Skip to the text

Quæstio 5

Modo quærendum est, An ratio superior et inferior sint una potentia, et quid sint, ac qualiter ab intellectu distinguantur.

Videtur quod sint duæ distinctæ. Potentiæ enim per objecta distinguuntur. Sed ratio superior versatur circa divina, incorruptibilia et æterna; ratio vero inferior circa mutabilia et humana, sicut jam exprimetur. — Item voluntatis et rationis superioris objecta minus diversificantur, quam objecta rationis superioris et inferioris : quoniam unum et idem realiter est objectum superioris rationis et voluntatis, videlicet summum bonum, quod est et primum verum, in quo solo ratio superior ac voluntas finaliter quietantur. Ratio ergo superior et inferior plus distinguuntur ab invicem, quam ratio et voluntas, quæ tamen ab invicem distinguuntur realiter, ut dictum est super primum. — Præterea dist. III, q. 13. potentiæ differunt per proprios actus. Sed proprius actus rationis, est discurrendo veritatem cognoscere; proprius vero actus ipsius intellectus, est veritatem limpide simplici intuitu contueri.

In contrarium sunt auctoritates doctorum concorditer.

Ad hoc Albertus respondet : Secundum Isaac, Judæum philosophum, in libro de Definitionibus, ratio est vis animæ, faciens currere causam in causatum, id est, ex cognitione causæ discurrens in cognitionem causati.1 Propter quod secundum Damascenum libro secundo, homo cum ratione et libero arbitrio inquirit, scrutatur, disponit et judicat : quæ ratiocinationis sunt actus. Ratio ergo virtus est collativa, per quam homo de faciendis et agendis appetendisque regitur et docetur lumine vultus Dei, id est participatione et illustratione luminis increati, quod in creatione impressum est nobis quantum ad prima universalia scibilium operabiliumque principia, quæ cum ipsa natura inserta seu impressa sunt nobis, nec sine eis essemus scibilium et operandorum capaces. Hinc Isaac dixit, quod ratio facit currere causam in causatum. Referendo namque principia talia ad ea quæ eliciuntur ex ipsis, fit in nobis scientia tam theorica, id est speculativa, quam practica. Sicque illa principia uno modo dicuntur lumen divinum super nos signatum, quo de agendis ac sciendis instruimur.2

Denique ratio et intellectus componens ac dividens et conferens intellecta, sunt una potentia animæ, exsistens in anima secundum partem sui superiorem. Sunt igitur essentialiter una potentia, quæ secundum diversos suos actus, diversa sortita est nomina. Ratio quippe vocatur, in quantum præfato modo discurrit; intellectus, in quantum simpliciter intuetur. — Insuper, secundum Augustinum duodecimo de Trinitate, quum de natura loquimur mentis humanæ, non eam in duplicem rationem nisi per officia geminamus. Ille quippe superior portio mentis, quæ ad Deum extenditur per contemplationem ipsius ac rationum divinæ justitiæ, quibus regitur homo secundum totum ordinem vitæ suæ, ad formam divinæ justitiæ, vocatur superior ratio. Hinc secundum Augustinum, contemplandis et consulendis rationibus æternis inhæret. Hæc sapientiæ deputatur, secundum quod sapientia est scientia per causas altissimas, quas cognoscere homini exstat difficile. Ratio autem inferior est, quæ ad temporalia gubernanda deflectitur: non enim potest gubernari inferius, nisi ex propriis rationibus ejus. Imo nihil gubernabile est, nisi ex propriis rationibus suis. Nihilo minus temporalia gubernanda sunt ad æterna, atque secundum rationes divinæ justitiæ æternales, tanquam ad formam ac finem. Itaque duplex hæc portio rationis est eadem potentia actibus sic distincta, et ad diversa objecta relata, quæ non causant distinctionem specificam. — Hæc Albertus.

Hinc Thomas: Ratio (inquit) ut hic sumitur, ita se habet ad voluntatem liberumque arbitrium, quemadmodum apprehensio sensitiva ad sensualitatem. Nullus equidem appetitus in suum movetur objectum, nisi apprehendatur sub ratione boni aut mali, seu convenientis aut inconvenientis: quam homo aliter cognoscit quam bruta. Nam brutum naturali instinctu, homo per collationem et investigationem (quæ consilium dicitur) cognoscit hujusmodi rationes: hinc vis illa cognoscens recte ratio vocatur. Quumque tota potentiarum ratio ac distinctio ex objectis sumantur, quorum speciebus potentiæ informantur, oportet in ratione quemdam constituere gradum juxta ordinem rerum quibus intendit. In rebus autem quas considerat ratio, talis invenitur ordo atque distinctio, ut æterna ac necessaria ad salutem temporalibus præponantur. Hinc ratio superioribus illis vacando, rite superior appellatur. Sed et illa inferiorum sunt directiva, propter quod et in temporalibus dirigimur per æterna. Sicque ratio inhærere æternis potest dupliciter: primo, considerando ea in se; secundo, considerando ea secundum quod sunt regula temporalium per nos disponendorum et agendorum. Et prima illorum consideratio ad speculativam spectat scientiam, secunda ad practicam. Hinc in littera ex verbis dicitur Augustini, quod superioribus conspiciendis intendit in quantum speculativa, et eisdem consulendis ut practica. Unde ex hoc quod ratio superior contra inferorem dividitur, non distat ab ea ut speculativum et practicum, quasi ad diversa objecta respiciant, de quibus ratiocinatio fiat; sed potius per media distinguuntur, ex quibus ratiocinatio fiat. Ratio quippe inferior, ad electionem tendens, consiliatur ex rationibus temporalium rerum, ut quod est esse superfluum vel deminutum, utile aut honestum, sicque de conditionibus aliis quas moralis pertractat philosophus. Ratio vero superior sumit consilium ex rationibus æternis ac divinis, ut quod sit contra Dei præceptum, aut salutis impeditivum. Diversitas autem mediorum ex quibus ad eamdem conclusionem proceditur, non diversificat ipsam potentiam, sed quandoque diversum parit habitum. Ideo ratio superior et inferior non distinguuntur sicut potentiæ realiter differentes, sed magis secundum habitum quem vel actualiter habent, vel ad quem naturaliter ordinantur. Ratio namque superior perficitur sapientia, inferior autem scientia.

Præterea advertendum, quod non quælibet diversitas actuum ostendit diversitatem potentiæ: imo interdum ostendit tantum ipsius habitus diversitatem, sicut geometrizare et syllogizare; aliquando autem neutrum. Quum enim essentia uniuscujusque potentiæ sit secundum quod nata est operari circa proprium objectum, ut secundo de Anima, de sensu ait Philosophus; ideo actiones secundum diversa differentes objecta ostendunt diversitatem potentiarum, accipiendo differentiam objectorum secundum id quod ad propriam pertinet rationem objecti. Homo namque et lapis differunt genere, sed conveniunt in hoc quo sunt visus objectum, videlicet in colore: ideo visio hominis et lapidis ad eamdem spectat potentiam. Sentire autem sonos et colores, ad diversas potentias pertinet: quoniam sonus et color, secundum proprias rationes quibus ab invicem distinguuntur, sunt objecta propria sensuum. Quandoque autem diversitas actuum causatur ex diversitate medii aut principii, ex quo pervenitur ad idem genus objecti: talisque diversitas actuum ostendit diversitatem habituum. Diversæ namque scientiæ ex diversis procedunt principiis, quamvis easdem conclusiones demonstrent: sicut astrologus et naturalis diversis mediis rotunditatem terræ demonstrant, ut secundo dicitur Physicorum. Similiter virtutes morales distinguuntur ex diversis finibus, qui ita se habent in operativis sicut principia in speculabilibus. Quandoque demum diversitas actuum causatur ex eo quod est accidens actionis: vel ex parte agentis, secundum quod est potentius aut infirmius in agendo, ut hebetudo subtilitasque ingenii, quæ differunt secundum velocitatem et tarditatem discendi; vel ex parte medii, ut credere et opinari, quæ differunt secundum efficaciam debilitatemque medii; vel ex parte objecti, sicut videre hominem et lapidem: accidit enim colorato hominem esse vel lapidem. Et talis diversitas actuum nec potentiarum neque habituum diversitatem requirit: quod enim per accidens est, diversitatem non causat in specie. Porro officium rationis superioris et inferioris non differt penes diversam rationem objecti, quum utraque operabilia consideret, sed penes diversam medii rationem: quia inferior ratio procedit ex temporalium rationibus rerum, ratio vero superior ex rationibus æternorum. Sicque diversa ista officia non oportet diversas demonstrare potentias, sed habitus diversos, ut dictum est. — Hæc Thomas in Scripto.

At vero in prima parte, quæstione septuagesima nona: Ratio (ait) et intellectus nullatenus queunt in homine esse diversæ potentiæ.3 Quod patet, si utriusque actus consideretur. Intelligere namque est simpliciter veritatem intueri; ratiocinari vero est de uno intellecto in aliud tendere, ad veritatem noscendam. Sicque ratiocinari comparatur ad intelligere sicut moveri ad quiescere, vel acquirere ad habere: quorum unum est perfecti, aliud imperfecti. Quumque motus ab immobili semper procedat, atque ad quietum aliquod terminetur: hinc ratiocinatio humana, secundum viam inquisitionis vel inventionis, procedit ab aliquibus simpliciter intellectis, quæ sunt prima principia; rursusque in via judicii resolvendo redit ad ea, per quæ et inventa examinat. Quiescere autem et moveri ad eamdem spectant potentiam, sicut lapis per gravitatem movetur deorsum, et quiescit ibidem. Ideo per eamdem potentiam intelligimus et ratiocinamur.

Insuper ratio superior et inferior non distinguuntur realiter ab invicem, prout de eis loquitur Augustinus:4 præsertim quum temporalia sint medium cognoscendi æterna, juxta illud Apostoli:5 Invisibilia D Dei per ea quæ facta sunt cognoscuntur. Nempe secundum viam inventionis, per temporalia in cognitionem pertingimus æternorum; in via vero judicii, per æterna jam cognita de temporalibus judicamus, et secundum rationes ac regulas æternorum, temporalia ipsa disponimus. Potest tamen contingere ut medium et id ad quod per medium devenimus, ad diversos pertineant habitus: sicut principia prima indemonstrabilia pertinent ad habitum intellectus; conclusiones vero ex eis deductæ, ad habitum scientiæ. Ex principiis quoque geometriæ contingit aliquid in alia scientia, puta in perspectiva, concludere. Sed eadem potentia rationis seu eadem ratio est, ad quam pertinent medium et ultimum, quoniam actus rationis est quasi quidam motus de uno in aliud. Idem vero est mobile, quod pertransiens medium pertingit ad terminum. Unde una eademque potentia est ratio superior et ratio inferior; secundum officia tamen actuum et diversitatem habituum distinguuntur, secundum Augustinum, ut patuit. — Hæc Thomas in Summa. Idem Petrus.

Concordat quoque Richardus, et addit: Quoniam incommutabilis veritas nobilior est inferioribus istis, estque causa eorum, et intellectus noster in cognitione effectuum maxime dirigitur et juvatur ex consideratione causarum; ideo ratio per considerationem incommutabilis veritatis regit se ipsam in consideratione et dispositione inferiorum. Unde et nono de Trinitate Augustinus testatur, quod super mentem impressæ sunt regulæ quædam incommutabiliter permanentes, quibus recte judicamus. Quumque incommutabilis veritas fortior puriorque consistat penitus infinite omni veritate creata, ideo ratio per conversionem ad illam vigoratur, et fortius illustratur. Denique quum vir rector sit mulieris, et fortior, constantior atque prudentior ea communiter, superior portio rationis comparatur viro, inferior mulieri. Nec sequitur quod ratio superior atque inferior sint duæ potentiæ, quoniam intellectus respicit incommutabilem veritatem et ista inferiora sub una ratione communi analoga, utpote sub ratione veri aut entis. Hæc Richardus.

Consonat Bonaventura, de cujus verbis circa hæc infra tangetur.

Porro secundum Durandum et alios quosdam, principia ex quibus discurrit ratio speculativa aut practica, aut naturaliter sunt accepta et innata, ut quod totum est majus sua parte; aut supernaturaliter revelata, ut quod Deus est trinus. Et quia principia supernaturaliter revelata sunt digniora, hinc ratio ex eis discurrens, vocatur superior; discurrens vero speculative aut practice ex principiis naturaliter notis, vocatur inferior.

Sed istud non videtur Augustino consonare nec rationi. Nam et unum Deum esse colendum, est naturaliter inditum menti creatæ, ut Basilius et Damascenus fatentur; et tamen ex hoc principio ad Dei cultum procedere, est superioris rationis dictamen. Imo secundum illam distinctionem multa dictamina et decreta juris divini, et Deum altissimum concernentia immediate, ad inferiorem pertinerent rationem, præsertim quum et præcepta Decalogi sint de rationis dictamine naturalis.

Præterea circa hæc loquitur Scotus: Duplex potest esse intellectus quæstionis hujus, Utrum portio superior sit distincta potentia a ratione inferiori. Unus est, an portio superior sit tantum una potentia, portio quoque inferior sit tantum una potentia distincta ab illa. Ad quod dico quod non, imo neutra portio tantum est una potentia: quia secundum Augustinum, portio superior est respectu æternorum, respectu quorum est etiam memoria, intelligentia et voluntas, quæ sunt plures ac distinctæ potentiæ. Alius est, utrum intellectiva vis superior et intellectiva inferior sint diversæ potentiæ. Ad quod dico quod non. Eadem namque potentia cognoscit principium et conclusionem: nec enim principium noscitur nisi sciatur conclusio elici in illo contenta. Ratio autem superior cognoscit principium regulamque æternam, ut quod Deo ex caritate est obediendum ac serviendum; ratio vero inferior cognoscit conclusionem, quæ est de hoc agibili temporali. Igitur eadem erit potentia intellectiva illius portionis superioris cognoscentis principium, et portionis inferioris cognoscentis conclusionem. — Hæc Scotus. Qui istud et aliis probat viis, etc.

Footnotes

  1. Summ. th. 2ª part. q. 93. ↩

  2. Ps. IV, 7. ↩

  3. art. 8. ↩

  4. art. 9. ↩

  5. Rom. 1, 20. ↩

Chapter 179 of 271