Quæstio 6
Nunc prosequendum, An Christus sit vere unum.
Ad quod ex prætactis jam patet responsio, quod utique absolute loquendo sit unum, videlicet una persona, unum ens completum.
De hoc ita loquitur Alexander: Differt dicere naturam et rem naturæ, in omnibus citra Deum. Ideo quamvis plures naturæ sint in Christo, non tamen prædicantur de ipso in recto, dicendo: Christus est illæ naturæ. Et hoc quoad naturam assumptam, quia ex parte divinæ naturæ non differunt natura et res naturæ: quia persona divina est divina essentia, non autem est Christus natura humana. Itaque Christus non dicitur plura propter pluralitatem naturarum. Quæ enim in obliquo dicuntur, non numerant rem: sicut nec sequitur ex parte naturæ humanæ, quod quamvis est anima et corpus simul juncta, et anima est quid unum, similiter corpus: ergo homo est plura. Porro quod Augustinus in Enchiridio protestatur, Filius est unicus Dei Patris ac Virginis, sed aliud propter Verbum, aliud propter hominem: exponendum est ita, ut dicatur alterius naturæ secundum quod Verbum, et alterius secundum quod homo. Hæc Alexander. — Quod vero ad istud respondet Bonaventura, præhabitum est.1
At vero Thomas: Neutrum (inquit) genus informe est et indistinctum, masculinum vero formatum atque determinatum. Hinc masculinum genus non prædicatur absolute nisi de re perfecta subsistente, neutrum vero genus tam de re perfecta et subsistente quam de non subsistente et imperfecta: quia non dicimus, Humanitas Petri seu albedo est aliquis, sed aliquid; de Petro autem potest utrumque dici. Similiter in Christo de persona dici potest, quod est aliquis et aliquid; de natura vero, quod est aliquid, non quod aliquis. Hinc natura assumpta non prædicatur de Christo, quia non habet rationem hominis, sed humanitatis. Aliquid ergo, secundum quod prædicatur de Christo, non significat tantum naturam, sed suppositum quoque naturæ. Et quia plurale est geminatum singulare, ideo Christus non potest dici aliqua, nisi essent in eo duo supposita naturarum. Non ergo est duo aut plura, nec est assumens et assumptum, ut patuit.2 Hæc Thomas.
Concordat Petrus, dicendo: Quum in Christo facta sit duarum unio naturarum in uno supposito, et Christus sit unum suppositum in duabus naturis, hinc ratione suppositi non potest vocari duo, quia suppositum unum est; nec ratione naturarum, quoniam una earum, puta divina, est una numero cum suo supposito: idcirco non facit numerum cum eo; altera vero, videlicet humana, propter suam compositionem differt re a suo supposito: idcirco non prædicatur de ipso per identitatem, ergo nec numerum ponit in eo. Christus ergo omnino est unus et unum per se, juxta secundam positionem vere catholicam. Hæc Petrus.
Tota demum Richardi responsio in prætactis Thomæ ac Petri responsis continetur. Responsio quoque Udalrici, qui addit: Ex his innotescit solutio sophismatum omnium quibus ita arguitur: Christus est unum unitate increata et unitate creata, quarum una non est alia, ergo est duo. Rursus, Christus est aliquid impassibile et aliquid passibile, quorum unum non est aliud, ergo est duo. Item, Christus non est tantum Deus nec tantum est homo, ergo non est tantum unus, ergo est duo; et consimilia. Nam præmissæ semper sunt veræ ratione naturarum, sed ad conclusionis veritatem requireretur diversitas quoque suppositorum. Hæc Udalricus. — Idem Albertus, de cujus tamen responsione paulo post aliquid tangam.
Insuper Durandus: Circa istud, inquit, est triplex opinio. Prima, quod Christus sit unum, propter motiva præhabita. Secunda, quod Christus sit plura. Primo, quia secundum Philosophum septimo Metaphysicæ, homo albus non est simpliciter unum, sed plura. Secundo, quoniam unitas substantiæ non diminuit de ratione unitatis, ergo nec pluralitas de ratione pluralitatis; sed personæ divinæ propter unitatem substantiæ dicuntur unum : ergo Christus propter pluralitatem substantiarum in ipso exsistentium est plura. Tertio, ens et unum simpliciter dicuntur de ente et uno in actu; sed in Christo natura humana est ens actu, similiter et divina : ergo secundum eas est plura simpliciter. Tertia opinio est, quod proprie Christus non est unum nec plura, sed cum determinatione, quia hæc nomina, quum sint adjectiva, ponunt rem suam circa substantiva. Quum ergo hæc nomina ponuntur in prædicato sine substantivo adjuncto, correspondet eis pro substantivo res posita in subjecto, sicut quum dicitur, Homo est albus. Dum additur substantivum, talia adjectiva ponunt rem suam circa ipsum, ut si diceretur, Socrates est bonus cantor : quia ly bonus non determinat Socratem, sed cantorem. Sic in proposito si dicatur, Christus est unum, nullo addito, quum non determinet aliud substantivum quam Christum, non bene dicitur; sed diceretur, Christus est unus : quoniam substantivum et adjectivum convenire debent in genere. Si vero aliquid additur in prædicato secundum conditionem prædicati, debet determinatio unitatis pluralitatisve addi : ut si dicatur, Christus est suppositum, addendum est, unum; si vero dicatur, Christus habet naturam, addendum est, duplicem; vel dicendum est, Christus habet duas naturas. Sed quia de quo non prædicatur substantivum, non prædicatur adjectivum quod est determinatio substantivi; ideo sicut de Christo non prædicatur natura humana, sic non est dicendum, quod Christus secundum eam sit unum aut plura. Idem dicendum de natura divina, secundum illos qui dicunt quod ipsa non prædicatur de Christo formaliter : et istud videtur convenientius dictum. Hæc Durandus.
Scotus item breviter ait : Christus non est duo masculine propter unitatem personæ; nec duo neutraliter, quoniam non est duæ naturæ, sed una hypostasis in duabus subsistens naturis; nec humana natura prædicatur de ipso. Hæc Scotus.
Footnotes
Chapter 81 of 201