Quæstio 5
Modo principaliter est quærendum, An in Christo sit unum tantum esse actuale seu exsistentiæ actualis.
Et condependet hæc quæstio quæstioni qua quæritur, an Christus absolute loquendo sit unum an plura. Quocirca recte quæritur, an unio illa in Christo sit simplex ac maxima unionum; an etiam persona Christi sit composita vel potius simplex.
Quod autem in Christo sint duo esse, videtur. Primo, quia in ipso sunt esse creatum et increatum, quæ non sunt idem esse realiter. — Secundo, quia ex intrinseca unione animæ rationalis et corporis oritur et consurgit esse specificum naturæ humanæ, ex quo naturaliter profluit esse actualis exsistentiæ. — Tertio, in Christo sunt operationes propriæ naturæ humanæ, ergo et proprium actualeque esse ejusdem: quia actus secundus præsupponit ac sequitur actum primum, et proportionatur parificaturque ei. — Quarto, in Christo est vere forma substantialis, quæ est anima rationalis, quæ naturaliter dat esse substantiale et actuale. — Quinto, Christus vere est filius gloriosissimæ Virginis, ergo est generatus ex ea; sed generatio terminatur ad esse actuale et substantiale, quod est esse simpliciter: sicque in Christo præter esse increatum, est esse actuale, substantiale, creatum. — Sexto, esse actualis exsistentiæ Dei Patris et Unigeniti ejus, est unum et idem, quemadmodum et amborum est una essentia ac natura. Si ergo in Christo non est nisi esse increatum, idem est esse hominis hujus qui est Christus, et esse Dei Patris: ergo humanitas non est potius Filio quam Patri unita, quum non sit unio major quam ea quæ est secundum esse.
In oppositum est, quia si in Christo sunt plura esse, ergo et plura supposita: quia quod habet esse actuale substantiale, est per se subsistens. — Secundo, quia si sic, Christus non esset simpliciter unum, sed plura, quoniam ens et unum convertuntur, et idem est dicere: ens, et unum ens. — Denique, ut sanctus testatur Bernardus, post superbeatissimæ Trinitatis unionem in una essentia, maxima unio est in Christo duarum naturarum in una persona.
Ad hoc S. Thomas respondet: Secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, esse dupliciter dicitur. Primo, prout significat veritatem propositionis, sicque (ut Commentator ait ibidem) ens est prædicatum accidentale; et hoc esse non est in re, sed in mente, quæ unit prædicato subjectum, ut sexto dicitur Metaphysicæ. Et de hoc esse non est hic quæstio. Secundo dicitur esse, quod per decem prædicamenta dividitur: quod pertinet ad rei naturam, et est in re, estque actus entis resultans ex principiis rei, sicut lucere est actus lucentis. Interdum tamen esse accipitur pro essentia, secundum quam res est: quia per actus consueverunt significari eorum principia, ut potentiæ et habitus. Loquendo ergo de esse prout est actus entis, oportet in Christo ponere tantummodo unum esse, juxta secundam opinionem inductam catholicam;1 sed secundum alias duas, quæ ponunt in Christo duo supposita, essent in Christo duo esse. Esse etenim subsistentis, est quod habet esse tanquam id quod est, quamvis sit formæ tanquam ejus quo est. Unde nec natura rei nec partes ejus dicuntur proprie esse, nec accidentia, sed suppositum completum. Prima ergo opinio, quum ponat in Christo duo subsistentia, ponit in eo duo substantialia esse. Tertia quoque, quum dicat quod partes naturæ humanæ accidentaliter adveniunt naturæ et personæ divinæ, ponit in Christo unum esse substantiale et aliud accidentale. Porro secunda positio, quia ponit unum subsistens, et humanitatem Verbo non accidentaliter advenientem, necessario ponit unum esse in Christo. Impossibile quippe est quod unum aliquid habeat duo substantialia esse, quoniam unum fundatur super ens. Ideo si sunt plura esse secundum quæ aliquid dicitur ens simpliciter, impossibile est quod dicatur unum. Non tamen inconveniens est, quod esse unius subsistentis sit per respectum ad plura: quemadmodum esse Petri est unum, habens respectum ad plura constituentia ipsum. Conformiter, suo modo unum esse Christi habet duos respectus: unum ad divinam naturam, alterum ad humanam.
Quumque objicitur, quod forma substantialis dat esse; dicendum, quod forma facit et dat esse, non ita quod esse istud sit formæ aut materiæ, sed subsistentis. Dum igitur compositum ex materia et forma est per se subsistens, acquiritur ex forma illi composito esse absolutum per se. Quando vero non est per se subsistens, non acquiritur per formam illi composito esse; sed subsistenti cui hoc adjungitur, respectus acquiritur secundum esse ad hoc quod ei adjungitur. Ut si ponamus hominem nasci sine manu, et manum per se fieri separatam, ac postea miraculose conjungi homini illi, constat quod forma manus causabit esse manus per se subsistentis; quumque conjungitur homini, ex forma manus non acquiritur aliquod esse manui, quoniam manus non habet proprium esse, sed acquiritur homini respectus ad manum secundum esse suum. Ita in Christo anima non acquirit proprium esse humanæ naturæ (vel sic: Ita ex anima in Christo non acquiritur proprium esse humanæ naturæ seu humanitati assumptæ); sed Filio Dei acquirit respectum secundum esse suum ad humanam naturam: qui respectus non est aliquid reale in persona divina, sed tantum secundum rationem, ut est dictum de unione. — Nec hinc sequitur, quod humanitas unita sit Patri hypostatice sicut Filio, quia unitur personali esse Filii, secundum quod Filii est et ipsum concernit. Aliud enim est de Deo et omnibus creaturis, quia in Deo ipsa essentia est subsistens, unde sibi secundum se convenit esse: imo ipsa est suum esse subsistens, propter quod in ipso essentia a persona non differt secundum rem. Ideo esse essentiæ, est etiam esse personale; attamen essentia et persona differunt ratione. Quamvis ergo unum sit esse, tamen potest considerari vel prout est essentiæ: et sic non unitur humanitas esse divino, unde nec Patri unitur. Potest quoque considerari secundum quod est personæ: sicque unitur humanitas esse divino in Filio, prout esse illud est Filii. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in tertia parte, quæstione septimadecima: Quia, inquit, in Christo sunt duæ naturæ et una hypostasis, pertinentia ad naturam in ipso sunt duo; pertinentia autem ad hypostasim in ipso sunt unum. Esse autem pertinet ad naturam atque hypostasim, sed diversimode. Nam ad hypostasim pertinet sicut ad illud quod habet esse; ad naturam vero, sicut ad id quo aliquid habet esse. Natura namque significatur per modum formæ, quæ dicitur ens eo quod ea seu per eam aliquid est: sicut albedine est aliquid album, et humanitate est aliquid homo. Si autem sit aliqua forma vel natura non pertinens ad esse personale hypostasis subsistentis, illud esse non dicitur esse illius personæ simpliciter, sed secundum quid: quemadmodum esse album est esse Socratis, non in quantum Socrates, sed in quantum est albus. Et tale esse nil prohibet multiplicari in una hypostasi: sicut aliud est esse quo Socrates est albus, et quo musicus. Esse autem quod pertinet ad hypostasim secundum se, impossibile est in eadem hypostasi multiplicari: quia unius rei esse, non valet esse nisi unum. Si ergo humana natura adveniret Filio Dei non hypostatice seu personaliter, sed accidentaliter, ut quidam dixerunt, oporteret in Christo ponere duo esse: unum secundum quod Deus, aliud secundum quod homo. — Hæc in Summa, ubi plura addit de isto, quæ sententialiter continentur in dictis ex Scripto.
Præterea, in Summa contra gentiles diffuse scribit de his: Illa (inquiens) uniuntur in natura, ex quibus constituitur integritas speciei, ut partes essentiales. Rei autem in sua integritate specifica constitutæ, nil potest uniri extraneum in unitatem naturæ, nisi species ipsa solvatur. Quod autem non est de integritate speciei, potest in individuis reperiri, ut esse album in Socrate. Hinc aliqua possunt uniri secundum hypostasim seu in persona, quæ uniri nequeunt in natura. Remotis ergo hæreticorum erroribus, dicendum quod talis fuit unio utriusque naturæ in Christo, quod ex duabus naturis conflata est et resultat una persona, in utraque subsistens natura. Quæ unio, quamvis perfecte nequeat ab homi-
Cf. p. 42 C'.
Cf. p. 136 C' et s.2 ne explicari, tentabimus tamen ad fidei ædificationem, aliquid circa hoc secundum nostram possibilitatem exprimere, quo fides ab infidelibus clarius defendatur. — Nempe in rebus creatis nil invenitur huic unioni tam simile ut conjunctio animæ cum corpore; atque ut contra Felicianum loquitur Augustinus, major esset similitudo, si ut aliqui putaverunt, in cunctis hominibus esset idem numero intellectus.3 Sic enim dicere oporteret, quod intellectus præexsistens, homini concepto de novo conjungeretur ita, quod ex utroque fieret una persona, quemadmodum ponimus Verbum præexsistens, humanæ naturæ in unam personam uniri. Unde propter hanc unionis utriusque similitudinem, Athanasius dixit in Symbolo: Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Verum quum anima rationalis uniatur corpori et ut materiæ et item ut instrumento, non potest hæc esse similitudo quantum ad primum modum unionis, quia ex Verbo et natura humana non constat unum, sicut ex forma atque materia: quia sic ex eis fieret una natura, nec priores naturæ manerent. Attendenda est ergo ista similitudo secundum quod anima unitur carni ut instrumento. Ad quod antiquorum dicta doctorum concordant, qui humanitatem Christi quasi organum divinitatis suæ dixerunt, sicut et caro est instrumentum et organum animæ: non ita sicut exteriora, ut securis et dolabrum, sed sicut instrumentum conjunctum, animatum et proprium. Sic quoque cuncta creata comparantur ad Deum ut instrumenta quædam extrinseca separata, in quibus et per quæ Deus operatur, et ea movet ad operationes ipsorum. Humanitas vero assumpta comparatur ad Verbum incarnatum ut instrumentum ipsius immediatum, conjunctum, animatum ac proprium, per quod divinas operationes exercuit, ut mundare peccata, mentes illuminare per gratiam, introducere ad vitam beatam. — Nec discrepat a naturalium similitudine rerum, aliquid esse naturaliter instrumentum proprium alicujus, quod non est forma ipsius: sicut lingua est organum intellectus, qui corporis nullius partis est actus, secundum Philosophum. Verumtamen in his non est similitudo omnimoda requirenda, quoniam Verbum Dei multo sublimius atque intimius potuit humanæ naturæ uniri quam anima quævis qualicumque proprio instrumento, quum Verbum illud toti humanæ naturæ mediante intellectu dicatur unitum. Et quamvis Verbum Dei sua virtute penetret universa, utpote ea conservans et portans, creaturis tamen intellectualibus, quæ ipso Verbo perfrui queunt et ejus participes esse, ex quadam similitudinis affinitate multo eminentius et ineffabilius potest uniri. Postremo, in Christo ipsa hypostasis naturæ humanæ, puta persona Verbi, excedit naturam assumptam, non tamen propriam increatam naturam; et ipsa natura assumpta suppositata est in esse Verbi personali æterno, in quo subsistit ab incarnationis exordio. Hæc Thomas ibidem.
Petrus demum his consonans, ait: Duplex est esse, videlicet: essentiæ, quod est duplex in Christo, sicut essentia seu natura; aliud est esse exsistentiæ, quod convenit hypostasi atque personæ; et hoc est unum in Christo, in quo est unum esse exsistentiale et personale. Hæc Petrus.
Richardus autem de hoc aliter sensisse videtur, dicendo: Loquendo de esse actualis exsistentiæ, concedendum est quod in Christo sint duo esse, eo modo quo actualiter exsistere in se, et exsistere in alio exsistenti in se, ponunt in numerum. Persona namque Filii Dei exsistit in se per divinam essentiam, et natura humana actualiter in ea exsistit. Quia tamen exsistere in aliquo exsistenti per se, videtur esse per habitudinem quamdam ad rem exsistentem in se: ideo illud actualiter exsistere quo persona exsistit in se, et illud quo natura humana exsistit in ea, non ita ad plenum videntur ponere in numerum sicut duo esse essentiæ; magisque proprie dicitur natura humana Christi esse entis actus, quam actu ens, quia non est nisi per habitudinem ad actuale exsistere divinæ personæ. Loquendo vero de esse actualis subsistentiæ, non est nisi unum esse in Christo: quia hoc esse est subsistere in se ipso. Substantia autem ita in se exsistens est suppositum, quod in Christo non est nisi unum: sicque in Christo non est nisi unum esse actualis subsistentiæ, quod est esse suppositi Filii Dei, quod habet per divinam essentiam.
Quumque arguitur, quod unius rei non est nisi unum esse; dico, quod verum est de esse actualis subsistentiæ. Attamen loquendo de esse essentiæ, et de esse actualis exsistentiæ in quantum non tantummodo comprehendit exsistere in se, sed etiam exsistere in alio: sic in una re possunt esse plura esse, quando sunt ibi plures naturæ, sicut in Christo. — Si autem quæratur, an in Christo per mortem fuit corruptum aliquod esse, quum mors sit corruptio rei seu esse ejus, sicut generatio est ejus productio; dico quod imo, accipiendo esse pro esse in alio. Quum enim natura Christi humana fuerit per mortem corrupta per separationem animæ et corporis, destitit actu in Verbo exsistere, quamvis corpus et anima non destiterint esse in Verbo. Corpus namque et anima illa manserunt, ideoque esse in Verbo non destiterunt; sed natura Christi humana non mansit, quamdiu anima fuit a corpore separata, quoniam corpus et anima non constituunt naturam humanam, nisi sint inter se essentialiter conjuncta. — Hæc Richardus, de cujus responsione quid videatur tenendum, infra tangetur.
Porro Albertus: Sine præjudicio (ait) dicendum, quod esse Christi in persona non est nisi unum, quod fit ex duabus naturis inconfuse unitis in illa persona: quia fatemur juxta secundam opinionem, quod hic homo demonstratus (videlicet Christus) constituitur ex tribus substantiis et duabus naturis, ut asserit Cassianus contra Nestorium libro sexto:4 Dominus noster Jesus Christus, homo nascens et Deus, utriusque in se parentis habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est, humanæ matri reddidit similitudinem, et in eo quod Deus, Dei Patris habuit veritatem. Unum est ergo esse in Christo, secundum comparationem ipsius esse ad hypostasim cujus est esse: quamvis hoc esse sit duarum essentiarum quæ manent distinctæ, eo quod hoc esse istius est hoc esse alterius; estque mirabile, ut unio fiat in esse, non in essentiis. — Sed objici potest: Filius Dei est suum esse; hic homo non est suum esse: ergo aliud est esse hujus hominis in quantum est homo, et aliud in quantum est Filius Dei. Respondeo: Tantum unum esse est in Christo. Sed aliud est esse hujus simpliciter, et aliud est esse hujus secundum naturam hanc aut illam, et aliud est esse naturæ hujus vel illius. Esse enim hujus simpliciter, est esse personæ ut persona est; et hoc non est nisi unum in Christo, quoniam fides catholica docet unionem illam factam in esse. Et enim si in esse facta est, erit facta in aliquo esse, et non nisi in esse personæ: ergo esse hujus personæ ex illa unione est unum. Esse autem secundum naturam hanc vel illam, est esse acceptum in comparatione ad naturam facientem esse in persona, et a parte illa geminatur esse in Christo. Consistit enim in eo esse naturæ humanitatis, et esse naturæ deitatis. Hæc Albertus.
Concordat Udalricus, dicendo: Quum unius non sit nisi unum esse, ut dicit Porphyrius, quoniam unum fundatur super ens, quod esse substantiale proprie dicitur, prout est actus entis simpliciter, quod non est nisi exsistentium per se, puta suppositorum, quibus et convenit generari; ideo quamvis in eodem supposito sint diversa esse, secundum quod esse dicitur effectus essentiæ: sicut in animali aliud est esse oculi, aliud auris; attamen quoniam nullum horum habet esse absolutum, sed omnia integrant unum perfectum subsistens, cujus actus est esse absolutum: hinc illud suppositum habet dumtaxat unum esse, quod tamen respectus habet incertus an ab ipso expressa, an ab alio diversos ad diversa principia illius esse, quæ sunt materia et forma, et etiam ad partes integrales diversas. Propter quod illud esse sub rationibus significatur diversis, dum dicitur animal esse corpus, et quum dicitur vivum, et quum dicitur naturaliter esse visivum et auditivum. Porro Christus est tantum unum suppositum et unum per se exsistens, quod ex diversis compositum est naturis. Ideo quamvis vita quam dat illa anima corpori, et est esse ejus, sit aliud ab esse divinæ naturæ; tamen quia non dat ei esse separatum, sed alteri unitum, idcirco suppositum non habet nisi unum esse, attamen sic, quod secundum ipsum ad utramque refertur naturam, puta divinam, quum dicitur esse Deus, et humanam, quum dicitur homo : qui respectus ad humanam naturam, non est in Deo nisi secundum rationem. Hæc Udalricus in Summa sua, libro quinto.
Ad istud demum respondet (ut putatur) Bonaventura sicut Richardus, et probat in Christo esse unum esse actualis subsistentiæ ex unitate personæ, duplex vero esse actualis exsistentiæ, quoniam Christus secundum quod homo, vere genitus est a matre, sicut alii homines gigni dicuntur. Generatio autem terminatur ad ens completum : ergo necessario ad esse completum. Rursus, quoniam mors est corruptio vitæ, vita autem est viventibus esse; quumque Christus fuerit vere mortuus, habuit verum esse quod morte ejus destructum est, quod non fuit esse divinum. Item, quum esse sit causa rerum creatarum, si Christus non habuisset nisi esse divinum, non fuisset creatura secundum quod homo. Iterum, quia nihil dat aut causat actum secundum, quin etiam det aut habeat aliquem actum primum; quumque in Christo fuerint aliqui actus secundi ratione qua homo, utpote speciale vivere, intelligere : ergo habuit actum primum naturæ humanæ, videlicet esse actualis exsistentiæ conditionis humanæ. — Hæc reperi in scriptis Bonaventuræ, addita in margine, quovis adjuncta.
Durandus item : Hæc (inquit) quæstio partim dependet ab illa, utrum esse et essentia idem sint; quod si concedatur, mox sequitur quod in Christo sint plura esse sicut plures essentiæ. — Attamen, sicut jam patuit, Petrus testatur, quod esse essentiæ est duplex in Christo sicut essentia, quoniam esse essentiæ omnes dicunt idem cum essentia esse.5 Quæstio autem hæc, utrum esse et essentia idem sint, intelligitur de esse actualis exsistentiæ : quod quamvis dicatur realiter ab essentia esse distinctum, non sequitur quod ob hoc in Christo sit unum esse dumtaxat.
Deinde subjungit Durandus : Circa hanc quæstionem sunt tres modi dicendi. Primus, quod in Christo sit solum unum esse, propter motiva inducta. Secundus, quod necessario sunt plura esse in Christo, quoniam unitas vel pluralitas ipsius esse in Christo, aut attenditur secundum suppositum, aut secundum naturas. Si secundum naturas, quum plures naturæ sint in Christo, sequitur quod et plura esse; si secundum suppositum, contra : quia si unitas divini suppositi argueret unitatem ipsius esse, pluralitas suppositorum argueret pluralitatem ipsorum esse : quod falsum est, quoniam tres personæ non habent nisi unum esse exsistentiæ, propter unitatem essentiæ. Amplius, si humana Christi natura sibi ipsi relinqueretur, haberet proprium esse exsistentiæ, aliud ab esse divino. Aut ergo illud idem est quod habuit in divino supposito, et ita habetur propositum; aut aliud. Contra : Id quod amittit totum esse simpliciter quod habuit, et acquirit totaliter novum esse quod prius non habuit, illud est vere corruptum et generatum. Si autem humana natura sibi ipsi relinqueretur, amitteret simpliciter totum esse quod habuit, si in Christo est solum unum esse, et hoc increatum, acquireretque totaliter novum esse, et sic vere corrumperetur. Quemadmodum ergo prima opinio dicit erroneum esse ponere in Christo plura esse, quia ex hoc sequitur pluralitas suppositorum; sic ista dicit opinio erroneum esse in Christo ponere unum tantummodo esse, quia consequitur, ipsum non vere esse natum ex matre, nec veraciter mortuum.
Hinc tertius modus inter istas est medius, quem credo verum, videlicet quod in Christo est aliquo modo unum esse, et aliquo modo plura. Quemadmodum enim ens est commune communitate analogiæ ad substantiam atque ad genera accidentis, et ita in ea dividitur et de eis prædicatur; sic nomen essentiæ commune est ad substantiam, quantitatem et qualitatem, et in ea dividitur ac prædicatur de ipsis. Similiter esse exsistentiæ (quod est idem quod essentia, vel saltem immediate consequitur illam, et immediatius quam quæcumque proprietas alia) dividitur in esse exsistentiæ, quod convenit substantiæ, quantitati ac qualitati et aliis, et prædicatur de ipsis. Et sicut substantia est ens atque essentia per se subsistens, quantitas vero et quodcumque aliud accidens, non est ens nec essentia per se subsistens, sed potius inexsistens, seu in aliquo exsistens; utrumque tamen, tam substantia quam accidens, dicuntur essentia et ens: sic esse exsistentiæ substantiæ completæ dicitur esse subsistentiæ; esse vero quantitatis et omnium accidentium, dicitur esse inexsistentiæ, utrumque tamen dicitur esse exsistentiæ. Quo viso, patet quod si esse exsistentiæ solum accipiatur pro esse subsistentiæ, de quo simpliciter dicitur et per prius; sic in Christo et in quolibet supposito uno, non est nisi unicum esse. Si vero esse exsistentiæ sumatur pro eo de quo dicitur, sive per prius, sive per posterius; sic in Christo et in quolibet supposito creato in quo est aliqua natura creata materialis, sunt plura esse, quorum unum est esse subsistens, reliqua vero omnia sunt esse inexsistentiæ. Nam esse subsistentiæ sequitur naturam per se subsistentem, vel suppositum per se subsistens. Tales autem naturæ non possunt in eodem plurificari supposito: et sic patet primum.
Secundum quoque probatur tripliciter. Primo, quia magis competit naturæ humanæ in Christo habere proprium esse præter esse suppositi, quam competit accidenti habere proprium esse in substantia præter esse subjecti; sed accidens habet proprium esse in subjecto præter esse subjecti: ergo natura humana in Christo habet proprium esse præter esse divini suppositi. Minor quoque probatur: quia si accidens non haberet esse proprium in subjecto præter esse subjecti, non posset a subjecto separari quin corrumperetur, quia amitteret totum esse quod prius habebat: quod falsum esse patet in Sacramento altaris. Secundo, quoniam ipsum esse intimius sequitur ad essentiam, quam agere ad potentiam. Quum ergo in Christo multiplicetur agere ad multiplicationem potentiarum, geminatur in eo esse juxta dualitatem essentiarum seu naturarum. Tertio, quoniam plus dependet quantitas, et accidentia cuncta communia, ab esse subjecti quam color a quantitate; sed color remanere non posset in subjecto quantitate remota: ergo nec quantitas nec aliquod accidens posset esse in natura humana remoto esse ipsius, quod intimius sequitur ad ipsam quam aliud quodcumque. Quum ergo in natura Christi humana fuerint quantitas et alia accidentia communia, fuit in ipsa proprium esse, quod præexigitur ad omnia illa. Itaque prima opinio, quæ ponit unum tantum esse in Christo, loquitur de esse subsistentiæ, quod est simpliciter esse suppositi. Porro secunda opinio loquitur generaliter de esse exsistentiæ. — Hæc Durandus. Cujus opinio videtur Bonaventuræ et Richardo conformis. Verumtamen valde videtur difficile hoc tenere, præsertim quum esse actuale simpliciter dictum, de quo loqui videtur, sit suppositorum: propter quod in eodem supposito non videntur posse consistere plura hujusmodi esse; aut si sunt, erunt plura supposita.
Hinc tertio Quodlibeto scribit Henricus: Quæstio ista habet difficultatem propter diversitatem naturarum in Christo, divinæ videlicet et humanæ, propter quas videntur in ipso ponenda diversa esse;6 et propter unitatem personæ seu divini suppositi in eodem, propter quod videtur non nisi unum esse in ipso ponendum. Hinc considerandum, secundum quid esse attribuendum sit Christo, an secundum naturam vel secundum personam: imo considerandum in primis, quomodo et secundum quid esse attribuitur ac convenit Deo. Igitur agnoscendum, quod esse in Deo est de maxime transcendentibus et absolutis, attribuiturque personis non ratione personalis proprietatis, sed ratione essentiæ, quæ quasi subest ei. Unde sicut una essentia est in tribus personis, ita et unicum esse. Et quamvis sint tres entes propter trinitatem personarum, hoc tamen est secundum unicum esse quod est in tribus, ita quod alia et alia proprietas in alia et alia persona non dat aliud et aliud esse, sed solummodo dat ad aliud esse. Hinc in divinis, subsistere suppositi ut suppositum est, proprie loquendo, est subsistere non quid, sed ad aliquid. Et sic, quoad hoc, aliter se habet esse et ratio suppositi in Deo et creaturis. In creaturis namque, esse principaliter convenit supposito, non naturæ, sive sit materia sive forma, nisi prout habet esse in supposito. In Deo vero, esse principaliter convenit naturæ in supposito, et non supposito, nisi ratione naturæ exsistentis in eo, ita quod ratione suppositi non convenit ei esse, sed solum ad alium esse. Insuper, ex parte esse quod convenit ei ratione naturæ, non distinguuntur in eo, nisi forte secundum rationem intelligendi, esse essentiæ et actualis exsistentiæ, nec essentia a sua actuali exsistentia. Hinc Christo ratione personæ nullum esse absolutum convenit, sed tantummodo respectivum. Christus quippe, Deus et homo, non est persona absoluta, sed respectiva: ideo omne esse Christo attribuendum, debet ei attribui ratione suæ naturæ divinæ aut humanæ in supposito exsistentis. Idcirco non valet, quod quidam nituntur in Christo distinguere duplex esse, videlicet actuale seu esse subsistentiæ, et esse essentiæ seu naturæ, dicentes quod in Christo est unum esse actualis subsistentiæ sicut et una persona, duo vero esse essentiæ sicut et duæ naturæ. Quod dicunt habendo considerationem ad suppositum in creaturis, in quibus supposito, quum sit absolutum, convenit esse subsistentiæ actualis, et non alicui exsistenti in ipso, nisi per ipsum. Ob hoc quæstio ista de esse Christi, determinanda est de ejus esse, non de ejus ad aliquid esse. Debet quippe determinari ex parte naturæ et essentiæ exsistentis in Christo, et nullo modo ex parte suppositi: quoniam Christus ratione suppositi sui non habet esse, sed ad aliquid esse, nisi velimus ipsum esse communiter accipere ad esse absolutum, et respectivum. Denique circa essentiam et quidditatem rei, duplex esse consideratur, videlicet esse essentiæ, quod realiter nihil est nisi natura rei, de quo dicitur, quod definitio est oratio indicans quid esse rei, quod Avicenna appellat proprium esse rei. Aliud est esse exsistentiæ, quod res habet in singularibus tantum, ut humanitas in Platone. Et differunt hæc duo esse circa divinam naturam in Christo, tantum secundum rationem; sed circa naturam ejus humanam differunt non solum secundum rationem, sed et secundum intentionem, quoniam esse creaturæ non determinat sibi esse actualis exsistentiæ, imo per indifferentiam se habet ad tale esse et non esse.
Itaque si loquamur de esse naturæ et essentiæ rei in Christo, dicendum quod in ipso est duplex esse seu duo esse; si vero loquamur de esse actualis exsistentiæ, advertendum quod hoc nulli proprie convenit nisi habenti ipsum in se absolute, tanquam distinctum ab aliis, non autem illi quod habet ipsum in alio, vel ex unione cum alio quod habet ipsum per se. Quum ergo humanæ naturæ in Christo nullum conveniat esse actualis exsistentiæ secundum se ac separatim, quoniam nunquam habuit tale esse, puta in se terminatum, imo nec quivit habere postquam ad divinam naturam fuit assumpta; sed quod in Christo habet esse actualis exsistentiæ, solum habet in illo cui unita est: hinc absolute dicendum, quod Christus ratione humanæ naturæ nullum habet ex se esse actualis exsistentiæ, sed solum ratione divinæ naturæ, quod communicatur ei per assumptionem sui ad illam in unitate suppositi, sicut materiæ communicatur esse actuale compositi in quo est.7 Cujus aptissimum est exemplum, si cogitemus in creaturis esse unum ex materia et forma compositum, non habens esse absolute, sed solum respective ad aliquid, sicut est in divinis, et quod materia et forma sint quid absolutum in eo, sicut in Christo sunt natura divina atque humana. Tunc namque sicut in tali supposito, in quantum suppositum est, non esset aliquod esse actualis exsistentiæ absolutum, sed solum esse ad aliquid, totumque esse absolutum actualis exsistentiæ esset formæ, quæ est in toto, nec esset materiæ, nisi in quantum unitur formæ: sic in supposito Christi, non est ratione suppositi aliquod esse absolutum exsistentiæ actualis, sed solum esse ad aliquid, quod et unicum est in eo; nec est in eo nisi filiatio una, quæ est constitutiva suæ personæ (ut dictum est super primum). Totum vero esse absolutum exsistentiæ actualis in ipso est divinæ essentiæ seu naturæ, quod non communicat suppositum nisi ratione essentiæ quam habet in se;8 similiter nec humana natura, nisi quia unitur divinæ in unitate suppositi. Sicque humana natura in Christo nullum aliud habet esse actualis exsistentiæ, nisi illud divinum et increatum sibi communicatum, quod est esse divinitatis, et sibi communicatur in quantum esse actualis exsistentiæ, nec aliud habet esse personale: non autem communicatur illi in quantum est esse essentiæ, quia natura humana absorberetur et converteretur in divinam, nec realiter permaneret. Sic igitur patet in summa, quod in Christo est unum esse ad aliquid ratione divini suppositi, et unum esse actualis exsistentiæ ratione solius divinæ naturæ, duplex vero esse essentiæ ratione duplicis in eo naturæ, puta divinæ et humanæ. — Hæc Henricus. Cujus positio, quantum intelligere queo, quantum ad principale, videlicet quoad unitatem actualis esse exsistentiæ in Christo, consonat responsioni S. Thomæ, quamvis in quibusdam annexis et in modo loquendi dissentiat aliquo modo. xis et in modo loquendi dissentiat aliquo modo.
Præterea tam pro elucidatione majori præinductorum quam quæstionis istius, perpendenda sunt quæ idem doctor conscribit primo Quodlibeto, quæstione qua quærit, utrum Christus dicatur homo propter unionem animæ et corporis sui cum divino supposito, an potius propter eorum unionem ad invicem.9 Ad quod respondet: Præsupposito quod nec Christus nec alius homo dicendus sit homo propter solum intellectum aut animam, multoque minus propter corpus solum, sed propter aliquam eorum mutuam unionem, sciendum quod unio eorum in Christo exstitit duplex: una unius cum alio, alia amborum sic unitorum cum Verbo æterno. Opinio autem Magistri Sententiarum fuit, quod Christus erat et sit homo ex unione amborum in divino supposito. Unde adjecit, quod Christus in triduo fuit homo, quoniam caro ejus et anima manserunt Verbo unita. Cujus ratio videtur fuisse, quod forma speciei nulli attribuitur nisi supposito ejus. Christus autem non fuit homo ex unione animæ suæ cum corpore, sed amborum cum deitate. Sicque Magister, salva reverentia ejus, minus considerasse videtur naturam denominationis quam efficit forma circa illud quod informat. Nempe ex hoc solo quod forma informat aliquid, denominat totum compositum ex informante et informato: sicut ex hoc quod albedo informat corpus, totum compositum dicitur album. Estque impossibile quod forma informet intellectum aut animam, multoque minus propter corpus solum, sed propter aliquam eorum mutuam unionem, sciendum quod unio eorum in Christo exstitit duplex: una unius cum alio, alia amborum sic unitorum cum Verbo æterno. Opinio autem Magistri Sententiarum fuit, quod Christus erat et sit homo ex unione amborum in divino supposito. Unde adjecit, quod Christus in triduo fuit homo, quoniam caro ejus et anima manserunt Verbo unita. Cujus ratio videtur fuisse, quod forma speciei nulli attribuitur nisi supposito ejus. Christus autem non fuit homo ex unione animæ suæ cum corpore, sed amborum cum deitate. Sicque Magister, salva reverentia ejus, minus considerasse videtur naturam denominationis quam efficit forma circa illud quod informat. Nempe ex hoc solo quod forma informat aliquid, denominat totum compositum ex informante et informato: sicut ex hoc quod albedo informat corpus, totum compositum dicitur album. Estque impossibile quod forma informet nec tamen denominet. Quum ergo in Christo, compositum ex unione animæ cum corpore informatum sit forma humana, impossibile est quod ex hoc non dicatur homo: quamvis ex hac unione non habeat hoc compositum rationem suppositi, quoniam non subsistit in se, sed in illo a quo assumptum est, quod assumens per naturam assumptam factum est suppositum hominis; quod tamen non denominatur homo propter aliquam informationem in se factam, sed propter eam quæ facta est in assumpto, ut persona non dicatur homo nisi quia assumptum sit homo. Quamvis enim secundum communem cursum naturalium rerum, species non denominet nisi suum suppositum, quoniam nullius speciei natura assumpta est in alieno supposito, nisi in Christo; nihilo minus ubi hoc accidit, potest et talis denominatio fieri. Nam etsi Christus solam animam assumpsisset, quæ tamen corpori esset unita, compositum ex corpore illo et anima oporteret hominem dici: quamvis non haberet rationem suppositi proprii, quoniam anima, a qua est personalitas propria hominis, est assumpta ab alieno supposito; nec haberet esse suum in se terminatum, nec ambo, videlicet corpus et anima, essent unita in uno communi supposito. Simpliciter ergo dicendum, quod Christus non dicitur homo ex unione corporis et animæ in divino supposito, sed solum ex unione ipsorum ad invicem. Sicque humana natura in Christo, nunquam fuit in se distincta et terminata in supposito proprio, sed divino. Hæc Henricus.
Præterea Scotus: In hac, ait, quæstione est certum de esse essentiæ (quod tantum differt ab essentia in modo concipiendi), quod in Christo sunt tot esse essentiæ, quot essentiæ. Certum est quoque de esse actualis subsistentiæ (quod est esse actualis exsistentiæ in se ipso, non dependentis ad aliud suppositum in subsistendo), quod non sit nisi unum tale esse in Christo, sicut nec nisi unum suppositum. Verum de esse reali actualis exsistentiæ, prout distinguitur ab esse essentiæ atque ab esse subsistentiæ, dubitatio est, an sit aliquid esse tale in Christo aliud ab esse increato. Ad quod dicitur quod non, quia si hæc natura Christi humana in proprio esset supposito, idem esset esse naturæ et personæ: ergo et nunc, quia hæc persona supplet personalitatem propriam quantum ad esse personæ: ergo quantum ad esse naturæ. — Hæc Scotus. Qui circa hæc plura inducit, ad utramque partem arguendo per argumenta supra inducta ex Thoma, Richardo, Durando ac aliis.
Deinde contra positionem Henrici (cui frequentius contrariatur) dicit, quod in Christo natura humana, quum non sit tantum in intellectu et causa, sed extra causam suam, necessario habet propriam exsistentiam suam actualem, sicut et proprium esse quidditativum; sed non habet esse propriæ subsistentiæ, quoniam subsistentia ultra exsistentiam non dicit nisi negationem dependentiæ. Hæc autem exsistentia naturæ humanæ Christi non est independentens, quemadmodum nec natura cujus est; sed exsistentia talis est tantum exsistentia Verbi: idcirco in Christo non est nisi unum esse subsistentiæ. — Itaque anima Christi et ejus natura humana, propriam exsistentiam habet. Nam et illa anima creabatur; creatio autem terminatur ad aliquid actualiter exsistens: ergo fuit aliqua actualis exsistentia animæ creata, in quantum fuit anima illam terminans actionem. Insuper illam naturam quam Verbum personavit, Trinitas tota produxit in ratione causæ efficientis et creantis, et productio illa non terminabatur nisi ad aliquod exsistere, et non ad exsistere increatum, sed creatum: ergo creata exsistentia est in Christi humanitate. Ulterius dico, quod alia est exsistentia Verbi, alia naturæ assumptæ. Ideo namque exsistentia pedis mei non est exsistentia mei, quoniam ego non sum pes, neque subsistens respectu pedis sicut suppositum respectu naturæ; sed potius econtrario pes exsistit per exsistentiam mei: ideo exsistentia pedis non est alia ab exsistentia qua exsisto. Oppositum vero est hic. Verbum enim subsistit in natura humana sicut suppositum in natura, propter quod proprie dicitur homo, sicque proprie est exsistens exsistentia illius naturæ. Secundo dico, quod Verbum æternum etiam simpliciter exsistit exsistentia illa naturæ assumptæ, quæ est in se exsistentia simpliciter, prout ens dividitur in ens simpliciter et secundum quid; et qualis est exsistentia illa in se, talem largitur et alteri. Non tamen est Christus duo exsistentes, quemadmodum habens duas scientias non est duo scientes, quia concretum non numeratur absque numeratione suppositi. Hæc Scotus.
Ecce ex omnibus de hac quæstione nunc introductis patet difficultas ejusdem, in qua et de qua nihil est temere asserendum. Nihilo minus responsio illa S. Thomæ, Petri et Henrici, probabilior esse videtur. Si enim in Christo est vera et realis exsistentia creata naturæ assumptæ præter increatam exsistentiam suam, sunt in eo vere duæ reales exsistentiæ, ita quod sequitur Christum esse duo supposita, nec vere unum: nisi hoc solum obsisteret, quod exsistentia ejus creata non terminatur in ipsa assumpta natura, imo innititur increatæ subsistentiæ, atque dependet ad eam, et fulcitur ac ratificatur et terminatur in ea. Ex quo sequi videtur, quod Verbum possit assumere quodcumque creatum suppositum seu personam sine illius destructione: quia non solum posset assumere ad se naturam creatam, et suum esse essentiæ terminare ac personare in se, sed item esse ipsius exsistentiale, faciendo quod esse illud actualis exsistentiæ quod prius subsistebat in re creata eratque esse actualis subsistentiæ, desinat ita subsistere in se atque inniti sibimetipsi, et innitatur ac dependeat ad ipsum Verbum æternum. Nec oportet ipsum corrumpi, quum non repugnet actuali exsistentiæ taliter Verbo inniti. Exsistere namque et subsistere in his, realiter idem sunt; nec subsistere superaddit ipsi exsistere, nisi negationem dependentiæ ad aliud suppositum; et taliter dependere ad Verbum, non est creaturæ imperfectio, sed summa perfectio: alias Christi humanitas quoad hoc imperfectior esset humanitatibus non assumptis. Quumque sit tanta creatæ naturæ perfectio, non est ejus corruptiva, sed salvativa. Sicque Verbum posset assumere quamcumque personam creatam nunc subsistentem, quum ista assumptio non amplius repugnaret naturæ rationali seu intellectuali nunc in suo actuali esse subsistenti, quam naturæ quæ de novo produceretur atque in primo instanti suæ productionis una cum sua actuali exsistentia assumeretur a Verbo.
Postremo, quæ contra istam positionem inducta sunt, ex præhabitis videntur satis soluta. Et objecta Scoti nunc tacta, faciliter queunt solvi, dicendo quod realis creatio ac productio seu generatio terminantur ad ens reale vel ad formam substantialem, sive ad hanc naturam realem ex se generativam ac diffusivam actualis exsistentiæ propriæ suæ naturæ, si sibi ipsi seu propriæ relinquatur naturæ. Quod in Christo factum non est, imo in primo instanti suæ productionis assumpta fuit ad sublimius esse, nec permissa agere quod egisset. Hinc demum fuit in Christo mors vera, et vere mortuus fuit, quia natura humana fuit in ipso tunc dissoluta per separationem animæ suæ a corpore, quamvis esse suum exsistentiale et subsistentiale, seu personale et hypostaticum, nequaquam fuerit unquam corruptum, utpote increatum, incommutabile et æternum. Verumtamen omnia ista sub correctione cum timore et reverentia sint prolata: transcendit quippe materia ista omnium (quanto magis meum?) intellectum.
Footnotes
Chapter 80 of 201