Skip to the text

Quæstio 4

N Unc quæritur De sensualitate, an sit potentia animæ.

Videtur quod non, quia potentiæ animæ sunt naturales quædam proprietates, sensualitas autem dicit quid vitiosum sive infectum. Unde et amor sensualis vituperatur. — Secundo, sensualitas non designat unam vim animæ, sed plures, videlicet, concupiscibilem et irascibilem, aut etiam vires apprehensivas in parte sensitiva.

Ad hoc Thomas respondet: Sensualitas et sensibilitas differunt. Sensibilitas namque omnes virtutes sensitivæ partis comprehendit, tam apprehensivas de foris quam apprehensivas de intus, et etiam appetitivas. Sensualitas vero magis denotat partem per quam movetur animal in aliquid prosequendum, appetendum aut fugiendum. Quemadmodum autem in intelligibilibus apprehensum non movet voluntatem, nisi apprehendatur sub ratione boni vel mali, propter quod intellectus speculativus nihil dicit de appetendo aut fugiendo, ut dicitur tertio de Anima: ita in parte sensitiva apprehensio sensibilis non causat motum, nisi apprehendatur sub ratione convenientis vel inconvenientis. Hinc secundo de Anima fertur: Ad ea quæ sunt in imaginatione, ita nos habemus ac si consideraremus terribilia aliqua in picturis, quæ passionem non excitarent timoris aut alicujus hujusmodi. Vis autem apprehendens hujusmodi rationes convenientis vel nocivi, vocatur æstimativa, per quam agnus fugit lupum et sequitur matrem. Quæ ita se habet ad appetitum sensitivum, quemadmodum intellectus practicus ad appetitum intellectivum seu voluntatem. Hinc præprie loquendo, sensualitas incipit in confinio æstimativæ et appetitus sensitivi sequentis, ut sic se habeat sensualitas ad partem sensitivam sicut voluntas et liberum arbitrium ad partem intellectivam. Hoc autem conveniens quod sensualitatem movet, aut ratio suæ convenientiæ, est apprehensa a sensu, sicut sunt delectabilia secundum singulos sensus; aut non est apprehensa, sicut inimicitiam lupi percipit ovis non videndo nec audiendo, sed solum æstimando. Ideo motus sensualitas tendit in duo, puta: in ea quæ secundum exteriores sensus delectabilia sunt, et hoc est quod dicitur, quod ex sensualitate est motus qui tendit in corporeos sensus; et item in ea quæ corpori nociva aut convenientia esse noscuntur sola æstimatione, sicque ex sensualitate est appetitus rerum ad corpus spectantium.

Verumtamen ad sensualitatem aliquid dupliciter pertinet. Primo tanquam de ejus exsistens essentia, sicque tantum appetitivam partem includit. Secundo, tanquam præambulum ad eamdem, sicque vires apprehensivæ sensitivæ pertinent ad sensualitatem, tamen secundum ordinem quemdam: quia æstimativa se proxime habet ad eam, quemadmodum ratio practica ad liberum arbitrium; imaginatio autem simplex, viresque sensitivæ præcedentes, magis remote se habent ad sensualitatem, quemadmodum ratio speculativa ad voluntatem. — Denique sensualitas non nominat simpliciter unam potentiam, sed unam secundum genus, videlicet appetitivam sensitivam, quæ in irascibilem concupiscibilemque dividitur. Sed concupiscibilis et irascibilis appetitum nominant sensitivum, secundum quod completus est, et per diversa distinctus, ac rationem respiciens: unde in homine concupiscibilis et irascibilis rationi obtemperant. Sensualitas vero sensitivum nominat appetitum ut incompletum, indeterminatum ac magis depressum: ideo dicitur, quod in ea nequit esse virtus, et quod est perpetuæ corruptionis; atque ex sua indeterminatione quamdam habet unitatem, ut vis quædam dicatur. — Hæc Thomas in Scripto.

At vero in prima parte, quæstione octogesima prima : Nomen (inquit) sensualitatis sumptum videtur a motu sensuali, sicut ab actu sumitur nomen potentiæ, ut visus a visione.1 Motus autem sensualis est appetitus apprehensionem consequens sensitivam : actus namque apprehensivæ virtutis non tam proprie dicitur motus ut actio appetitus. Apprehensio quippe sensitiva perficitur in hoc quod res apprehensæ sunt in apprehendente; operatio vero potentiæ appetitivæ perficitur in hoc quod appetens in rem appetibilem inclinatur. Hinc operatio apprehensivæ virtutis assimilatur quieti; operatio autem virtutis appetitivæ magis assimilatur motui. Unde per sensualem motum intelligitur operatio appetitivæ virtutis : sicque sensualitas est nomen appetitus sensitivi. Hæc Thomas in Summa. — Concordat Petrus.

Richardus quoque, et addit : Sensualitas non numeratur secundum numerum sensitivarum potentiarum cognitivarum, quoniam sensualitas est appetitus sensitivus communis, qui non distinguitur nisi in duas potentias, concupiscibilem scilicet et irascibilem. Distinctio namque potentiarum innotescit per distinctionem formalium rationum objectorum suorum. Sed quidquid præfatus appetit appetitus, appetit vel quia delectabile secundum sensum, aut quia apprehenditur sub ratione ardui; nec duo prædicta appetit sub ratione communi : idcirco non est nisi duplex potentia. Hæc Richardus.

De hoc etiam asserit Thomas :2 Sicut in rebus naturalibus corruptibilibus non solum oportet esse inclinationem ad consequendum convenientia et fugiendum nociva, sed etiam ad resistendum corruptibus atque contrariis, quæ convenientibus præbent impedimenta et ingerunt numenta (quemadmodum ignis non solum habet naturalem inclinationem recedendi a loco inferiori sibi inconvenienti, et tendendi ad locum sursum sibi connaturalem, quod convenit sibi per levitatem, sed et repugnantibus sibi per calorem resistit), ita in parte sensitiva sunt duæ potentiæ appetitivæ, per quarum unam quæ vocatur concupiscibilis, prosequitur convenientia et nociva refugit, per aliam vero quæ irascibilis appellatur, contrariis reluctanceis. Sicque irascibilis est quasi repugnatrix et defensatrix ipsius concupiscibilis. Nec istæ inclinationes in unum reducuntur principium, quia interdum anima tristibus se immergit contra inclinationem concupiscibilis, ut secundum inclinationem irascibilis impugnet contraria. Unde et passiones irascibilis repugnare videntur passionibus concupiscibilis, sicut concupiscentia accensa minuit iram, et econverso. Hinc quoque passiones irascibilis incipiunt a passionibus concupiscibilis et terminantur ad eas : nam iratus irascitur ex illata injuria, qua ulta lætatur. Ideo pugnæ animalium sunt de concupiscibilibus, ut de cibis atque venereis, ut dicitur octavo de Animalibus. Hæc in prima parte, quæstione prætacta.

Porro secundum Albertum, sensualitas proprie est appetitus sensitivus, et fomite infectus, et irrationabiliter illecebroseve tendens in sua objecta.3 Appetitus, inquit, rerum ad corpus pertinentium dupliciter consideratur. Primo, ut simplex et naturalis, et ita est vis concupiscibilis vel irascibilis, quæ naturales sunt vires animæ sensitivæ appetitivæ : omne etenim animal naturaliter appetit convenientia sibi, et fugit contraria ac contra ea insurgit, ut asserit Plato. Secundo consideratur ut improbus ad illicita motus : sensualitas quippe est una quædam communis vis, qua illecebroso motu intenditur ad appetendum ea quæ carnis sunt. Hæc Albertus.

Quibus concordat Alexander, affirmans philosophos ad notitiam sensualitatis non pervenisse, quoniam sensualitas dicitur secundum rebellionem quam habet contra rationem ex pœna originalis peccati : quod quum latuerit philosophos, constat quod nec pœnam illud consecutam, nec motum illicitum inde exortum cognoverunt secundum quod ex originali peccato et fomite prodeunt. Tamen sensualitas realiter est idem cum sensitivo appetitu quem noverant : sicque cognoverunt sensualitatem materialiter, seu secundum id quod est in re, non autem formaliter. Verumtamen concupiscibilis et irascibilis tripliciter accipiuntur, et secundum hoc tripliciter distinguuntur. Primo, secundum appetitum boni et fugam mali; atque secundum hunc modum, bonum et malum distinguunt appetitum concupiscibilem et irascibilem. Secundo distinguuntur penes differentem appetitum : ut concupiscibilis sit appetitus rei delectabilis; irascibilis vero, rei arduæ et honestæ. Tertio, secundum bonum in præsenti cum suo opposito, et secundum bonum in futuro cum opposito suo. Hæc Alexander.

Concordat Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo. — Durandus quoque consonat dictis Thomæ de realitate liberi arbitrii. — Albertus vero in libro de Hominem, de libero arbitrio, sensualitate aliisque prætactis scribit diffuse, quæ et in præinductis jam sententialiter continentur.

Ex præhabitis etiam patet solutio ad objecta, quia sensualitas secundum id quod est in sua entitate, est potentia animæ.

Footnotes

  1. art. 1. ↩

  2. art. 2. ↩

  3. Summ. th. 2ª part. q. 92. ↩

Chapter 178 of 271