Quæstio 7
Insuper, ut vitetur prolixitas, breviter et sine argumentis quæritur, Quid sint synderesis et conscientia.
Respondet Thomas : Quemadmodum in motu naturalium rerum omnis motus ab immobili procedit movente, prout octavo super Genesim Augustinus testatur, Philosophus quoque septimo et octavo Physicorum ostendit; sic in rationis processu oportet quod cognitiones inquisitionesque rationis ab aliquo principio cognoscitivo certo, quieto et quasi immobili oriantur. Hinc sicut ratio in speculativis procedit ab aliquibus per se notis, videlicet primis principiis; sic ratio practica a principiis operabilium per se notis procedit et suas considerationes deducit : ut quod malum sit fugiendum, Deo quoque sit obediendum, et virtutibus inhærendum. Horum ergo principiorum habitus vocatur synderesis. Sicque synderesis a practica distinguitur ratione, tanquam innatus et connaturalis habitus ejus. Synderesis ergo aut solum habitum nominat, vel potentiam rationalem habitui subjectam. Opponitur autem synderesi fomes semper ad mala inclinans, sicut synderesis jugiter malo remurmurat atque ad bona inclinat.
Præterea conscientia multipliciter dicitur. Primo enim conscientia dicitur res 1 Tim. 1, 5. conscita, juxta illud ad Timotheum : Caritas procedit de conscientia bona, id est spe, secundum Glossam, quia ex meritis quæ conscientia tenet, motus et actus spei exsurgit. Secundo vocatur habitus quo quis disponitur ad consciendum. Sicque lex naturalis seu habitus rationis potest conscientia appellari. Secundum quosdam vero, conscientia dicit potentiam. Sed hoc valde extraneum et improprie dictum videtur, quum nulli potentiæ competant actus qui conscientiæ adscribuntur. Itaque sicut septimo dicitur Ethicorum, ratio in eligendis ac fugiendis, quibusdam utitur syllogismis.
A In syllogismo autem est triplex consideratio, secundum tres propositiones quæ sunt in eo, ex quarum duabus concluditur tertia. Sic contingit et in proposito, dum ratio in operandis ex universalibus principiis circa particularia assumit judicium. Quumque universalia juris principia ad synderesim spectent, rationes vero ad opus magis appropriatæ pertineant ad habitus quibus ratio superior atque inferior ab invicem distinguuntur; synderesis in hoc syllogismo ministrat majorem, cujus consideratio est actus synderesis; minorem vero ministrat ratio superior vel inferior, cujus consideratio est actus ipsius; sed consideratio conclusionis elicitæ, est consideratio conscientiæ. Verbi gratia, synderesis hanc proponit : Omne malum culpæ vitandum est. Ratio superior hanc subsumit : Adulterium est malum, quoniam lege Dei prohibitum; vel inferior ratio sic subsumit : Adulterium est malum, quia injustum et inhonestum. Ex quibus conscientia infert : Ergo adulterium est vitandum; et ita indifferenter concludit de præsentibus, præteritis et futuris. Conscientia namque de malis factis remordet, et faciendis contradicit : et inde dicitur conscientia, quasi cum alio scientia, quoniam conscientia est applicatio universalis notitiæ ad actum particularem; vel etiam quia per eam aliquis sibi conscius est eorum quæ fecit aut facere intendit : propterea dicitur sententia vel dictamen rationis. Unde et conscientiam contingit errare, non propter errorem synderesis, sed propter errorem rationis : quemadmodum in hæretico patet, cui dictat conscientia sua, quod potius se permittat comburi quam juret, quia superior ratio in eo perversa est in hoc quod credit juramentum simpliciter esse prohibitum. Itaque ex his constat qualiter differant synderesis et lex naturalis ac conscientia : quia lex naturalis nominat ipsa prima principia juris; synderesis vero nominat cognoscitivum habitum eorumdem, potentiamve cum habitu; conscientia autem dicit applicationem quamdam legis naturalis ad operanda per modum conclusionis cujusdam.
Ex præhabitis patet, qualiter intelligendum sit quod loquitur Origenes : Conscientia est spiritus corrector pædagogusque animæ sibi sociatus, quo separatur a malis, et bonis adhæret. Damascenus vero disserit, quod conscientia est lex intellectus, quia videlicet ex habitu legis naturalis actus conscientiæ elici præcipue solent; atque ut alii asserunt, conscientia est rationis dictamen, quo judicat aliquid faciendum vel non faciendum. Verumtamen judicare aliter ad liberum arbitrium, aliter ad synderesim, aliterque ad conscientiam pertinet. Nempe ad liberum arbitrium pertinet participative, quoniam voluntatis per se non est judicare, sed rationis. Judicium vero per se vel est in universali, et sic ad synderesim pertinet; vel in particulari, tamen intra limites cognitionis consistens, et ita ad conscientiam spectat. Hinc tam conscientia quam electio, conclusio quædam est particularis agendi; sed conscientia est conclusio cognitiva, electio conclusio affectiva : tales namque sunt conclusiones in operativis, ut dicitur sexto Ethicorum. Interdum quoque conscientia pro synderesi sumitur, et econtra; conscientia tamen præcipitari dicitur magis quam synderesis, quia judicium in universali non ita corrumpitur quemadmodum circa particularia operanda. — Hæc Thomas in Scripto.
Eadem scribit in prima parte Summæ, quæstione septuagesima nona, ubi et Augustinum allegat in libro de Libero arbitrio asserentem :1 In naturali judicatorio sunt regulæ quædam veræ et incommutabiles, virtutumque semina. Et hæc seu habitum horum synderesim nuncupamus. Hæ etenim regulæ sunt prima principia operabilium circa quæ non contingit errare. Unde et Basilius synderesim naturale judicatorium vocat, nec proprie dicit potentiam. Conscientia vero nominat actum, ut patet ex his quæ ei attribuuntur.2 Dicitur namque conscientia testificari, ligare, instigare, accusare, remordere, reprehendere : quæ omnia consequuntur applicationem cognitionis seu scientiæ nostræ ad ea quæ agimus. Applicatio quippe ista tripliciter agitur. Primo, secundum quod recognoscimus nos aliquid fecisse vel non fecisse, juxta illud : Scit enim conscientia tua te crebro aliis maledixisse;3 sicque conscientia dicitur testificari. Secundo, prout per nostram conscientiam judicamus aliquid esse agendum; et ita conscientia dicitur instigare atque ligare. Tertio, prout ex conscientia nostra judicamus aliquid bene factum, aut non bene; sicque conscientia dicitur accusare, excusare, remordere, arguere. Hæc idem in Summa. ex conscientia nostra judicamus aliquid bene factum, aut non bene; sicque conscientia dicitur accusare, excusare, remordere, arguere. Hæc idem in Summa. Super his loquitur Alexander : Synderesis non solum denotat habitum, sed et potentiam habitualem, id est potentiam habitu informatam, loquendo de habitu naturali innato, non acquisito; quumque habitualiter includat habitum naturalem cognoscitivum, spectat ad rationem seu intellectum. Nec obstat quod super illud Ezech. i, 10. chielis, Facies aquilæ desuper ipsorum quatuor, scribit Gregorius : Dicunt plerique juxta Platonem, rationabilitatem et irascibilitatem et concupiscibilitatem animæ vires, quartam ponentes super has, quam Græci synderesim vocant : dividitur enim contra rationem deliberativam. chielis, Facies aquilæ desuper ipsorum quatuor, scribit Gregorius : Dicunt plerique juxta Platonem, rationabilitatem et irascibilitatem et concupiscibilitatem animæ vires, quartam ponentes super has, quam Græci synderesim vocant : dividitur enim contra rationem deliberativam. Præterea quæritur, an secundum synderesim contingat peccare. Videtur quod sic, quia nonnulli Sancti dicunt eam præcipitari. Dicendum, quod secundum synderesim non est peccare, nec in ea est error. Præcipitari vero dupliciter sumitur : primo pro ruere in peccatum; secundo modo pro deficere a suo effectu, seu retardari ab eo, sicque præcipitari potest synderesis. Cujus effectus est duplex : unus a malis retrahere, murmurando adversus ea; alius est stimulare et illuminare ad bonum, et in his per peccata aliqualiter obnubilatur.
Si vero quæratur, an aliquando vel in aliquibus totaliter exstinguatur; dicendum, quod nec in damnatis totaliter exstinguitur, imo remanet aliquis actus ejus. Sunt enim quidam effectus synderesis, quantum ad naturalem instinctum, et quantum ad displicentiam mali. Et hoc dupliciter. Primo, in comparatione ad pœnam; et quantum ad hoc permanet in damnatis, quoniam dolent de malo culpæ in quantum est inductivum tanti supplicii. Secundo, quantum ad displicentiam mali culpæ simpliciter, ut est peccatum; et ita in illis exstinguitur. — Hæc Alexander.
Antisiodorensis vero libro secundo suæ Summæ : Nobis (inquit) videtur quod synderesis sit superior ratio. — Albertus autem fatetur :4 Synderesis est scintilla practicæ rationis, semper micans ad bonum et malo remurmurans. Præpositivus demum et Antisiodorensis dixerunt proprium esse synderesis, non peccare secundum se. Verumtamen comparatur ad duo, puta : ad legem æternam, cujus participatio quædam est; et ad inferius, hoc est ad rationem et voluntatem seu liberum arbitrium, supra quas est, secundum Gregorium; et ita interdum præcipitatur per accidens, sicut miles equo cadente : qui casus non est vitium militis, sed equi, nec refertur ad militem, nisi quia non tenuit equum freno ne cespitaret. Sic interdum imputatur synderesi peccatum rationis et voluntatis, quia non tenuit eas ne caderent. Hæc Albertus.
Footnotes
Chapter 181 of 271