Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, Quid sit liberum arbitrium.

Quum enim in superiori parte animæ non sint nisi duæ potentiæ realiter ab invicem distinctæ, intellectus videlicet et voluntas, ita tamen, quod intellectus in intellectum agentem et intellectum possibilem ab invicem realiter differentes dividitur (quod totum super primum ostensum est) :1 hinc quæritur, quid sit liberum arbitrium. Nempe si nominat naturalem potentiam, aut erit intellectus, aut voluntas, aut utraque vis : sicque non esset quid unum simpliciter, sed aggregative.

Quæritur quoque, cur philosophi rerum naturam diligenter scrutati, de libero arbitrio non inveniuntur locuti. Et breviter quæritur quid sit, hoc est, an sit potentia, an potius habitus virium prætactarum.

Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro primo : Quum liberum arbitrium æque se habeat ad bonum et ad malum, quæritur cur potius dicatur bonum quam malum : imo quum pronius sit ad malum quam ad bonum, videtur quod malum dicendum sit; est etiam principium primum malorum, non bonorum. Ad quod dicendum, quod naturaliter et per se ordinatum est et datum ad bonum eligendum ac faciendum, potius quam ad malum. Sed contingit ipso abuti, et ex hoc quod potest quis ipso abuti et tamen recte utitur, eo amplius commendatur, secundum illud Ecclesiastici : Qui potuit transgredi, et non est transgressus;2 et facere mala, et non fecit. Est autem liberum arbitrium, ut asserit Augustinus, facultas voluntatis et rationis, qua bonum eligitur gratia adsistente, et malum gratia desistente. Quum igitur duos habeat actus, videlicet velle et discernere, et diversitas potentiarum noscatur ex diversitate actuum, apparet quibusdam quod neque sit ratio, nec voluntas, sed potentia mixta ex illis. Qui eodem modo dicere possent, quod ex illis tribus fit quarta. Quumque nequeant assignare actum proprium illius potentiæ, dicunt alii quod sit specialis potentia, utpote potentia eligendi. Verum contra hoc est, quod secundum Damascenum, liberum arbitrium libere consiliatur, inquirit, judicat, vult; consiliari autem, inquirere, judicare, actus sunt rationis: ergo non est alia a ratione potentia. Actus quoque eligendi, necessario est annexus his actibus, et ejusdem potentiæ est. Potentiæ quippe diversificantur per actus tanquam per fines ad quos sunt, quia essentia potentiæ non aliud est quam habitudo ad actum. Dicimus ergo, quod liberum arbittrium est idem quod ratio, estque potentia eligendi; et eligere est alicui deliberatorum aut consiliatorum consentire. Ideo subtilissime loquitur Augustinus, quod liberum arbitrium est facultas voluntatis ac rationis. Ratio enim sumitur pro discretione, voluntas pro inclinatione in alterum. Ratio autem est optimum et imperantissimum in anima, et ipsa est rex et vir in animæ regno. Libertas demum arbitrii est habilitas eligendi quod synderesis dictat. Est quippe triplex libertas in libero arbitrio, scilicet: libertas a necessitate, a peccato, et a miseria. Libertas a necessitate est duplex: una a necessitate inevitabilitatis, et hæc non est in diabolo, quia inevitabiliter peccat; alia a necessitate coactionis extrinsecæ, et hæc est in omni habente liberum arbitrium. At vero libertas a peccato est magna nobilitas et vera libertas: quia qui facit peccatum, servus est peccati.3 Et Salomon loquitur: Miseros facit populos peccatum. Libertas vero a miseria est in patria Beatorum.4 Hæc Antisiodorensis.

Qui de his plura conscribit. Sed scripta ejus in dictis aliorum nunc introducendis, plenius clariusque habentur. Etenim Alexander, qui in scriptis suis scripta Antisiodorensis includit, quærit, an liberum arbitrium sit habitus. Et respondet: Liberum arbitrium est potentia habitualis pro libito eligentis, atque ex hoc quod habitualis est, habet quod facile exit in actum: hinc propter convenientiam quam habet cum habitu naturali faciliter exeundo in actum, frequenter nominatur habitus. Propter quod dicit Bernardus, quod est habitus animi liber sui. Si autem objiciatur, quod potentia non exit de facili in actum; dicendum, quod non est verum de potentiis voluntariis: imo hæ sine habitu superaddito de facili egrediuntur in actum, quia immateriales sunt, secundum Philosophum. Denique triplex est libertas, videlicet, naturæ et gratiæ ac gloriæ. Unde quod Augustinus in Enchiridio loquitur, Homo male utens libero arbitrio, perdidit se et ipsum: intelligitur de perditione seu amissione libertatis gratiæ et gloriæ, non naturæ. Si denuo objiciatur, quia potentia non recipit magis et minus, nisi ratione inclinationis ad actum, quod est per habitum: ergo quum liberum arbitrium recipiat magis et minus, quia liberius est in uno quam in alio, ergo non est potentia. Respondendum, quod liberum arbitrium medium est inter essentiam et actum: potest igitur accipi prout se tenet immediate ad essentiam, sicque non suscipit magis et minus; vel ut est principium actus, et ita liberius exstat in uno quam in alio. Et secundum hoc accipi potest dupliciter: primo, quantum ad terminum a quo; secundo, quantum ad terminum ad quem. Secundum primum modum accipitur ista divisio liberi a coactione, a peccato, a miseria; quantum autem ad terminum ad quem, dividitur in liberum confirmatum in bono, et in non confirmatum: et quoad hoc, simpliciter dicitur magis et minus.

D Secundo quærit, utrum liberum arbitrium sit una potentia, vel plures. Videtur quod plures, quoniam secundum Augustinum, liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis, quæ sunt distinctæ potentiæ. Damascenus quoque ait libro secundo, de libero arbitrio: Libere appetit, libere judicat, libere impetum facit, libere disponit, libere vult, libere quoque inquirit. Quumque isti sint diversarum actus potentiarum, videtur liberum arbitrium plures esse potentiæ. — Ad hoc respondendum, ex his quæ loquitur Augustinus in libro de Quinque responsionibus: Quum loquimur de libero arbitrio, non de parte animæ loquimur, sed de toto. Hinc dicimus, quod liberum arbitrium continet in se omnes vires, secundum quas est meritum sive demeritum; non tamen idcirco est plures potentiæ essentialiter, sed est plurium potentiarum. Specialiter quoque dicitur facultas voluntatis et rationis, quia in his duabus potentiis primo ac principaliter est libertas: est enim rationis ut consiliantis, voluntatis tanquam moventis; atque per has duas vires descendit libertas ad alias vires.

Tertio quærit, utrum liberum arbitrium sit ratio, vel voluntas, vel potentia distincta ab illis. Videtur quod sit voluntas, quum asserat Damascenus: Nil aliud voco liberum arbitrium, quam voluntatem. Quod autem sit ratio, apparet ex hoc quod in libro Quinque responsionum disserit Augustinus: Liberum arbitrium dicitur ab arbitrando, quia hinc nomen accepit, quod rationali parti denuntiet quid eligat, quid recuset. Et secundum Bernardum, arbitrium idem est quod judicium. — Et respondendum, quod liberum arbitrium est universaliter imperans; et quemadmodum motor cœlestis præsidet toti orbi, sic istud motor est universaliter imperans. Verum sicut mens interdum comprehendit totam cogitativam (sicque ait Magister, imo et Augustinus, quod memoria, intelligentia et voluntas sunt una mens), quandoque vero accipitur distincte pro uno illorum; similiter ex parte motivæ liberum arbitrium quandoque sumitur indistincte, sicque est potentia animæ universalis, et actus ejus sunt actus virium aliarum; atque secundum hoc, non aliud est quam potestas animæ rationalis ad opposita. Sicque asserit Augustinus: Quum de libero arbitrio loquimur, loquimur non de parte animæ, sed de toto. Alio modo sumitur distincte, secundum quod actus ejus est facere pro libito, et hæc est communis libertas arbitrii creaturæ rationalis et Creatoris; vel Deo obtemperare, quod est proprium rationali creaturæ bonæ; vel eligere, quod est actus elicitus rationis et voluntatis, et actus omnis rationalis creaturæ. Sicque ut distincte accipitur, est potentia distincta a ratione et voluntate, et tenet imaginem Patris, ratio Filii, voluntas Spiritus Sancti. Postremo ex hac varia sumptione liberi arbitrii, patet ad auctoritates responsio. — Hæc Alexander.

Insuper Bonaventura respondendo, an liberum arbitrium sit potentia distincta a ratione et voluntate: Super hac (inquit) quæstione fuerunt diversæ doctorum positiones. Una dicentium quod sicut mens dupliciter sumitur: primo communiter prout comprehendit memoriam, intelligentiam et voluntatem; secundo proprie, prout contra intelligentiam et voluntatem distinguitur: sic liberum arbitrium primo accipitur communiter, et ita contra rationem et voluntatem non habet distinctionem; secundo proprie, sicque contra eas distinguitur, estque vis imperans rationi ac voluntati, et regens ac movens eas, cujus actus primus non est discernere neque velle, sed actus reflexus super hæc duo atque hæc duo movens ac regens, ille videlicet quo dicitur quis velle discernere, et velle se velle: qui actus præambulus est ad rationem et voluntatem. Et ista potentia correspondet Patri, eo quod actus ejus maxime potens et primus est, quum non moveatur, sed moveat. Propterea a Sanctis vocatur facultas seu potestas voluntatis et rationis, id est, potestas faciliter movens voluntatem et rationem; et consistit in his tribus ratio quædam imaginis ex parte motivæ, quæ principaliter per gratiam in via, et per dotes gloriæ habet in patria reformari. — Alii dicunt, quod quum rationis et voluntatis sit reflectere se super se, et illæ duæ potentiæ sufficiant ad omnes actus animæ perficiendos, puta ad judicandum, fugiendum, eligendum, frustra poneretur in parte intellectiva vis alia ab illis distincta.

Quælibet harum positionum multam habet probabilitatem, et diligenter inspiciendo inveniuntur non discordare. Nempe dum dicimus potentiam unam distingui ab alia, dupliciter potest intelligi: primo, quod distinguuntur realiter, quemadmodum intellectus et voluntas; secundo, quod secundum rationem, ut ratio superior atque inferior: sicque liberum arbitrium distinguitur a voluntate et ratione, quoniam liberum arbitrium significatur in ratione moventis, voluntas et ratio in ratione moti; hoc in ratione imperantis, illæ in ratione exsequentis. Non autem differt liberum arbitrium ab illis realiter, quoniam omnes actus qui ei attribuuntur, per rationem et voluntatem sufficienter exercentur; nec sine necessitate est inducenda pluralitas. Nam et voluntas vult se velle, et movet se ad volendum; ratio quoque discernit se et proprium actum, et ad intelligendum se excitat. Attamen propter rationis distinctionem quæ est inter liberum arbitrium et inter rationem ac voluntatem, appellatur facultas rationis ac voluntatis. — Hæc Bonaventura.

Qui insuper dicit, quod liberum arbitrium rationem ac voluntatem complectitur: Hoc, inquiens, manifestat nominatio ac notificatio ejus, sed et inquisitio proprietatis suæ. Dicitur enim liberum, et arbitrium: arbitrium autem spectat ad rationem; liberum, ad voluntatem. Ideo loquitur Augustinus: Liberum arbitrium ab arbitrando nomen sortitur, eo quod a rationali parte quid eligat, quid recuset, denuntiat. Idem patet ex ejus notificatione: nam dicitur facultas seu consensus rationis ac voluntatis. Patet item hoc ipsum per inquisitionem suæ proprietatis. Nam sive nominet potentiam sive habitum, nominat potentiam ipsam ut dominam, vel dominium ipsius potentiæ: quod constat ex ipso nomine libertatis. Dominium vero potest esse dupliciter: primo, respectu objecti; secundo, respectu actus. Respectu objecti, attenditur in hoc quod possit in illud et in amplius: ut equus potens modios decem portare, habet dominium ad portandum tres modios. Dominium autem potentiæ respectu actus, consistit in hoc quod potest actum exercere et non exercere, ex proprio motu atque imperio: quod nulli potest convenire, nisi super se ipsam reflexivæ ac sui ipsius motivæ. Reflectere autem se super se, est rationis; movere vero se, voluntatis.

Præterea si quæratur, an liberum arbitrium nominet potentiam vel habitum, potest quæstio ista dupliciter intelligi. Primo, an præcise nominet aliquid horum. Et ad hoc facile respondetur quod non, quoniam omnia fere nomina potentiarum animæ interdum sumuntur pro potentiis, quandoque pro habitibus, nonnunquam pro actibus, ut patet de hoc nomine intellectus. Secundo, cui horum principaliter impositum sit nomen liberi arbitrii, secundum quod de ipso sancti Doctores loquuntur. Et de hoc est triplex opinio. Una, quod designet potentiam, quæ se habet per modum universalis ad rationem et voluntatem, comprehenditque eas sicut totum universale suas partes, ita quod sicut potentia rationalis est nomen rationi ac voluntati commune, sic libertas arbitrii. Sed hoc non potest salvari, quia quum ratio et voluntas sint duæ distinctæ potentiæ rationales, jam essent in eis duæ libertates duoque libera arbitria in homine uno. Hinc alia opinio tenet, quod liberum arbitrium nominet potentiam ex ratione et voluntate constitutam ad aliquid facendum ad quod neutra poterat per se. Et quoniam una juncta est alteri, non solum reddit potentiam potentem, sed etiam facilem; unde etsi sit nomen impositum potentiæ, significat tamen per modum habitus. Sed quia difficile est videre quomodo ex duabus potentiis una constituatur, vel quomodo liberum arbitrium proprie formaliterque loquendo sit duæ potentiæ, maxime quum non dicatur esse ratio et voluntas, sed utriusque facultas; ideo tertia ait opinio, quod liberum arbitrium principaliter impositum est habitui. Et hoc plane manifestat ipsa impositio nominis: arbitrium quippe non dicit potentiam, sed habitum. Idem manifestat notificatio seu descriptio ejus. Non enim dicitur liberum arbitrium esse potentia facilis, sed potentiarum facultas. Quemadmodum autem quum dico potentiam facilem, dico potentiam habilitatam; ita quum dico facultatem potentiæ, dico habitum ejusdem. Quoniam igitur liberum arbitrium, secundum propriam rationem, recte describitur esse rationis ac voluntatis facultas: hinc principaliter exprimit habitum, et complectitur rationem ac voluntatem non tanquam una potentia constituta ex eis, sed tanquam habitus unus, qui recte vocatur facultas, atque dominium ex utriusque conjunctione consurgens; potensque est super actum utriusque potentiæ per se et in se consideratæ, quemadmodum arbitria potestas in duabus exsistens personis, regimen habet super actus utriusque personæ in se consideratæ.

Insuper si quæratur, an liberum arbitrium aliquid superaddat rationi ac voluntati; dicendum, quod quum habitus potentiam efficiat facilem, tribusque modis potentia sit facilis, habitus ad potentiam comparatur tripliciter. Nam quædam potentia per se ipsam facilis est ad actum, ut dum mens nata est reminisci sui aut aliorum; tuncque talis habitus non differt secundum rem a potentia, nec aliquid secundum essentiam addit. Quædam vero est potentia, quæ respectu alicujus actus non est habilis per aliquid sui, ut potentia intellectiva ad geometricarum notitiam figurarum non est habilis per se ipsam, sed per aliquod accidens quod esse habet in ea; et tunc habitus talis addit super potentiam etiam quid reale. Porro alia potentia facilis est ad aliquem actum per se ipsam, non tamen per se solam, sed una cum alia; sicque potentia rationalis sine aliquo habitu superaddito, ex sola conjunctione sui cum appetitu, nata est in actum consentiendi et eligendi exire. Et hoc modo habitus vel facultas non addit aliquid diversum secundum essentiam, nec addit solum secundum rationem intelligendi, sed est medio modo secundum esse, quia non addit aliquid absolutum, sed respectivum: ut quum dico rationem per se, et rationem associatam voluntati, non addo aliquid novum supra rationem secundum se, sed solum conjunctionem sui ad aliquid aliorum, quantum ad actum aliquem consequentem: quemadmodum dum plures concurrunt ad trahendum navem, potentia unius reddit potentiam alterius facilem, nulla nova potentia adveniente virtuti trahentis in se: sic in proposito est intelligendum.

Postremo si quæratur, ad quam harum potentiarum liberum arbitrium magis pertineat; dicendum, quod libertas ista arbitrii residet in ratione inchoative, in voluntate autem consummative. Non enim movetur nec operatur, imo nec movet voluntas, nisi præcedente aliquo actu rationis: quod etenim non cognoscimus, non optamus. Prævia itaque cognitione voluntas exsequitur. Et quia consummatio est principalior quam inchoatio, idcirco ad voluntatem potissime pertinet liberum arbitrium. — Hæc Bonaventura.

In cujus verbis quædam contineri videntur obscura, ut quod ait: Quædam potentia per se ipsam facilis est ad actum; tuncque talis habitus non differt secundum rem a potentia. Contra quod objici potest, quod intellectiva potentia per se apta et prona est ad primorum apprehensionem principiorum; nihilo minus habitus principiorum illorum, qui et intellectus vocatur, differt realiter a vi intellectiva.

Denique Thomas præinductam opinionem narrans ac improbans: Hæc, inquit, opinio non recte utitur nomine habitus, quoniam habitus ex proprietate nominis sui significat qualitatem quæ est principium actus, informantem atque perficientem potentiam. Idcirco si proprie accipiatur, oportet quod sit superveniens potentiæ, sicut et perfectio perfectibili. Præterea, si considerentur ratio et voluntas, hoc non potest esse nisi tripliciter. Primo, ut utrumque secundum se consideretur: sicque utrumque exstat potentia, et sic quodcumque ponatur, liberum arbitrium erit potentia. Secundo, ut unum consideretur in respectu alterius: nec sic potest dici quod unum sit habitus alterius, quia potentia non est habitus potentiæ. Tertio, ut consideretur relatio unius ad alterum: nec hoc nomen habitus potest habere. Hinc non videtur rationabiliter dictum, quod liberum arbitrium sit habitus.

Ideo alii dicunt, quod nominat potentiam non absolutam, sed habitualem, hoc est, prout est per habitum quemdam perfecta, non per habitum acquisitum aut infusum, sed naturalem, per quem facilis est ad suum actum, ita ut actus sui dominium habere dicatur. Verum nec istud conveniens reputatur, quoniam voluntati per se et ex sua natura convenit habere dominium sui actus, prout aliis viribus imperat, non econtra: sicque hanc habet facilitatem ex se, non ex aliquo alio habitu. Præterea unusquisque habitus se habet ad actum, ut quo ipse actus laudabiliter fiat. Liberum autem arbitrium ad electionis actum se habet, ut quo actus ille fiat aliquando bene, aliquando male, quandoque indifferenter: hinc non videtur habitum proprie sumptum designare, sed potentiam, cujus proprie actus est eligere: quoniam liberum arbitrium est quo eligitur bonum aut malum, ut loquitur Augustinus. Unde beatus Bernardus, dicendo quod liberum arbitrium est habitus animi liber sui, sumit habitum pro habitudine quadam: ex hoc quippe liberum arbitrium in homine dicitur, quod ita se habet animus ejus quod actus sui liberam habet potestatem. Dicitur quoque arbitrium istud facultas, non quod sit habitus proprie, sed quia in usu loquentium facultas significat potestatem qua aliquid habetur ad nutum: propter quod possessiones vocatæ sunt facultates, quia in dominio sunt possidentis; sicque liberum arbitrium facultas vocatur, quoniam actum suum habet in libera potestate, unde et liberum nominatur. Liberum quoque judicium in se ipso, ut est potentia, non intenditur neque remittitur. Sed quia omnis potentia in suo actu vigoratur aut debilitatur per habitum supervenientem vel per impedimentum adveniens, ideo quoad hoc, magis aut minus liberum appellatur. — Hæc Thomas in Scripto.

Qui inquirendo ibidem, an liberum arbitrium dicat potentiam unam vel plures, ait: Quidam dixerunt liberum arbitrium non esse determinatam potentiam, sed colligere seu includere omnes vires rationalis animæ, sicut totum universale suas partes. Quod non videtur, quoniam oporteret, multiplicatis potentiis, liberum arbitrium multiplicari secundum esse: multi enim homines sunt animalia multa, non unum. Oporteret etiam liberum arbitrium in singulis salvari potentiis: quod esse non valet, quoniam actus qui libero arbitrio adscribitur, non cujuslibet potentiæ est, sed determinatæ. — Ideo alii dicunt, quod liberum arbitrium colligit plures potentias, sicut totum integrale suas partes. Sed nec hoc videtur, quia potentiæ non queunt esse partes integrales alicujus unius, si acipiatur unum simpliciter: nisi forte dicatur unum aggregatione vel ordine. Liberum autem arbitrium non est sic unum, sed unum simpliciter, quum sibi attribuatur actus unus. — Quidam igitur dicunt, quod colligit rationem et voluntatem, sicut habitus utriusque: propter quod rationis et voluntatis facultas vocatur. Quod etiam improprie dicitur, quia si nomen habitus proprie capiatur, non potest esse immediatus habitus unus diversarum potentiarum, quoniam unus habitus ad unum ordinatur actum, qui est unius potentiæ.

Hinc aliter est dicendum, quod scilicet aliquid colligit seu includit plura dupliciter, puta essentialiter et virtualiter: essentialiter, sicut totum compositum partes suas essentiales; virtualiter, ut dum virtus plurium rerum in uno participatur: et sic liberum arbitrium rationem et voluntatem includit. Sic namque est in potentiis animæ, quod quum omnes ab essentia animæ oriantur, tanquam proprietates ab essentialibus rei, est tamen quidam ordo originis hujus, ita quod origo seu emanatio unius potentiæ originem alterius præsupponat, qua mediante, quodammodo ab essentia animæ fluat: quod ex actibus earum potest attendi. Nam actus unius necessario præsupponit actum alterius, ut actus appetitivæ actum apprehensivæ. Hinc sicut virtus essentiæ animæ relinquitur ac relucet in ejus potentia, sic virtus unius potentiæ præcedentis repræsentatur et manet in alia subsequenti. Sicque una potentia virtutes plurium colligit, quemadmodum liberum arbitrium: quod patet ex actu ipsius. Eligere enim, quod est actus ejus, importat discretionem et desiderium: eligere quippe est unum alteri præoptare. Hæc autem sine virtute rationis et voluntatis perfici nequeunt. Hinc constat, quod liberum arbitrium virtutem voluntatis rationisque colligit: ideo facultas dicitur utriusque. Eligere quoque est actus liberi arbitrii elicitus, ceterarum vero virium actiones possunt ei attribui, ut principio imperanti atque moventi.

Insuper ad id, utrum liberum arbitrium sit distincta potentia, respondens: Aliqui, inquit, dixerunt liberum arbitrium esse potentiam a ratione et voluntate distinctam. Ad quod diversis motivis sunt moti. Quidam enim dixerunt liberum arbitrium unam esse specialem potentiam, habentem judicium super actus omnium potentiarum, ideoque nominari liberum arbitrium, quod designat judicium. Sed hoc non videtur, quoniam judicare de actibus omnium potentiarum, non potest alicui convenire potentiæ quæ sit aliud quam ratio aut voluntas: præsertim quum dicat Anselmus, quod voluntas est omnium virium motor. Oportet enim vim quæ liberrima est, super alias dominium imperiumque habere.

Alii vero alia ad hoc moventur via magis idonea, utpote ex actuum diversitate. Vident quippe ipsum eligere, quod est liberi arbitrii actus, aliud esse a velle et a ratiocinari. Ideo reducunt hunc actum in potentiam a ratione ac voluntate distinctam, quam liberum arbitrium nuncupant, quod ponunt quodammodo medium inter rationem et voluntatem, et quodammodo utraque posterius: quia secundum ordinem naturæ et dignitatis sequitur rationem et voluntatem. Nam præsuppositis eis, ab animæ procedit essentia: quod et actus ejus ostendit, quia eligere non est, nisi prius apprehenso fine per rationem, ac desiderato per voluntatem. A dignitate quoque deficit voluntatis, cujus objectum est principale bonum, scilicet finis; objectum verò liberi arbitrii est secundarium bonum, quod eligibile et ordinabile est ad finem. Sed quantum ad participationem proprietatis utriusque, habet naturam medii, ita ut ex ratione habeat judicium, et a voluntate desiderium, secundum quod virtutes seu proprietates præcedentium potentiarum in sequentibus relinquuntur. — Attamen istud videtur extraneum, quamvis probabiliter dicatur: quia philosophi qui potentias animæ scrutati sunt, nullam potentiam in parte intellectiva posuerunt, præter rationem seu intellectum et voluntatem. Ideo non videtur mihi, quod liberum arbitrium sit alia potentia a ratione et voluntate: quod item ex actu ipsius probatur. Dicit namque Philosophus sexto Ethicorum, quod electio est vel intellectus appetitivus, vel appetitus intellectivus. Et hoc magis verba ejus sonare videntur, quod electio sit actus appetitus, seu voluntatis secundum Damascenum, secundum quod manet in ea virtus rationis.5 Quandocumque enim aliquis actus est alijus potentiæ, secundum quod manet in ea virtus alterius potentiæ, semper actus ille attribuitur illi potentiæ ex qua immediate producitur. Verbi gratia, intellectus est principiorum; ratio autem (ut Isaac contestatur) proprie facit currere a causa in causatum: sicque actus rationis proprie est deducere principia in conclusiones. Hoc ergo quod est conclusiones elicere, actus est rationis, secundum quod in ea manet vis intellectus, qui est habitus principiorum: propter quod proprie attribuitur rationi magis quam intellectui. Ita etiam electionem præcedit consilium, ut tertio dicitur Ethicorum, sicut disputatio conclusionem : est enim electio præconsiliati appetitus; et ita eligere erit principaliter actus voluntatis, non tamen absolute, sed secundum quod in ea manet virtus intellectus vel rationis consiliantis; unde sic consideratam voluntatem nominat liberum arbitrium. — Hæc Thomas in Scripto.

Quibus consonant scripta ejus in prima parte, quæstione octogesima tertia. Ubi declarat, quod homo est liberi arbitrii.6 Nam quædam agunt sine judicio, ut non viventia, sicut lapis fertur deorsum; quædam vero agunt ex judicio, sed non libero, ut bruta, quæ naturali instinctu judicant aliquid sibi conveniens aut nocivum, sicque insequuntur aut fugiunt illud; quædam operantur ex judicio libero, quod sequitur rationis collationem, ut homo et angelus. In quibus propria actio liberi arbitrii exstat electio, quia ex hoc dicimur liberi esse arbitrii, quod possumus unum acceptare, et aliud refutare :7 quod est eligere. Hinc naturam liberi arbitrii ex electione considerare oportet. Electio vero quum sit unum alteri præoptare, ad appetitivam principaliter spectat potentiam. Appetitivas demum potentias oportet potentiis apprehensivis esse proportionatas.8 Quemadmodum autem ex parte apprehensionis intellectivæ se habent intellectus et ratio, ita ex parte appetitus intellectivi se habent voluntas liberumque arbitrium. Porro ratio nil aliud est quam intellectus.

Quod patet ex habitudine objectorum et actuum. Intelligere namque importat simplicem rei cognitionem, sicut prima principia dicuntur intelligi, quæ simplici intuitu sine collatione noscuntur. Ratiocinari vero proprie est, ex cognitione unius devenire in cognitionem alterius. Similiter ex parte appetitus, velle designat simplicem rei appetitionem : unde voluntas dicitur esse de fine, qui propter se appetitur. Eligere autem est aliquid appetere propter alterum obtinendum : idcirco est proprie mediorum. Et sicut se habet in cognitivis principium ad conclusionem, cui ob principii evidentiam consentimus; ita in appetitivis se habet finis ad media, quæ propter finem appetuntur. Hinc sicut se habet intellectus ad rationem, ita voluntas ad vim electivam, id est ad liberum arbitrium. Unde sicut ejusdem potentiæ est intelligere et ratiocinari, sic ejusdem potentiæ est velle atque eligere. Ideo voluntas et liberum arbitrium non sunt potentiæ duæ, sed una, actus habens diversos, unde et nomina plura sortitur. Hæc Thomas in Summa. — Concordat Petrus.

Richardus quoque : Damascenus, inquit, libro tertio dicit : Liberum arbitrium nil aliud est quam voluntas. Et Augustinus, libro secundo de Libero arbitrio, contestatur : Non peccamus nisi libero arbitrio voluntatis. Itaque advertendum, quod si liberum arbitrium dicatur ab arbitratione consiliativa, quum talis arbitratio actus sit intellectus, liberum arbitrium comprehen dit directe intellectum et voluntatem in propria ratione, quoniam velle liberum a voluntate elicitur, et arbitratio consiliativa est actio intellectus. Si vero dicatur liberum arbitrium ab arbitratione imperativa, prout arbitratur imperator, volendo omnino ut fiat ita, aut non fiat : sic intellectus non est de ratione liberi arbitrii nisi dispositive; sed formaliter liberum arbitrium est ipsa voluntas, prout consideratur post deliberationem in intellectu præcedentem, vel post tempus in quo deliberare quis potuit et debuit. Nec dici potest, quod liberum arbitrium sit intellectus per se : quoniam intellectus cogi potest per evidentiam veritatis, sed liberum arbitrium cogi non valet. Itaque voluntas, prout ab ipsa procedere potest elicitive actus eligendi, est formaliter liberum arbitrium. Consilium quoque oportet electionem præcedere, ut asserit libro secundo Damascenus. Idem dicit Philosophus tertio Ethicorum. Præterea omnis actus liberi arbitrii contra divinum præceptum, est peccatum mortale; sed nullus actus voluntatis, ante deliberationem ac tempus sufficiens ad deliberandum, est peccatum mortale: ergo voluntas non sortitur rationem liberi arbitrii, nisi considerata post deliberationem aut tempus sufficiens ad deliberandum. Insuper promissio facta ante deliberationem, non obligat de necessitate salutis; et tamen facta ex libero arbitrio ac firmata, obligat de necessitate salutis. Votum quippe dicitur conceptio melioris propositi deliberatione firmata. Restat ergo, quod voluntas non habet rationem liberi arbitrii nisi post deliberationem, vel saltem post tempus sufficiens ad deliberandum, quia præsupposita rei intellectione simplici, et habito tempore ad deliberandum sufficienti, voluntas potest libere movere vel non movere intellectum ad considerandum: idcirco, si tunc ante consiliationem præcipitat se in aliquid illicitum, juste imputatur eidem. Hæc Richardus.

Insuper circa hæc scribit Albertus: Revera liberum arbitrium est potentia per habitum naturalem perfecta;9 et habitus ille libertas ejus est. Et hoc optime ostendunt Gregorius Nyssenus et Damascenus, dicentes quod cui de libero arbitrio sermo est, oportet eum præscire quid sit esse in ipso secundum causam et completum dominium. Id enim in nobis secundum causam est, cujus nos perfecte causa et domini sumus, atque quod ita agimus quod ad hoc agendum nil aliud nos impellit aut agit nisi nos ipsi. Ex quo sequitur, quod nil nisi rationale animal habet liberum arbitrium in inferioribus istis. Hæc Albertus.

In cujus verbis videtur obscurum quod ait, libertatem esse habitum naturalem liberi arbitrii. Habitus etenim naturalis ad unum determinat; liberum vero arbitrium ad utrumque se habet indifferenter. Nihilo minus naturale multipliciter dicitur. Rursus, libertas est de essentiali et intrinseca ratione liberi arbitrii, non adventicius habitus ejus.

Amplius ad istud, an liberum arbitrium sit potentia specialis, respondet: Videtur secundum dicta Sanctorum, quod liberum arbitrium sit specialis potentia, ejusque virtus in viribus inferioribus quas movet, diffunditur, et primo in ratione et deinde in voluntate: propter quod facultas rationis ac voluntatis vocatur. Libertas quippe libero arbitrio convenit per se, voluntati autem et rationi per participationem libertatis liberi arbitrii.

Præterea si quæratur, quid sit liberum arbitrium secundum definitionem; dicendum, quod in Itinerario S. Clementis ita describitur, in secunda disputatione contra Simonem magum a beatissimo Petro apostolo: Liberum arbitrium est potestas sensus animæ, habens virtutem qua se possit ad quos voluerit actus inclinare. Augustinus vero: Liberum arbitrium, inquit, est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia adsistente, malum gratia deserente. Bernardus vero: Liberum (ait) arbitrium est liber consensus ob voluntatis inamissibilem libertatem et indeclinabile judicium rationis. Anselmus autem definit sic: Liberum arbitrium est potestas conservandi voluntatis rectitudinem, propter se et propter ipsam rectitudinem. Et omnes istæ definitiones sunt bonæ. Sed prima quæ est B. Petri, magis dicit substantiam liberi arbitrii. Et quod ait, secundum sensum animæ, intelligit de sensu spirituali, qui est apprehensio faciendi vel non faciendi. — Hæc Albertus.

Cujus opinio fuit, sicut et Alexandri, quod liberum arbitrium sit potentia realiter distincta ab intellectu et voluntate. Verior tamen rationabiliorque censetur positio illa quam sequitur Thomas. Imo libertas convenit voluntati ex sua natura; et sicut ex præinductis super primum innotuit, B. Augustinus, Gregorius et ceteri Sancti, imaginem summæ Trinitatis in anima rationali constituunt in intellectu, voluntate, memoria;10 hasque potentias dicunt præstantissimas esse in anima; nec quisquam ipsorum loquitur de libero arbitrio tanquam de vi realiter ab illis distincta. Nec sine necessitate est ponenda pluralitas.

Footnotes

  1. Cf. t. XIX, p. 277 B'ets. ↩

  2. Eccli. xxxi, 10. ↩

  3. Joann. viii, 34. ↩

  4. Prov. xiv, 34. ↩

  5. Cf. p. 277 B'. ↩

  6. art. 1. ↩

  7. art. 3. ↩

  8. art. 4. ↩

  9. Summ. th. 2ª part. q. 91. ↩

  10. dist. III, q. 8. ↩

Chapter 177 of 271