Quæstio 9
Præterea, circa hæc queunt multa inquiri, quæ ut vitetur prolixitas, sunt sine argumentis breviter expedienda.
Ita inter hæc quæritur primo, An Christus specialiter ac principaliter venit ad tollendum peccatum originale an actuale.1
Respondet Thomas in tertia parte, prima quæstione : Christus venit in carne non solum ad delendum originale peccatum, sed etiam ad deletionem omnium peccatorum, quia pro omnibus (quantum in ipso est) satisfecit, quamvis omnes effectum suæ liberationis non consequantur, eo quod ei per fidem aut sacramenta non uniuntur. Et quoniam ad tollendum mundi peccata venit, idcirco quo peccatum est majus, eo propter ipsius deletionem principalius venit.23 Peccatum vero dicitur majus dupliciter. Primo intensive, quia enormius : sicque actuale peccatum est gravius originali, quia plus voluntarium. Et quantum ad hoc, principalius venit ad delendum actualia vitia. Secundo extensive, quia in plures diffunditur : sicque originale est gravius. Et quoad hoc, principalius venit ad illud tollendum. Hæc Thomas. — Concordant Richardus, Petrus et alii plures.
Verumtamen, quoniam unusquisque posterorum priorum parentum satisfacere potuit pro propriis et actualibus suis peccatis, nullus vero pro reatu originalis peccati nisi Christus (unde Sancti legis naturalis ac scriptæ propter originalis reatum tenebantur in limbo), apparet quod specialius et juxta hanc necessitatem principalius, incarnatus et missus Filius Dei sit ad satisfaciendum pro originali peccato. Unde et hanc causam Incarnationis Apostolus in suis epistolis specialiter ac frequenter assignare videtur.4
Insuper quærit Thomas in tertia parte, secunda quæstione, utrum unio inter naturam divinam et humanam sit quid creatum, atque an sit idem quod assumptio. Ad quorum primum respondet juxta præhabita, quod sit relatio quædam ex parte assumptæ naturæ realis, sed ex parte divinæ naturæ solummodo rationis. — Ad secundum dicit, quod prima et principalis differentia inter unionem et assumptionem est, quod unio importat ipsam relationem, assumptio vero est actio secundum quam aliquis vocatur assumens, aut passio secundum quam dicitur quid assumptum. Ex qua differentia sequitur alia. Assumptio enim dicitur quasi in fieri, unio autem sicut in facto esse. Ideo uniens dicitur esse unitum, assumens vero non appellatur assumptum. Quælibet quoque divina persona dicitur uniens, sed solus Filius assumens. Differunt quoque assumptio et incarnatio seu humanatio : quia assumptio determinat id cui facta est copulatio ex parte assumentis; incarnatio autem et humanatio ex parte assumpti, quod est caro seu natura humana. Hæc Thomas.
Cf. p. 42 C' et s.
Porro Bonaventura hic sciscitatur, quæ fuit præcipua ratio Incarnationis. Et respondet, quod secundum eos qui dicunt, Dei Filium non fuisse incarnandum nisi homo peccasset, dicendum est, quod præcipua ratio Incarnationis est liberatio generis humani a servitute peccati, a jugo diabolii, a pœna inferni. Qui vero affirmant Verbum æternum fuisse incarnandum quamvis homo transgressus non esset, dicunt præcipuam causam Incarnationis fuisse, aut esse debuisse, ostensionem caritatis Dei ad homines, completivum ordinis universi, ac alias congruentias Incarnationis prætactas.
Footnotes
Chapter 51 of 201