Quæstio 2
Quæritur secundo, Quæ harum trium opinionum sit verior,
Ad quod breviter Scotus respondet, quod doctores communiter tenent mediam tanquam probabiliorem. Nam prima opinio stare non valet, quia assumens non est assumptum, ut patuit et patebit. Tertia autem opinio tempore Magistri non fuit hæretica;1 postmodum vero tempore Alexandri Papæ est condemnata, ut patet extra de Hæreticis, Quum Christus. Auctoritates vero quæ videntur esse pro ea, sunt exponendæ per similitudinem quamdam, ut Christus dicatur habitu inventus ut homo, per similitudinem naturæ assumptæ cum habitu.2 Quemadmodum enim habens habitum non mutatur, sed habituatus potius occultatur sub habitu ; ita persona divina non mutabatur in ista unione, sed magis natura humana, quæ et quodammodo occultavit personam divinam. Secunda ergo positio est tenenda, quod persona Verbi in duabus subsistit naturis, in quarum una habet primum et proprium esse. Alia, puta assumpta natura, est quasi adventicia, qua habet secundum esse : sicut si Socrates diceretur subsistere in humanitate atque albedine. — Verum quod ista persona dicitur esse composita, communiter non tenetur, proprie loquendo de compositione, scilicet ex actu et potentia, aut ex materia et forma, vel ex duabus potentialibus rebus, qualia sunt ista quæ apud Philosophum dicuntur elementa, et integrantia naturam totalem. Auctoritates ergo Damasceni, quæ videntur sonare quod persona Christi sit composita, exponendæ sunt, quod una natura, id est assumpta, ita est in divina persona et cum divina natura, ac si personam component, sed tam inconfuse et sine tertio resultante ex eis, quod non faciunt compositionem. Hæc Scotus.
Footnotes
Chapter 77 of 201