et sequitur rationis corruptio in conclusione electionis. Ut si dicatur, Nulla fornicatio est committenda, in hoc judicium rationis perfectum est. Item proponatur alia ista, Omnis fornicatio est delectabilis. Sub quibus duabus assumatur hæc particularis: Accedere ad hanc mulierem est fornicatio. Si ratio fortis sit, ut nec in particulari passionibus superetur, inducet conclusionem negativam, eligens non fornicari. Si autem passione vincatur, eliget fornicari. Sicque nunc sumitur peccatum esse in ratione, quando post rationis deliberationem sequitur prava electio, eo quod ratio in particulari corrumpitur passione. Quod si deliberatio sit per rationes divinas, dicetur esse peccatum in ratione superiori, ut si procedat ex isto: Omne divina lege prohibitum, est vitandum. Si vero per rationes creatas, dicetur esse peccatum in ratione inferiori, ut si procedat ex isto: Omne in quo transcenditur medium virtutis, vitandum est; vel aliquid tale. Nempe quum ratio sit cognitiva potentia, directiva est voluntatis. Unde non potest esse peccatum in voluntate, nisi sit aliquo modo in ratione, præcipue quum voluntas non sit nisi boni veri aut boni apparentis. Hinc malam voluntatem aliquo modo præcedit æstimatio falsa.
Insuper ad istud, utrum in delectatione rationis inferioris sit peccatum mortale, respondet: Delectatio inferioris rationis nil aliud est quam complacentia voluntatis in eo quod apprehenditur conveniens per inferiorem rationem. Hæc autem delectatio (sicut in littera dicitur), si mox ut mentem attigerit, auctoritate viri, id est superioris rationis, repellatur, peccatum est veniale: hoc enim est, dum complacentia talis sequitur subitam rationis apprehensionem. Si vero diu teneatur, peccatum exstat mortale. Sed diuturnitas ista non ex temporis quantitate est judicanda, sed magis ex rationis deliberatione. Si enim post deliberationem rationis inferioris adhuc delectatio illa complaceat, delectatio morosa dicetur, tuncque erit consensus in delectationem et culpa mortalis, ut ait Magister et verba Augustini sonare videntur, quamvis quidam in hoc Magistro contradicant, verba Augustini exponentes. Verum Magistri opinio valde probabilior est atque securior: quod sic patet. Quædam operationes ex suo genere sunt peccata mortalia, ut furtum, rapina; unde, quod aliquod horum peccatum mortale non sit, non potest esse nisi per accidens, in quantum videlicet ejus subjectum non est mortalis peccati capax, ut quando est in sensualitate dumtaxat. Porro secundum Philosophum decimo Ethicorum, idem judicium est de operatione et ejus delectatione. Hinc si operatio est per se bona, etiam delectatio ejus, et econverso. Quod ergo delectatio consequens operationem mortaliter vitiosam non sit mortale peccatum, esse non valet nisi per accidens, ut ex defectu subjecti. Hinc quandocumque talis delectatio aut operatio reducitur in id in quo potest esse perfecta ratio peccati et virtutis, necessario incipiet esse peccatum mortale. Perfecta vero ratio peccati mortalis ac virtutis esse nequit sine electione rationis consiliantis et deliberantis: ideo quidquid fornicationis ante hoc est, mortale non est; ubi vero ad hoc pervenitur, mox incipit esse peccatum mortale. Unde si usus exteriorum membrorum et delectatio eorum esset sine hujusmodi voluntate, peccatum non esset, sicut beata dixit Lucia: Si invitam me feceris violari, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Consensus vero actui exteriori adveniens, facit peccatum mortale. Conformiter appetitus sensualitatis, et delectatio consequens eum ante consensum rationis deliberantis, non est culpa mortalis, sed post talem consensum.
Postremo ad istud, utrum in superiori parte rationis possit esse veniale peccatum, respondet: Motum esse veniale, contingit ex duobus : primo ex genere actus, ut verbi prolatio otiosi; secundo ex parte subjecti, in quantum motus ille electionem præcedit, in qua principalitas virtutis vitiique consistit. Itaque unaquæque potentia quam possibile est aliquo modo elevari ad id quod super se est, habet subitum motum in id quod sibi secundum se convenit; alium motum potest habere in id quod sibi convenit ratione ejus ad quod est elevata in aliquid altius : sicut in appetitu patet sensibili, qui subito movetur in id quod convenit sibi secundum sensum, sed in quantum ratione regulatur, virtutibusque perficitur, habet motum post deliberationem in id quod sibi convenit secundum rationem. Quemadmodum autem appetitus sensitivus elevatur super se per regimen rationis, sic ratio superior per fidei lumen supra naturalem elevatur cognitionem : hinc subitus motus apprehensivus superioris rationis est secundum naturalem suam cognitionem. Qui si in aliquo obviet fidei, est motus infidelitatis ex subreptione : sicque per defectum deliberationis est veniale peccatum. Atque secundum hoc est distinguendum, quia aut motus superioris rationis est in id quod est veniale ex genere, sicque motus ejus est venialis; aut est in id quod est mortale ex genere. Quod contingit dupliciter : quia vel illud est proprium ejus objectum, et sic habet circa illud duplicem motum : unum subitum qui præcedit deliberationem, et iste est veniale peccatum; alium deliberatum, qui est peccatum mortale, sicut in infidelitatis motibus patet; aut est objectum inferioris potentiæ, ut sensualitatis, ut patet in delectationibus carnis; sicque superior ratio non habet motum in illud nisi consultationis, quasi ministrans medium quo de illo potest syllogizari : et ita circa illud non habet motum nisi deliberatum. Idcirco in talibus motus superioris rationis semper est culpa mortalis; aliis vero duobus modis nunc tactis, potest in ea esse veniale peccatum.
Si autem quis instet, quia contemptus facit peccatum esse mortale; sed non potest esse quod quis post deliberationem in peccatum consentiat sine contemptu : ergo quum superior ratio sine deliberatione non peccet, apparet quod nunquam peccet nisi mortaliter. Dicendum, quod deliberatus consensus in veniale peccatum non semper oritur ex tali contemptu qui peccatum reddat mortale. Nempe dum taliter in veniale consentitur, quod non consentiretur in illud si esset mortale, manet intra limites venialis peccati, etiam si advertatur esse veniale peccatum; si vero consentiatur sic in illud, quod et consentiretur quamvis esset prohibitum præcepto, consensus in veniale ex genere, esset mortalis. — Hæc Thomas in Scripto.
Concordat Petrus in omnibus, et insuper quærit, utrum inferior ratio possit peccare sine sensualitate. Respondet : Duo sunt genera peccatorum, videlicet spiritualia et carnalia. Spiritualia quandoque contingunt circa objectum apprehensum a sensualitate, aliquando vero non. Unde in his interdum peccat inferior ratio sine sensualitate, ut in curiositate scientiæ; quandoque vero peccat mediante sensualitate, ut in odio alienæ felicitatis visæ. Carnalia autem peccata semper sunt circa sensualitatis objectum : ideo in his non peccat ratio sine sensualitate. Hæc Petrus.
Qui iterum sciscitatur, utrum ratio inferior possit peccare mortaliter sine consensu superioris. Respondet : Quemadmodum ad rationem inferiorem pertinet regere sensualitatem, ita ad superiorem rationem pertinet regere rationem inferiorem. Hinc sicut sensualitas non peccat sine consensu aut negligentia rationis inferioris, ita nec ratio inferior sine consensu vel negligentia rationis superioris. Hæc Petrus.
Richardus quoque præhabitis consonat, in aliquibus tamen parum aliter sentire videtur : Quibusdam (inquiens) dicendum videtur, quod voluntas possit deordinari non tantum respectu spiritualium, sed etiam carnalium objectorum, deordinatione non habente ortum ex sensualitate, ita quod homo potest desiderare delectationem alicujus carnalis peccati, non præclinatus per aliquem motum sensualitatis, quamvis tale desiderium esse non valeat nisi respectu objecti sensualitatis. Nam actum luxuriæ potest quis eligere non incitatus aliqua prævia passione, imo nonnulli per electionem in se causant passionem. Hæc Richardus. — Istud tamen cum positione Petri potest faciliter concordari.
Alia multa quærit hic Richardus, et inter cetera quærit (quod tamen alibi potius habet locum), utrum intellectus noster ex creaturis ad Creatorem discurrens argumentando, in fine discursus intelligat Creatoris essentiam. Respondet quod non. Quamdiu enim res non cognoscitur nisi per aliud objectum præcognitum, non cognoscitur immediate; sed essentia Creatoris non cognoscitur a nobis etiam in fine discursus, nisi per aliud objectum præcognitum. Hæc breviter tetigisse hic reor sufficere.
Amplius quærit, utrum motus sensualitatis secundum suum impetum, sit naturalior ei quam ille quo movetur frenante ratione. Respondet: Motus naturalis potentiæ, naturalis est etiam supposito cui inest illa potentia. Quum ergo sensualitas hominis comprehendat duas ejus naturales potentias, scilicet irascibilem et concupiscibilem, ille motus qui naturalis est sensualitati, est etiam homini naturalis. Dico ergo, quod motus ille quo sensualitas movetur secundum impetum suum, est naturalior sibi quam ille quo movetur frenante ratione; naturalior est etiam homini sub ratione qua animal, quia convenit sibi in quantum per suam formam habet esse sensitivum. Motus autem quo movetur frenante ratione, naturalior est homini in quantum homo: naturale namque est homini, in quantum homo est, modificare suos motus secundum naturale judicium rationis. Quumque talis motus sit homini naturalis principaliter per naturam speciei, ideo non oportet quod ille motus, quamvis naturalior sit homini in quantum est rationalis, quod etiam naturalior sit sensualitati. — Hæc Richardus.
Quocirca videtur, quod de sensualitate hominis loqui possumus dupliciter: primo, in quantum est sensualitas, sicque vera apparet ista responsio; secundo, in quantum est sensualitas hominis, et ita naturalius, convenientius, ordinatius, salubrius, magisque debitum sibi est moveri secundum frenum directionemque rationis, quam secundum impetum passionis: nam et naturalis ordo hoc habet, ut inferius juxta censuram feratur sui superioris.
Præterea, Bonaventura in præinductis satis videtur concordare Alexandro, Thomæ et aliis jam præfatis. Verumtamen de hoc, qualiter in sensualitate sit peccatum, addit: Contingit loqui de peccato, in quantum habet rationem vitii, et in quantum habet rationem culpæ. In quantum habet rationem culpæ, opponitur gratiæ, et facit vituperio dignum: sicque omne peccatum est in libero arbitrio. Sed in quantum habet rationem vitii, dicit inordinationem alicujus potentiæ respectu actus sibi debiti secundum suam naturalem institutionem. Quumque deordinatio talis in sensualitate consistat, ita quod est via ad opus vituperio condignum, sic ponitur in sensualitate peccatum esse.
Insuper, respondendo ad hanc quæstionem, utrum rationis pars inferior possit peccare mortaliter absque superiori: Quamvis (inquit) possibile sit mulierem comedere absque viro, id est, inferiorem rationem delectari absque superiori, non est tamen possibile inferiorem rationem seu mulierem peccare mortaliter sine viro seu ratione superiori. Aliud enim est peccatum mortale committere, aliud cibum vetitum degustare. Peccatum quippe mortale dicit deordinationem a Deo cum consensu atque contemptu. Et inordinatio illa est per aversionem superioris partis: ejus etenim est averti, cujus est converti. Consentire vero ad illam spectat potentiam in qua residet judiciaria potestas regiminisque auctoritas: et hæc est superior pars rationis. Ideo impossibile est aliquod mortale peccatum esse in nobis, quod superiori rationi non imputetur. Est etiam ad hoc alia ratio: quoniam inter superiorem inferioremque rationem lex exstat conjugii, idcirco superior inferiorem tenetur regere atque reprimere; propter quod impossibile est inferiorem rationem sine superiori mortaliter peccare. Possibile tamen est unam earum absque altera comedere: et hoc, quia comestio dicit conversionem ad delectationem secundum actum proprium. Contingit autem rationalem potentiam converti ad delectationem a sensualitate oblatam, secundum actum inferioris portionis, ita tamen quod non convertitur ad eam secundum actum superioris rationis: sicque contingit mulierem comedere, viro non degustante.
Quod clarius patet, si attendamus progressum tentationis et delectationis. Primo enim delectabile offertur sive percipitur; secundo delectatio advertitur; tertio in id ad quod trahit delectatio, consentitur vel dissentitur. Delectabile percipere, est sensualitatis; delectationem advertere, est inferioris partis rationis, quæ interiores motus et affectiones habet dijudicare ac noscere: quod non convenit potentiæ sensitivæ. Definire autem, est determinare quid sit amplectendum aut respuendum: quod superioris est partis. Contingit igitur delectari ad apprehensionem delectabilis, ante advertentiam delectationis: et hoc est sensualitatis, et absque dubio est veniale peccatum. Contingit iterum delectari post apprehensionem delectabilis et perceptionem delectationis, et ante plenum consensum deliberationis: et hoc est inferioris partis; et aliquando est mortale, aliquando veniale, tuncque comedit mulier sola. Tertio, contingit delectari post apprehensionem delectabilis et advertentiam delectationis, et post plenum consensum deliberationis: et tunc dicitur comedere vir, estque peccatum mortale in his generibus peccatorum quorum actus sunt in prohibitione. Itaque, dum tentatio inchoatur in sensualitate, est veniale peccatum; dum consummatur in superiori parte rationis, est mortale; dum vero sola mulier comedit, potest esse mortale et veniale.
Et idcirco quum dubium est an sit mortale aut veniale, potest ita discerni: quia dum percipitur delectatio, aut statim repellitur, aut retinetur. Si statim repellitur, tunc leve est peccatum. Si vero tenetur, hoc potest esse tripliciter. Primo, quoniam placet ipsa delectatio et operis consummatio, ita quod est voluntas delectandi in cogitatione, et item in opere si adesset facultas: et sic est ibi plenus consensus et mortale peccatum, concurrente viri ac mulieris comestione. Secundo, quia placet delectatio et displicet peccati consummatio: et sic semiplenus consensus est, et dicitur comedere mulier, et nihilo minus peccat mortaliter dum in illam consentit delectationem. Aut utrumque displicet, scienet interior delectatio et operis consummatio; et tunc aut advertit periculum, aut non advertit. Si non advertit periculum delectationis, nec eam repellit, peccat, non tamen mortaliter; gravius tamen quam si statim viriliter repulisset. Aut advertit periculum, et delectationem illam non repellit, imo mentem suam in talibus cogitationibus sinit revolvi: et sic (ut dicunt magistri) peccat mortaliter. Nam quamvis non sit ibi mentis formalis consensus, est tamen consensus interpretativus, et comedit mulier sola. Attamen peccatum hoc imputatur et viro, quoniam non compescuit mulierem ut tenebatur. Verum istud ultimum dictum non est penitus certum. Negant enim aliqui esse peccatum mortale in negligentia reprimendi ubi fuerit displicentia, quantumcumque quis advertat periculum. Sed in hoc securior via tenenda est, ut inde tanquam de mortali pœniteas. Nec loquimur hic de quacumque delectatione, quia non de ea qua quis delectatur in muliere quia formosa, sed de ea quæ surgit ex cogitatione actus venerei. — Hæc Bonaventura.
Amplius, jam inductis, præsertim ex Thoma, concordat Albertus. Qui insuper sciscitatur, qualiter spirituale conjugium sit inter superiorem inferioremque portionem rationis.3 Respondet: Secundum Augustinum, portio superior est loco viri, portio inferior loco mulieris. Estque metaphoricus sermo, fundatus super illud Apostoli: Vir non debet velare caput suum, quia imago et gloria Dei est.4 In superiori etenim portione relucet Dei imago. Hinc inter Deum et ipsam non ponitur medium; unde nec debet habere velamen. Portio autem inferior dicitur mulier, quum sit imago et gloria rationis superioris; quemadmodum imago et gloria viri vocatur uxor data ei in adjutorium generationis, similis sibi quantum ad rationabilitatem:5 et sic est naturalis contractus in partibus animæ rationalis, in quo superior pars, quæ immediate participat imaginem Dei, formatur ex ipso lumine sapientiæ ejus, atque ex eodem format et regit inferiorem. Hæc Albertus.
Qui item interrogat, qualiter peccatum consummetur in illis, puta in sensualitate et inferiori portione rationis ac superiori. Ad quod in littera datur responsio clara.
Quærit insuper, cur philosophi non devenerunt ad sensualitatis notitiam.6 Respondet, quod theologi loquuntur de sensualitate prout ex originali primorum parentum peccato infecta est, et prona ad mala ex fomite: quod totum philosophos latuit. Qui nihilulo minus de appetitu sensitivo scrutati sunt, et de ejus quoque divisione in concupiscibilem et irascibilem elocuti: sicque de eo quod realiter idem est cum sensualitate effati sunt. Hæc Albertus.
Qui demum hic addit: Antiqui, sicut Præpositivus et Guillelmus Antisiodorensis, dixerunt delectationem dici morosam, non a temporis quantitate, sed a negligentia rationis superioris, dum superior portio conspicit et advertit quod injacet delectatio illecebrosa peccati in inferiori parte rationis, et non avertit nec abstrahit eam ab illa: imo dissimulat, et permittit inferiorem rationem turpiter delectari. Et hoc est mortale peccatum, quamvis sit minus quam si opere compleretur.
Durandus quoque circa hæc loquitur: Oportet hic scire, quid sit mortale et quid veniale peccatum. Pro quo sciendum, quod omne peccatum est deviatio quædam a lege divina aut naturali vel positiva. Quumque omnis lex habeat vim coactivam per pœnas (alioqui leges frustra darentur, si liceret impune transgredi eas), idcirco secundum unamquamque legem illud peccatum censetur mortale pro quo pœna mortis infligitur; veniale vero, quod minori seu leviori pœna punitur. Quamvis autem mors proprie appelletur privatio vitæ corporalis, similitudinarie tamen privari vita gloriæ atque incurrere calamitatem gehennæ, mors dicitur. Unusquisque enim dicit vitam suam consistere in eo in quo præcipue delectatur. Ideo propter delectationem quæ est in visione beata, in ipsa dicitur consistere vita æterna; et in ejus privatione cum afflictione gehennæ mors consistit. Sic ergo quantum ad theologos, quorum est considerare opera humana secundum quod regulantur lege divina, peccatum mortale vocatur quo quis beatifica visione privari meretur; veniale vero, quod non meretur hanc pœnam. Hæc Durandus.
Qui insuper ait: Quum delectatio voluntatis sequatur apprehensionem rationis, hinc sicut est duplex rationis apprehensionio, utpote, simplex, quæ est in objectum tantummodo ac directe, sicut quando quis cogitat de fornicatione; et reflexa, quæ est in actum, ut dum quis cogitat se cogitare de fornicatione: sic duplex est delectatio hos consequens actus, quia morosa delectatio sequens simplicem actum cogitationis de fornicatione aliove peccato mortali, semper est peccatum mortale. Est enim complacentia in actum peccati mortalis, quia in illud fertur voluntas solum per delectationem quod est apprehensum per rationem. Sed per actum simplicis cogitationis de fornicatione, nihil apprehenditur nisi fornicatio, non cogitatio de fornicatione: alias non esset actus simplex, sed reflexus. Ergo voluntas sequens hujusmodi simplicem actum, fertur solum per complacentiam in mortale peccatum, sicque peccat mortaliter. Delectatio vero sequens actum reflexum, potest esse de duobus, sicut et cogitatio, videlicet, de principali objecto, puta de fornicatione, et de secundario, scilicet de cogitatione: quia hæc duo se habent objective ad actum reflexum, videlicet dum quis cogitat se cogitare de fornicatione. Et si delectatio sit de principali objecto, erit peccatum mortale. Si vero de secundario sit objecto, non oportet esse mortale: imo quandoque est veniale, ut dum quis sola curiositate cogitat talia, et de cogitatione hujusmodi delectatur; aliquando vero nullum est peccatum, sed meritum: ut dum quis de talibus utiliter cogitat, volens contra ea disputare aut prædicare; nec talis delectatur de peccato, sed consideratione veritatum et rationum salubrium. Hæc Durandus.
Postremo circa hæc scribit Henricus Quodlibeto sexto, quæstione qua quærit, utrum primi motus sint peccata:7 In hac quæstione, sicut in ceteris omnibus, his quæ sunt fidei præsuppositis, oportet respicere ad naturam, quid recta ratio queat investigare. Itaque advertendum, quod originale peccatum duo includit, puta carentiam originalis justitiæ, sive fuerit donum naturale, sive supernaturale, et dispositionem illi contrariam, utpote obliquationem quamdam in voluntate. Quapropter in pœnam peccati, rebellionem habent membra contra voluntatem, ut erubescat libertas humani arbitrii, quod Dei imperium contemnendo, amisit propriorum membrorum dominium. Insuper, inflicta est carni dispositio morbida, quæ vocatur languor naturæ, quo in carne primo pullulat delectabilis motus, quem secundo apprehendit sensus, atque per hoc tertio vis appetitiva sensibilis organice in carne exsistens, titillatur delectatione. Et præveniunt hi tres gradus omnem penitus motum voluntatis. Consistunt quoque in istis duo motus, qui appellantur primo primi: quorum unus dicitur suggestio a carne in appetitum sensitivum, alter vocatur delectatio seu desiderium in appetitu eodem. Cum quibus Augustinus libro primo de Sermone Domini in monte, assumit voluntatis consensum pro tertio, et distinguit alios gradus tres in progressu ad peccatum, dicens: Tria sunt quibus completur peccatum, sive per suggestionem, sive per memoriam, sive per corporis sensum. Si autem consensio adfuerit, peccatum jam plenum erit: quasi a serpente fiat suggestio et quædam suasio; in appetitu vero carnali seu sensitivo tanquam in Eva, delectatio; et in ratione quasi in Adam, consensio. Quum que totus motus exsistens in carne appetituque sensitivo, non sit aliud respectu voluntatis nisi quædam suggestio et titillatio ad condelectandum: hinc Augustinus totum motum qui in carne et sensitivo appetitu præcedit, pro uno reputans, et cum illo annumerans tres gradus quibus in peccatum proceditur mortale per actum voluntatis, distinguit tres gradus quibus peccatum mortale perficitur, libro de Verbis Domini dicens: Ad consuetudinem quadripartito quodam gradu pervenit anima. Primus enim est titillatio delectationis in corde, secundus consensio, tertius factum, quartus consuetudo.
C Præterea advertendum, quod post illam titillationem in qua consistit motus primo primus, ante consensum voluntatis in quo consistit peccatum mortale, est aliquis motus delectationis in voluntate, qui est veniale peccatum, prout Augustinus exprimit, dicens: Sunt qui res illicitas cogitationibus suis obvias ita omnino abjiciunt, ut nec delectentur in eis; sunt qui delectantur, non tamen consentiunt, in quibus nondum perfecta est mors, sed quodammodo inchoata. Delectationi accedit consensio, jamque est plena damnatio. Post consensionem itur in factum. Ipsum factum in consuetudinem vertitur, et fit deesperatio quædam. Adverte quia quod hic dicitur, Accedit consensio et fit plena damnatio, idem est cum eo quod dixit in libro de Sermone Domini in monte, Si consensio fuerit, plenum peccatum erit, id est mortale: quod intelligendum est de consensione deliberativa, non subrepticia. Tuncque est deliberativa, quando postquam ratio percipit delectationem et advertit judicando eam esse illicitam, adhuc voluntas se tenet in ea, nec cohibet eam. In tali ergo consensione deliberativa primo consistit peccatum mortale. Et quidquid præcedit in actu voluntatis aut appetitus sensitivi aut carnis, nullum peccatum est, aut veniale dumtaxat. Itaque ante consensum voluntatis per judicium rationis præcedentis, duo ad minus præcedunt motus in voluntate vergente in peccatum, utpote, motus delectationis, et motus consensus subrepticii, et appellantur motus secundo primi. Primi, inquam, respectu omnium motuum qui deinde fiunt in voluntate; et secundo primi, respectu præcedentium in sensualitate et carne. Denique, post istos motus primo primos et secundo primos, qui præcedunt judicium rationis, dum per rationis judicium voluntas, ut est arbitrio libera, consentit sive in delectationem, ut in ea se teneat, tunc est primus gradus peccati mortalis in sola consensione exsistentis, sive in factum, ut in ipsum ulterius procedat, tunc est gradus secundus peccati mortalis exsistentis in consensione. Unde super illud, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, etc., loquitur Augustinus:8 Considerandum quod Christus non dixit, Qui concupiverit mulierem; sed, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, id est, hoc fine istoque animo intenderit ut eam concupiscat: quod non est jam solum titillari delectatione carnis, sed plane consentire libidini, ita ut non refrenetur illicitus appetitus, sed si detur facultas, satietur.9 Et quod dictum est, Plane consentire, intelligendum est, postquam judicium rationis præcessit vel debuit præcessisse: quia contingit consentire dupliciter, scilicet, vere seu formaliter, et interpretative. Interpretative, inquam, quando ex delectatione voluntatis in tantum ratio absorbetur, ut judicio non possit intendere, negligitque voluntas rationem movere ad judicandum, tempus quoque permittit transire in quo posset et merito deberet judicare.
Est igitur talis in peccatum progressus. Primo ex fomite fit motus quidam titillationis in carne ad libidinem, id est ad carnalem concupiscentiam, quem apprehendit sensus in carne extensus, per cujus apprehensionem secundo movetur appetitus sensitivus sensui conjunctus, motu delectationis circa id ad quod caro titillat. Tertio autem movetur motu desiderii ad prosequendum illud in opus, quem motum apprehendit ratio simplicis intelligentiæ. Per cujus apprehensionem quarto movetur voluntas motu delectationis, condelectando appetitui sensitivo; et quinto movetur motu in delectationem; et sexto desiderio consensus subrepticii ad prosequendum illud in opus, et iste est limes ac terminus venialis peccati. Septimo est consensus interpretativus in delectationem, et est primus et infimus gradus peccati mortalis, quod appellatur mortale ex delectatione morosa. Octavo est consensus verus in delectationem. Nono est consensus in opus. Decimo est progressus in opus, si adsit facultas. Undecimo, ex frequentia exsecutionis oritur consuetudo. Duodecimo, ex consuetudine sequitur desperatio. Tertiodecimo, ex desperatione obstinatio, juxta illud Proverbiorum: Peccator quum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Tunc ultimo, scilicet quartodecimo, sequitur finalis impœnitentia, quæ est perseverans cordis duritia. quia non imperantur a voluntate; nec omissionis, quia non imputatur voluntati in culpam id cujus omissionem nequit vitare. Si dicatur, quod quamvis non sit in potestate voluntatis omnes universaliter prohibere, est tamen in potestate ejus singulos sigillatim cohibere: objicitur, quod tunc non peccaret in his quos vitare non valet, utpote occupatus in alterius devitatione. Verum pro horum intelligentia advertendum, quod in peccato originali in non regeneratis sunt duo, quorum unum est incurvatio, quæ consistit in voluntatis obliquatione; secundum est reatus, id est obligatio ad pœnam pro carentia rectitudinis originalis justitiæ. Secundum istorum in Baptismate expiatur, primum vero manet. Quibus duobus duo correspondent in motibus primis carnalis concupiscentiæ, utpote, ipsius motus deformitas, et pœnæ reatus debitus ei: quorum primum manet ad pœnam in regeneratis, sicut et obliquatio manet in voluntate, et fomes in carne; secundum expiatum est. Ita quod sicut neutrum istorum habet rationem peccati in renatis ex parte reatus, sed solum ex parte obliquationis, sic motus primo primi etsi rationem habeant culpæ ex parte deformitatis pudendæ, nullam tamen habent ex parte reatus.
Et potest ex his dari ista distinctio. Motus primi considerari possunt dupliciter, sicut et quilibet actus virtutis ac vitii: uno modo secundum se et absolute, quoad dispositionem et formam actus; alio modo in respectu in finem, quoad præmium debitum actui. Primo modo, primi motus, etiam primo primi, sine dubio sunt peccata tam in renatis quam in non renatis, quoniam deformitatem habent in se contra regulas prudentiæ rationisque rectæ: quæ deformitas rationem vitii habet, quemadmodum contraria informatio rationem habet virtutis. Hoc modo obliquatio dicta rationem vitii habet, et fomes in carne, eo modo quo virtutes et vitia conceduntur esse in viribus sensitivis, non per essentiam, sed participationem. Porro secundo modo, primi motus in quantum primo primi, peccata non sunt in renatis propter Baptismatis expiationem; sed in non renatis, in quibus super reatu nulla expiatio facta est, omnino habent rationem peccati, etiam quoad illos qui non sunt in voluntatis potestate determinata ad reprimendum, et quoad maculam seu deformitatem, et quoad reatum. Et debet hoc peccatum in non renatis vocari non originale, sed actuale: quia ab actu proprio suæ carnis, quamvis non vocuntatis suæ, perpetratur. Verumtamen ad hoc quod hujusmodi motus primo primus habeat rationem peccati, oportet ipsum reduci ad actum alicujus voluntatis. Dicuntque aliqui, quod reducitur ad actum propriæ voluntatis in eo qui non curavit Baptismi gratiam consequi, vel ad actum voluntatis primi parentis: quod Augustinus potius sensisse videtur. Aliter autem solvit Augustinus: uno modo scilicet, quod primi motus dicuntur peccata, non quia in se peccata sunt, sed quoniam ex peccato processerunt primi parentis, sicut ab originali principio, quod manet in ratione peccati in non regeneratis in ratione maculæ ac reatus; alio modo, quia si vincunt, faciunt reum peccati. Nam modo quodam peccatum vocatur, quod peccato factum est, sicut et lingua vocatur locutio, et manus scriptura, quæ manu est exarata. — Hæc Henricus.
In cujus dictis multa continentur quæ secundum suas opiniones promuntur, ut quod virtutes morales et vitia eis contraria non sunt realiter in appetitu sensitivo. Videtur demum hic sequi opinionem Augustini, dicentis infantulos non renatos pro originali etiam sensibiliter in inferno puniri. Communior vero opinio est et rationabilior valde, quod motus primo primi, prout sunt ex causis pure naturalibus nec in propria potestate habentis, nullo modo habent rationem peccati, propter causas a præallegatis doctoribus inductas; nec originali peccato in infantibus aliquid debetur pœnæ sensibilis in inferno.
Footnotes
Chapter 180 of 271