Quæstio 2
Secundo quæritur, An homo in statu innocentiæ sine gratia gratum faciente potuit peccata vitare tentationibusque resistere.
Videtur quod non, quia nil facit rationalem creaturam displicentem Deo et a Deo distantem, seu felicitate indignam, nisi peccatum. Propter quod loquitur Isaias: Is. xxvii, 9. Et iste omnis fructus, ut deleatur iniquitas;1 itemque, Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis. Si igitur homo in statu innocentiæ sine supernaturalibus donis caritatis et gratiæ potuit vitare peccata, potuit per naturalia dona salvari et acceptari a Deo, teste Apostolo: II Tim. II, 5. Nemo coronabitur nisi qui legitime certaverit. Ergo legitime certans coronari meretur; qui autem tentationibus resistit ac prævalet, legitime certat. Si igitur homo ex naturalibus seu aliis donis, non adjuncta caritate et gratia, potuit tentatori reluctancei ac prævalere, potuit sine caritate ac gratia æternam promereri ac adipisci coronam. Ad hoc valet quod in Apocalypsi Apoc. II, 7. Dominus loquitur: Vincenti dabo edere de ligno vitæ quod est in paradiso.
In oppositum sunt quæ habentur in littera, utpote, quod homo per dona a Deo accepta potuit in statu primo stare et malo resistere, ac peccata vitare, non tamen in bono proficere aut mereri.
Ad hoc Bonaventura respondet: Hominem posse diabolicæ tentationi sine gratia gratum faciente resistere, intelligi potest dupliciter: primo sic, quod continuatio divinæ influentiæ excludatur; secundo ita, quod excludatur appositio gratiæ novæ. Primum simpliciter impossibile est: nunquam enim liberum arbitrium malæ suggestioni resisteret, nisi omnipotens Deus suæ bonitatis influentia illud conservaret in bono. Secundo modo veritatem habet pro innocentiæ statu. Quemadmodum enim habetur in littera, magna fuit in primo homine immunitas liberi arbitrii ab omni corruptione et culpa, naturaliumque potentiarum animæ sinceritas atque vivacitas: et per hoc evitare potuit ac repellere diabolicam suggestionem, nec indigebat ad hoc sibi apponi gratiam novam, quum respectu hujus nulla esset in eo difficultas. Unde secundum Anselmum, liberum arbitrium est potestas servandi justitiam propter se. Verumtamen post transgressionem istud non valet liberum arbitrium, propter infirmationem et vulnerationem naturæ, quæ jam ex se vehementer inclinatur ad mala. Quamvis etiam liberum arbitrium ita queat tentationi resistere, non tamen potest eam proprie sine gratia superare: quia tunc proprie adversarium quis superat, dum oppositum ejus assequitur ad quod ille trahere nitebatur, hoc est, dum gratiam aut salutem acquirit, seu meritorie operatur: quod opponitur miseriæ et damnationi, ad quas perducere conabatur diabolus. Idcirco non sequitur quod homo ex naturalibus mereri valeat aut salvari. Per hoc objecta solvuntur. Hæc Bonaventura.
Consonat Alexander, ex cujus scripto totum quod Bonaventura inducit, sumptum est. Et addit Alexander: Secundum Augustinum in libro de Correptione et gratia, tunc dederat Deus homini bonam voluntatem: in illa quippe fecerat eum, qui fecit eum rectum. Dedit et adjutorium, sine quo in ea non potuit permanere: quia non deerat adjutorium per quod posset et sine quo non posset bonum perseveranter tenere. Etenim primus homo conditus fuit in gratia, eo modo quo gratia communiter sumitur, prout comprehendit quidquid est additum naturalibus, et quod additum est libero arbitrio, disponens ac faciens ad ipsum donum: imo ipso per intellectum rectitudinem ejus. Nota igitur, quod primus homo duplicem habuit gratiam in primo statu, antequam habuit gratiam gratum facientem, utpote: gratiam gratis datam (gratia communiter sumpta, sicut jam dictum est), et gratiam super infusam, quæ erat continua influentia virtutis a prima causa. Itaque donum et adjutorium per quod primus homo potuit stare, fuit libertas arbitrii ab omni corruptione ac labe immunis, voluntatisque rectitudo, atque omnium naturalium potentiarum animæ sincera vivacitas. Hæc Alexander.
Præterea tangi hic possent quæ Henricus in suis Quodlibetis inserit. Siquidem Quodlibeto quinto sciscitatur, utrum adultus sine gratia possit vitare peccata mortalia.2 Et respondet catholice, quod in statu naturæ destitutæ et lapsæ non potest homo diu, imo nec vere, pœnitere neque resurgere a peccatis, prout hoc infra clarius exponetur. Quodlibeto etiam sexto quærit, utrum originalis justitia includebat donum infusum, hoc est, an sine gratia gratum faciente poterat esse.3 Circa quod scribit: Justitia originalis, quantum est ex natura rei, appellari potest rectitudo naturalis ipsius voluntatis absque omni alio dono: sicque nullum donum infusum includit. Talis vero rectitudo est quid realiter distinctum a voluntate: aliter voluntas manens non posset eam amittere; et est ut qualitas quædam in quantitate spirituali, quemadmodum rectitudo in linea est qualitas in quantitate, et incurvatio ipsa est præternaturalis, quemadmodum in virga pullulante ex radice. Sicque respiciendo ad essentiam voluntatis, donum hoc fuit necessarium ei, quo erat in rectitudine hac creata: propterea illud custodire tenebatur, et ejus amissio fuit peccatum.
Si vero originalis justitia nominet illud per quod homo potuerit stare semper, et nunquam peccare, necessario includit donum gratuitum, quia ad hoc natura nuda non sufficiebat. Quumque originalis justitia donum includit, non vocatur præcise ipsum donum: imo ipso per intellectum subtracto, adhuc staret natura in rectitudine naturali. Sed donum una cum rectitudine naturali, dicitur sic originalis justitia, cui opponitur injustitia, quæ consistit in utriusque carentia et necessario ponit in voluntate obliquationem rectitudini naturali contrariam, ita ut originalis justitia dicat vulnerationem in naturalibus et spoliationem in gratuitis. Quumque originalis justitia, secundum quod includit donum infusum, necessario simul includit rectitudinem naturalem; sed prout dicit solum rectitudinem illam, non de necessitate includit donum: prior ergo atque simplicior est ratio ejus, prout denotat rectitudinem illam, quam prout includit donum. Quare quum esse originale secundum quod originale, includat rationem illius prioris et simplicioris, videlicet naturalis rectitudinis; idcirco absolute loquendo, quantum est ex impositione nominis, justitia originalis donum aliud non includit, quamvis quoad usum et aliquas conditiones sive effectus, donum supernaturale præfatum includat hæc originalis justitia. — Hæc Henricus. Cujus responsio videtur satis obscura. Verum ex infra dicendis veritas super his clarius elucebit.
Insuper Thomas: Hominem (inquit) non posse vitare peccata, intelligi potest dupliciter. Primo, quod per violentiam ad peccandum impellatur: quod libertati repugnat arbitrii, quæ coactionem non patitur. Secundo, quod liberum arbitrium ad malum inclinetur per habitum aliquem aut passionem cui liberum succumbit arbitrium. Et nullo horum modorum primus homo peccata vitare non potuit, quoniam integrum habuit arbitrium liberum, nec passiones in eo fuerunt inclinantes ad malum, nec habitus malus naturam deordinans: quæ omnia ex peccato sunt consecuta. Hinc non solum habuit quod peccato resistere potuit, imo etiam quod hoc faciliter quivit, atque ex hoc gravior fuit ejus offensa.
Denique quod scriptum est, Vincenti dabo edere, etc., intelligitur de victoria quæ procedit ex caritate et gratia, cui soli debetur vitæ corona.4 Nam et iniqui interdum quibusdam tentationibus resistunt ac prævalent. Hæc Thomas in Scripto. — Idem Petrus.
Richardus quoque : Primi (inquit) parentes, in statu innocentiæ, per liberum arbitrium sine gratia gratum faciente potuissent resistere omni malo culpæ, tam mortalis quam venialis, quia peccare est recedere ab eo quod est secundum naturam bene institutam et integram; ad quem recessum compelli non potuissent violenter propter arbitrii libertatem, nec inclinationem ab intra habuissent propter naturæ integritatem et rectitudinem, quæ fuit in eis per originalem justitiam : quam magis puto fuisse gratiam gratis datam, quam gratiam gratum facientem. Verumtamen non puto quod per pura naturalia potuissent resistere omni motui vitioso, quoniam vires inferiores a suis moverentur objectis præter et contra imperium rationis ac voluntatis : quæ vires subjectæ fuerunt plenarie rationi ac voluntati per donum illud supernaturale quod voco originalem justitiam, quam non credo fuisse gratiam gratum facientem. Hæc Richardus.
Concordat Albertus, et addit : Adjutorium Creatoris multiplex est. Unum per solam influentiam divinæ virtutis conservantis in esse.5 Aliud est gratia gratis data naturalibus superaddita, quam etiam habuit Adam, ut in præcedenti patuit quæstione.6 Nec sine his duobus auxiliis posset quis conservari aut peccata cavere. Tertium est gratia gratum faciens. Hæc Albertus. — Concordant Durandus, Hannibal, aliique communiter; et de hoc infra tractabitur.
Footnotes
Chapter 176 of 271