Quæstio 7
N Unc restat solvendum, An unio duarum naturarum in Christo, sit maxima unionum.
Et quæstio ista includit, an persona Christi sit simplex, vel possit dici composita.
Quod autem hæc unio non sit maxima, primo probatur : quoniam unio tanto est major, quanto majorem facit unitatem in unitis; sed in Christo est major differentia inter unita, quam in ceteris multis : quia in Christo non solum est realis distinctio inter naturas unitas, deitatem videlicet et humanitatem, imo et personalis quædam distinctio inter personam assumentem et naturam assumptam. — Secundo, in Christo est major distinctio inter unita, quam in quacumque re alia : quia in Christo est natura divina, quæ distat in infinitum a natura creata.
In oppositum est, quod libro quinto de Consideratione Bernardus ait, quod post unionem trium personarum in divina essentia, prima et maxima est unio duarum naturarum in Christo.
Ad hoc respondet Albertus : Unum quo Christus est unus, ad nullam naturalium reducitur unitatem, nec ad unum per se, nec ad unum per accidens. Nec mirum si philosophi de hac unitate nil cognoverunt, quæ non nisi per gratiam facta est, non per naturam. Hinc dico, quod unitas tripliciter potest attendi. Uno modo videlicet in proportione conjunctorum : et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas naturæ indivisibilis, et postea unitas naturæ per formam, et magis in homogeneis, ac minus in heterogeneis, et adhuc minus in conjunctis ex spirituali et corporali natura; atque præcipue secundum distantiam unitorum minor est unio. Potest etiam attendi virtus uniens : et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas trium substantiarum in Christo; et minor est unio naturalis, quoniam forma in naturalibus uniens, debilior est quam natura uniens personas vel persona uniens naturas. Tertio potest attendi unio quantum ad ea quæ consequuntur unitum: sicque adhuc maxima est unitas Trinitatis, quia ex illa quidquid substantialiter convenit uni personæ, convenit alteri, et econtrario. Deinde major est unio naturalum in Christo, in quo propter communicationem idiomatum, quod convenit homini attribuitur Deo, et vice versa. Deinceps minor est unio naturalis formæ et materiæ: non enim ex istarum conjunctione quidquid convenit formæ, convenit materiæ, et econtra. — Hæc Albertus, cujus dicta ex scriptis sequentibus mox clarius elucescent.
Itaque Thomas: Unio, inquit, importat conjunctionem aliquorum in aliquo uno.1 Potest igitur unio incarnationis dupliciter accipi. Primo, ex parte eorum quæ conjunguntur: et ita non est maxima, quia natura divina et humana inter se distantiæ sunt immensæ quantum ad dignitatem et perfectionem. Secundo, ex parte ejus in quo conjunguntur: et ex hac parte hæc unio præeminentiam inter alias uniones sortitur. Unitas namque divinæ personæ, in qua duæ naturæ uniuntur, est maxima sicut et simplicissima: imo unitas personæ divinæ est major quam unitas numeralis, quæ est principium numeri, quum unitas personæ divinæ sit increata, per se subsistens, non recepta in aliquo per participationem; estque in se completa, habens in se quidquid ad rationem pertinet unitatis: ideo non convenit sibi ratio partis, quemadmodum unitati numerali, quæ est pars numeri, et participatur in rebus. Hæc Thomas in Summa.
Consonat Petrus: Duplex, dicens, est unitas. Quædam unius in uno, qua Deus, et punctus, et unitas unum dicuntur: de qua non loquimur modo. Alia est unitas plurium in uno, et inter has unitates major est unitas trium personarum in una essentia, atque post illam unio trium naturarum seu substantiarum in una Christi persona, propter simplicissimum terminum in quo uniuntur, et propter modum unionis inseparabilem; post hanc vero unitas hominis in una persona et natura. Hæc Petrus.
Richardus quoque: Omnis (ait) unio ad aliquam terminatur unitatem: aut ergo ad unitatem ex unitis constitutam, ut in corporalibus ex unione materiæ et formæ resultat unitas naturæ specificæ; aut ad unitatem ex unitis non constitutam. Primus modus unionis et unitatis non invenitur in Christo inter personam divinam et naturam assumptam, quia ex eis non constituitur aliquod tertium. Secundus autem modus unionis et unitatis est maximus inter personam Verbi et naturam humanam. Hæc Richardus.
Insuper Bonaventura: Contingit (asserit) loqui de unitate per convenientiam in natura, et item de unitate per convenientiam in persona. Prima unitas in Christo quodam modo est nulla, quodam modo magna, quodam modo parva, quodam modo summa. Comparando quippe naturam divinam ad humanam, nulla est in Christo unitas naturæ: quia ex eis non valet una natura constitui. Loquendo autem de natura Christi ex parte corporis, parva est unitas propter corporis multiplicitatem. Loquendo vero de unitate quantum ad animam, magna est propter animæ simplicitatem. Loquendo autem de ea quantum ad naturam divinam, est maxima propter illius naturæ simplicitatem incomparabilem. Itaque quantum ad unitatem naturæ, secundum diversas considerationes est in Christo unitas summa, unitas nulla, unitas parva, unitas magna. Sic equidem decet esse in eo qui est super omnia exaltatus, et infra omnes humiliatus. Loquendo vero de unitate qua aliqua dicuntur unum propter convenientiam in persona, sic unitas illa in Christo est summa (sicut jam patuit): primo, propter illius personæ simplicitatem; secundo, propter unibilium dignitatem; tertio, propter unitorum inseparabilitatem; quarto, propter unionis singularitatem, quia nunquam exstitit alia talis, et in ea est natura humana præ cunctis creatis dignificata. Hæc Bonaventura.
Concordat præhabitis Alexander, præsertim responsioni Petri, quæ ex ejus Scripto sumpta videtur.
Footnotes
-
3ª part. q. II, a. 9. ↩
Chapter 82 of 201