Skip to the text

Quæstio 8

Ultimo quæritur hic, Utrum peccatum veniale fieri possit mortale.

Videtur quod sic, quia hoc auctoritates multæ Sanctorum insinuare videntur, ut quum asserit Augustinus : Multæ guttæ implent fluvium. Item : Multa arena obruit. Hoc facit sentina neglecta, quod fluctus irruens. — Secundo, delectatio ante deliberationem est veniale peccatum, sed post deliberationem mortale. In eodem autem actu, primo est delectatio ante deliberationem, deinde post deliberationem : sic idem actus primo est veniale peccatum, et mox mortale. — Tertio, durante eodem actu, crescere potest mentis aversio et complacentia vana, et quod fieri cœpit recta intentione, prosequi potest et continuari intentione valde perversa : sicque idem actus primo fuit culpa venialis, deinde mortalis. — Quarto, dispositio, secundum Philosophum in Prædicamentis, per reiterationem actionum fit habitus; veniale autem est dispositio ad mortale : ergo fit mortale.

In oppositum est, quod mortale et veniale habent proprietates prorsus contrarias, et distant in infinitum ut eorum punitio manifestat, speciemque a contrariis finibus sortiuntur.

Ad hoc Thomas respondet : Quæstio hæc tripliciter potest intelligi. Primo, an unus numero actus primo venialis, deinde fiat mortalis. Et hoc esse non valet, quoniam unus actus non est nisi semel, nec potest reiterari permanens numero unus et idem. Secundo, an actus ex suo genere venialis aliquo modo fiat mortalis. Et hoc fieri potest, ut si tam immoderate complaceat ut in eo seu ejus objecto finis ultimus statuatur. Tertio, an multa venialia tantæ sint gravitatis ut pertingant ad enormitatem peccati mortalis. Et hoc, per se loquendo, est impossibile, quia reatus et macula culpæ mortalis in infinitum distant a reatu et offensa venialis peccati : quoniam per mortale peccans privatur bono increato immenso, per veniale autem bono creato caduco. Sed per accidens fieri potest istud. Quum etenim veniale dispositio sit ad mortale, quanto quis sæpius ac grossius venialiter peccat, tanto fit pro nior ad peccandum mortaliter, magisque placet ei id ad quod consuescit. Sicque intelligendæ sunt auctoritates prætactæ et eis consimiles.

Ad secundum ergo et tertium respondendum, quod delectatio in sensualitate exsistens, nunquam fit mortalis, imo consensus rationis adveniens est alius actus, est alterius : sicut terminus alterationis et alia delectatio ejus, quum diversarum potentiarum non sit numero unus actus aut delectatio eadem. Idcirco non sequitur quod actus idem primo venialis, postmodum sit mortalis. Denique actus quidam continuus, quamvis sit unus secundum esse naturæ consideratus, diversus tamen est secundum esse morale acceptus, imo pro duobus actibus reputatur. — Ad ultimum, quod dispositio proprie dicitur id quod se habet ut incompletum in motu ad perfectum, quod est terminus motus : sicut addiscens est in dispositione ad scientiam, quæ est terminus disciplinæ. Verum terminus motus est duplex : unus, qui ejusdem est generis; alius, qui generis ejusdem generis est qualitas, terminus vero alterationis exsistens alterius generis est forma substantialis. Dispositio ergo potest habitus fieri, loquendo de termino ejusdem generis, sicut calor imperfectus fit calor intensus. Si autem accipiatur terminus motus exsistens alterius generis, hoc nunquam contingit : sicut calor, quantumlibet augeatur, nunquam fit forma substantialis ipsius ignis. Quumque veniale sit dispositio ad mortale tanquam ad terminum alterius generis, non potest fieri mortale, ut dictum est. — Hæc Thomas in Scripto. Idem in prima secundæ, quæstione octogesima octava, in Summa quoque contra Gentiles, tertio libro.

Chapter 182 of 271