Skip to the text

Quæstio 1

Quæritur ergo, In quibus istæ opiniones conveniant, et in quibus diversificantur.

Circa hoc scribit Antisiodorensis : Prima opinio fuit, quod Christus sub hoc sensu dicitur homo, id est habens hominem vel humanam naturam sibi unitam, hoc est animam et carnem; ex quibus asserebant nihil esse constitutum, quoniam non concedunt, quod Christus sit aliquid secundum quod homo, proprie sumendo ly aliquid. Sub hoc tamen sensu concedunt eam, Est aliquid, id est alicujus modi. Et dicunt, quod unio animæ et carnis ad Verbum facit hominem; unio vero animæ ad carnem facit unientem. Idcirco in triduo sepulturæ Christus exstitit mortuus, soluta carnis et animæ unione ad invicem. Quumque alia unio, quæ fuit animæ ad Verbum, et carnis ad idem, non fuerit soluta, mansit tunc homo. Nec concedunt, quod ly homo dictum de Deo, prædicet speciem, sed habitum, juxta illud, Habitu inventus ut homo.1 Hanc opinionem pauperrimam et indignam, Alexander Papa in sua Decretali auctoritatibus et rationibus reprobavit. — Aliorum opinio fuit (quam specialiter asserit archiepiscopus Senonensis et ejus sequaces), quod Filius Dei assumpsit quemdam hominem, sufficienter ex anima rationali et humana carne constantem, instar hominum aliorum. Et quoniam Verbum assumpsit et univit sibi hominem

Petrus de Corbolio. illum, ideo homo ille est Filius Dei, Filius quoque Dei est homo ille. Et sicut Filius Dei incepit esse homo ille, sic homo ille incepit esse Filius Dei, incepitque esse Deus. Item, quod assumens, id est Filius Dei, est assumptum, videlicet Filius hominis; et assumptum est assumens. Item, quod ille homo est aliud a Patre, et Pater aliud ab homine illo; et quod homo ille non est duarum naturarum, sed tantum unius: sicque supposito homine illo, non supponitur Deus, nec econverso. Quod item possumus loqui de homine illo, non loquendo de Filio Dei: ut quum dicitur, Iste incepit esse homo, vel incepit esse Deus: quorum nullum potest dici de Filio Dei. Item, quod Filius Dei est duo, quum sit divina natura et homo. Hæc Antisiodorensis in Summa. — Verum de his et de tertia opinione paulo post dicetur diffusius.

Hæc eadem recitat Alexander, quamvis pro parte aliter narret. Nempe de secunda refert opinione: Ista opinio dicit, quod ille homo, scilicet Christus, non solum constitutus est ex anima rationali et carne, sed ex tribus substantiis in unitate personæ, puta ex deitate, anima rationali et carne; nec tamen dicitur ibi deitas sicut pars. Secundo dicit, personam Verbi fuisse simplicem ante incarnationem, et in incarnatione factam compositam ratione naturæ assumptæ. Tertio dicit, quod divina persona assumpsit non hominem hunc vel illum, sed naturam humanam, ideoque Christum non esse duo, sed unum. Quarto dicit, quod non ille homo cœpit esse Deus, sed econverso: quia non fuit illud suppositum hominis antequam ipsum esset Deus, nec tempore, nec natura. — Porro tertia opinio tenet, quod illa duo, videlicet anima et caro, ita unita sint Verbo seu naturæ divinæ in Verbo, ut ex illis duobus aut tribus non sit aliqua una substantia vel persona, sed potius Verbum Dei vestitum est illis duobus veluti indumento. Propter quod dicit, quod Christus secundum quod homo, non est quid, nec Verbum incepit esse quid in incarnatione, sed qualiter ens, seu quodammodo se habens. Atque ex consequenti videtur asserere, quod unio illa non fuit substantialis, sed quasi accidentis in subjecto. Istæ sunt tres opiniones. Hæc Alexander. Contra has arguit, ut patebit. — Eadem refert Bonaventura.

At vero Thomas: Istæ, inquit, opiniones in quatuor conveniunt. Primo in hoc quod quælibet earum ponit in Christo solum unam personam, puta divinam: per quod ab hæresi recedunt Nestorii. Secundo, quod ponunt in Christo duas naturas et tres substantias, scilicet deitatem et animam ac corpus, ex quibus duobus, puta anima et corpore, dicunt constare humanam naturam: per quod recedunt ab hæresi Eutychetis, qui posuit unam naturam in Christo. Tertio, has duas substantias, in quibus humana consistit natura, dicunt assumptas a Verbo: per quod recedunt ab hæresi Manichæi, qui negat carnem esse in Christo. Quarto, in hoc quod hoc quod assumptum est, dicunt non præexstitisse assumptioni tempore, sed solum natura: per quod evadunt errorem quem tangit Damascenus, dicentium quod primo assumpsit intellectum, atque ex tunc fuisse hominem, postea assumpsisse carnem in utero Virginis: qui videtur fuisse error Origenis, qui posuit animas simul creatas.

Differunt quoque opiniones hæ in quibusdam. Nempe quum sint tres in Christo substantiæ, duplex consistit comparatio earum ad invicem: una animæ et corporis, prout in ipsis est natura humana; altera vero harum duarum ad Verbi personam, secundum quod illa ambas eas assumpsit. Unde quælibet harum opinionum differt ab altera quantum ad utramque comparationem. Differt quippe opinio tertia a primis duabus quoad comparationem animæ et corporis: quoniam primæ duæ ponunt aliquid compositum ex anima et corpore, quod est assumptum; tertia vero ponit substantias duas has divisas, et sine aliqua mutua compositione a Verbo assumptas. Hinc dum natura humana fertur a

Verbo assumpta, accipit eam materialiter, sicut partes domus secundum se sumptæ dicuntur domus. Differt quoque a primis duabus quantum ad comparationem harum duarum substantiarum ad tertiam, puta Verbi personam, quoniam ponit has duas partes conjunctas Verbo accidentaliter, sicut vestis conjungitur homini, et angelus corpori quod assumit ut in eo appareat. Primæ vero duæ opiniones affirmant, corpus et animam Verbo esse non accidentaliter sed substantialiter conjuncta ad personale esse ipsius. — Secunda quoque opinio distat a prima quoad comparationes has duas, quia quum utraque dicat corpus et animam præexsistere unioni secundum intellectum, atque ex eis conjunctis effici aliquod unum; non tamen utraque sentit unius modi unum ex eis constitui. Ex conjunctione namque animæ ad corpus resultat hic homo et humanitas. Prima ergo opinio tenet, unum illud constitutum ex anima et corpore, quod præintelligitur unioni, esse hunc hominem. Secunda vero ait, quod sit humanitas; hoc quoque quod sit hic homo, non habet ex conjunctione animæ et corporis, sed ex utriusque unione cum Verbo quod in ipsis subsistit. Rursus, juxta secundam opinionem, hæ duæ assumptæ substantiæ ita junguntur personæ divinæ, quod pertinent ad personalitatem ipsius, in tantum quod sicut persona Verbi ante incarnationem subsistebat in natura divina, sic post incarnationem subsistit in natura divina atque humana: propter quod ante incarnationem persona illa exstitit simplex, postmodumque composita. Porro prima opinio sentit, substantiam illam ex anima et corpore compositam non pertinere ad Verbi personalitatem, ita quod Verbum in ea subsistat, sed per assumptionem factum esse ut persona Verbi sit illa substantia composita ex carne et anima, et econtra. Propterea sicut persona Verbi exstitit simplex ante incarnationem, ita et postea.

Nunc advertendum, quid quælibet harum ponit opinionum. Itaque prima primo ponit hominem esse assumptum; secundo, quod homo designet compositum ex anima et corpore, non ex deitate. Quumque hic homo sit suppositum, ponit in Christo duo supposita seu duas hypostases: unum creatum, quod est homo; alterum increatum, quod est Filius Dei. Et quia suppositum prædicatur in recto, non in obliquo sicut natura (Socrates enim est suppositum naturæ humanæ); ideo quarto fatetur, quod Christus est duo neutraliter, unus tamen masculine propter unitatem personæ. Quumque hominem dicat assumptum, et quod Filius Dei est homo: hinc quinto concedit, quod assumens est assumptum. Rursus, quia in Christo ponit duo supposita, addit sexto, quod supposito Filio Dei non supponitur hic homo, quamvis hic homo sit Filius Dei: quemadmodum supposita essentia divina non supponitur Pater, quamvis Pater sit ipsa essentia. Quia hic homo non supponit suppositum æternum, ideo dicit septimo, quod sicut Deus factus est homo, sic homo factus est Deus: quod dici non posset, si supponeret suppositum æternum, quia suppositum æternum non incipit esse Deus. Insuper, quoniam proprietates æternæ non determinant suppositum temporale, nec econtra, ob hoc dicit octavo, quod omnia nomina adjectiva quæ significant quid æternum, dici nequeunt de Filio Virginis nisi cum implicatione: ut si dicatur, Filius Virginis est æternus, hoc est, Filius Virginis est ille qui est æternus. Similiter adjectiva significantia aliquid temporale, proprie dici non valent de Filio Dei. Substantiva autem prædicantur hinc inde propter unionem.

Secunda demum opinio, quum dicat, quod humana natura, quæ est assumptum, non significet quid subsistens, ideo primo dicit hominem, quum significetur per modum subsistentis, non esse assumptum, sed naturam humanam. Quumque hypostasis sive suppositum dicat aliquid per se subsistens, non ponit in Christo nisi unum suppositum et unam hypostasim. Hinc tertio ponit, quod Christus est tantum unum et non solum unus. Et quia humana natura non substantificatur ut subsistat, nisi per unionem ad personam divinam : hinc homo, qui significat per modum subsistentis, non solum dicit animam et corpus, sed et deitatem. Et hæc est quarta positio. Quumque divina persona, quæ ante incarnationem subsistebat in una natura, postea subsistat in duabus naturis et tribus substantiis : hinc quinto dicit, quod persona divina quæ ante incarnationem fuit simplex, post exstat composita. Rursum, quum sit unum suppositum quod in duabus subsistit naturis, sexto dicit, quod de illo supposito proprie prædicari possunt adjectiva significantia proprietates utriusque naturæ, sive suppositum illud denominetur per unam naturam, sive per alteram. Unde secundum hoc proprie dici potest : Iste puer est æternus, Deus est passus.

At vero tertia opinio, quum neget unionem animæ cum corpore in Christo, ideo primo dicit, quod homo non prædicat aliquid de Christo compositum ex anima et corpore, sed partes humanæ naturæ, ut sit sensus : Deus seu Christus aut Filius Dei, est homo, id est, habet corpus et animam accidentaliter sibi unita. Unde secundo ponit, quod homo prædicatur de Christo accidentaliter, non in quid, sed in quomodo se habens : ut quum dicitur homo indutus. Idcirco adjungit, quod duæ substantiæ, scilicet corpus et anima, non pertinent ad Verbi personalitatem, sed extrinsecus habent se ad eam. Multa quoque similia ex opinionibus his sequuntur, si quis radicem earum consideret. — Hæc Thomas.

Footnotes

  1. Philipp. II, 7. ↩

Chapter 76 of 201