Skip to the text

Quæstio 4

A Mplius quæritur, An ista sit concedenda, Filius Dei, Verbum æternum, Deus verus, assumpsit hominem seu hominem istum.

Videtur quod sic. Primo, quia quotidie dicimus ei : Tu, ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. — Secundo, Augustinus ait in homilia : Quid meruit ille homo qui dicitur Jesus, ut assumeretur a Filio Dei? Suscepit hominem, suscepit plenum hominem, aptavit sibi, unam fecit Dominus cum servo personam. Aliqui quoque doctores scholastici utuntur hoc modo loquendi, videlicet quod Filius Dei assumpsit hominem. — Tertio, assumpsit corpus et animam sibi invicem counita; corpus autem et anima rationalis counita sunt homo. — Quarto, super illud in Psalmo, Beatus quem elegisti et assum- Ps. LXIV, 5. Glossa fatetur et exprimit, quod Verbum Dei assumpsit hominem. — Quinto, Filius Dei est homo : aut ergo est homo quem assumpsit, aut homo quem non assumpsit. Si primum, habetur propositum; si secundum, ergo Christus non magis est Jesus quam Petrus.

In oppositum est, quod homo dicitur res habens naturam humanam in se, et res talis est quid subsistens. Non autem assumpsit rem subsistentem, nec rem quæ habet naturam humanam, sed ipsam naturam. — Insuper dictum est, quod in Christo assumens non est assumptum;1 sed Deus est homo: ergo hominem non assumpsit. — Præterea, si assumpsit hominem: aut ergo hominem in universali, aut hominem istum. Non primum, quia sic Verbum Dei esset omnis homo, nec verum esset verbum Damasceni, dicentis quod assumpsit naturam humanam in atomo. Ergo assumpsit hominem istum certum determinatum. Homo autem iste certus determinatus, est persona. Quumque non assumpserit personam, juxta inducta, relinquitur quod nullo modo assumpserit hominem.

Ad hoc respondet Albertus: Filius Dei nec assumpsit hominem, neque hunc hominem, ut ait Magister. Jesus quippe unquam fuit homo, neque hic homo, nisi postquam naturam humanam assumpsit exsistentem in ipso. Nec unquam fuit, nec erit, nec est hic homo propria singularitate hominis: quin imo in singularitatem non hominis hujus, sed personæ divinæ, est terminata assumptio. Hinc dicendum, quod Filius Dei assumpsit corpus et animam unita, hoc sensu, quod assumendo formavit corpus et condidit animam, ac ea simul conjunxit atque assumpsit; non autem sic, quod ante assumptionem exstiterint. Verum hæc unio non fecit singulare hominis ut hominis. Nempe quum unum dicatur indivisum in se, et divisum ab aliis, et ista assumptio non prius conjunxerit corpus et animam Christi in unum aliquod naturæ hominis, quam ea univit divinæ naturæ ac divinæ personæ in personalitatem divinam: constat quod unquam fecerit unum ex corpore et anima Christi, ut unum naturæ humanæ in quantum hujusmodi; imo simul fecit conjunctionem et unum personæ divinæ, sic quod cum Verbo æterno sint una persona, utpote ad Verbi personalitatem assumpta. Unde quum unum ex corpore et anima faciat hunc hominem in quantum hic homo, patet quod tale unum nunquam fuit assumptum a Christo. Unio quoque illa animæ et corporis non fecit unum divisum ab alio, antequam assumeretur, nec in ipsa assumptione, in quo terminaretur assumptio; sed assumptio salvavit naturam humanam quantum ad suas proprietates, quas non amisit ex assumptione, sed amisit illud unum quod constituitur ex anima et corpore. In Christo namque non fuit solum conjunctio illa animæ et corporis, sed etiam utriusque uniti unio et assumptio ad Verbi personam, ad cujus personalitatem facta est unio, et terminata assumptio illa. — Hæc Albertus. Cujus responsio satis est intricata, et aliqua ejus verba mutavi ac clarius posui.

Denique, secundum præhabita, quamvis Christi natura humana non habeat propriam personalitatem, habet tamen in se propriam singularitatem et individualitatem, estque una numero, indivisa in se, et divisa ab aliis, quantum ad esse suæ essentiæ; et habet propriam unitatem essentialem, consequentem suam essentiam, qua et essentialiter distincta est tam ab increata natura quam ab increata persona Verbi æterni, et ab omni alia entitate creata, quamvis exsistentialiter subsistat in esse personali increato æterni Verbi, prout istud adhuc clarius paulo post elucescet.

At vero Thomas: Id, inquit, quod assumitur, secundum intellectum præcedit unionem. Si ergo homo dicatur assumptus, oportet quod intelligatur homo, antequam intelligatur assumptus. Homo autem particularis (quia universalem non assumpsit, quum non habeat esse in rerum natura) est quid subsistens, habens esse completum. Et quod tale est, non potest uniri nisi tripliciter, puta: accidentaliter, ut vestis homini; aut aggregative, ut lapis lapidi in acervo; aut aliquo accidente, ut homo Deo per caritatem et gratiam: quarum unionum nulla est simpliciter, sed secundum quid. Ideo nullo modo dicendum, quod homo sit assumptus. Omnes ergo auctoritates quæ dicunt hominem esse assumptum, exponendæ sunt sumendo concretum pro abstracto, videlicet hominem pro natura humana. Sic quoque Christus non est homo quem assumpsit, sed cujus humanitatem assumpsit. Nec hominem assumpsit, quia homo significat naturam humanam, et supponit pro subsistentem; non autem assumpsit Filius Dei rem subsistentem in illa natura, quum hoc sit suppositum, et ipsummet Verbum per incarnationem subsistat in natura humana. Hæc Thomas in Scripto.

In tertia quoque parte, quæstione quarta: Id, ait, quod assumitur, non est terminus assumptionis, sed assumptioni præintelligitur. Individuum vero in quo assumitur natura humana, non est nisi Verbi persona, quæ est terminus assumptionis. Porro hoc nomen, homo, designat naturam humanam prout nata est in supposito esse: ideo non est proprie dictum, quod Filius Dei assumpsit hominem, quum non sit in Christo nisi una hypostasis et persona. Hæc in Summa. — Concordant Petrus et Richardus.

Udalricus demum circa hæc scribit: Quamvis istæ locutiones, Filius Dei assumpsit hunc hominem, seu aliquem hominem, et consimiles, sint minus propriæ, in quantum terminus communis restringitur ad standum pro supposito; non tamen concedendum est, quod Filius Dei assumpsit hominem, quoniam passiones, sicut et actiones, sunt suppositorum. Hinc quum assumi dicat assumptionem passivam, quum homo dicitur assumptus, intelligitur hic homo: quod non est verum. Ideo dum Augustinus et Damascenus dicunt hominem esse assumptum, sumitur terminus ille communis, videlicet homo, secundum id a quo nomen imponitur, quod est humanitas; non secundum id cui nomen imponitur, seu quod supponit, quod est suppositum. Ex quibus elicitur, quod dum homo prædicatur de Filio Dei, non dicit solum compositum ex duabus substantiis, scilicet ex corpore et anima, sicut in nobis; sed dicit compositum ex tribus substantiis, utpote ex persona Verbi, atque ex carne et anima. Attamen duas tantum dicit ex significato, quod est id cui vel a quo nomen imponitur; tertiam autem, videlicet Verbi personam, dicit ex suppositione, quoniam terminus communis supponit suppositum aliquod, eo quod significet naturam in habente ipsam, et in Christo non est nisi suppositum æternum. Patet item ex dictis, quod quamvis in Christo diversæ sint naturæ, non tamen natura humana in ipso per se exsistit, quum sit tracta in personalitatem divinam. Ideo omnia nomina quæ dicunt aliquid per se exsistens, in singulari tantum de ipso dicuntur, ut persona, suppositum. Nomina vero quæ important particularitatem, sed indifferenter se habent ad hoc, utrum hoc particulare sit substantia vel accidens, per se subsistens vel in alio subsistens: illa in singulari ratione personæ unius, et in plurali ratione diversarum naturarum, quarum utraque est determinata, possunt dici de Christo. Possumus enim dicere, quod in Christo est unum individuum, vel particulare, vel singulare, quod est persona divina; et rursus, quod in Christo sunt duæ naturæ individuæ, vel particulares, vel singulares. Hæc Udalricus.

Footnotes

  1. Cf. p. 65 D, 138 A'. ↩

Chapter 79 of 201