Skip to the text

Quæstio 3

Consequenter jam sciscitandum, an veræ sint propositiones quas prætactæ concedunt opiniones. Quæritur ergo, An in Christo sint duæ hypostases aut duo supposita.

Videtur quod non, quia in Christo non est nisi una persona : hypostasis autem et suppositum in natura intellectuali sunt idem quod persona. — Rursus, Damascenus testatur : Duas fatemur naturas unitas in unam hypostasim. — Amplius, secundum Boetium, persona est rationalis naturæ individua substantia seu subsistentia. Hypostasis quoque, secundum eumdem, est individua substantia. Ergo persona non addit supra hypostasim, nisi quod sit rationalis naturæ. Hypostasis ergo rationalis naturæ est persona. Sed tam divina quam humana natura est rationalis : igitur si sunt duæ harum duarum hypostases naturalum, oportebit in Christo duas fateri personas; quod est Nestorii hæresis.

In oppositum arguitur ita : Christus ut homo, est hypostasis quædam in genere substantiæ, quoniam de quocumque prædicatur species, et genus. Sed Verbi hypostasis non est in genere substantiæ, imo est super omne genus, neque in ullo prædicamento. In Christo ergo est hypostasis quædam præter Verbi hypostasim, sicque erunt in eo duæ hypostases. — Secundo, sicut species se habet ad genus, ita hypostasis ad speciem; una autem species nequit in diversis esse generibus non subalternatis : ergo nec una hypostasis potest esse in pluribus speciebus : multo igitur minus in natura divina atque humana. — Tertio, secundum Boetium libro de Duabus naturis Christi, omnis substantia particularis secundum proprietatem vocabuli potest dici hypostasis, quamvis secundum usum dicatur tantum de substantiis nobilioribus; sed in Christo sunt plures substantiæ, ut a cunctis conceditur, et non sunt universales, sed particulares : ergo in ipso sunt plures hypostases. — Insuper, videntur esse supposita plura, quia natura humana in Christo est una numero, ergo individua. Ex unione quoque hujus animæ et corporis hujus resultat hoc aliquid, seu persona, quum sit rationalis naturæ. Quumque in Christo fuerint determinata anima et corpus signatum, fuit in eo persona speciei humanæ; fuit quoque in eo persona divinæ naturæ : sicque duæ fuerunt in eo personæ. — Adhuc, operari præsupponit esse, quemadmodum actus secundus primum; sed Christus habuit actus secundos et operationes (tam immanentes quam forinsecus transeuntes) naturæ humanæ : ergo habuit esse personale ejusdem naturæ.

Ad hæc S. Thomas sapienter respondet : Omne particulare habet respectum ad communem naturam et ad proprietates, potestque secundum utrumque nominari respectum, tum per nomen primæ impositionis, tum per nomen impositionis secundæ. Hoc namque nomen, res naturæ, est nomen primæ impositionis, significans particulare per respectum ad naturam communem; suppositum vero est nomen secundæ impositionis, significans habitudinem ipsam particularis ad naturam communem, in quantum in ea subsistit; particulare vero, in quantum exceditur a natura communi. Verum quum accidentia sequantur naturam, hinc omne nomen designans particulare secundum respectum ad proprietates, designat etiam ipsum per respectum ad naturam communem : quod fieri potest dupliciter. Primo, per nomen primæ impositionis : et sic est hypostasis communiter in omnibus substantiis, persona vero in substantiis rationalibus. Secundo, per nomen secundæ impositionis : et ita est individuum, in quantum est indivisum a se; singulare vero, in quantum divisum ab aliis. Est quoque alia differentia inter hæc attendenda. Nam quædam istorum significant communiter particulare in quolibet genere, ut particulare, individuum, singulare; quædam vero tantum particulare in genere substantiæ, ut res naturæ, suppositum, hypostasis, persona. Quumque ratio substantiæ sit per se subsistere, nullum horum dicitur nisi de re completa per se subsistente : hinc non dicuntur de parte neque de accidente, de quibus alia dici possunt quæ in omnibus inveniuntur generibus. Etenim quamvis hæc albedo vel hæc manus dicatur individuum et singulare, non tamen potest dici hypostasis, vel suppositum, aut res naturæ. Denique, impossibile est duorum per se subsistentium unum esse alterum, quia secundum quod numerantur differunt, quum differentia sit causa numeri; nec aliqua prædicantur de se invicem, nisi secundum quod unum sunt. Unde quum persona divina sit per se quiddam subsistens, si compositum ex anima et corpore etiam ponatur quid completum subsistens per se, quod sit homo, aut hic homo, impossibile est unum vere prædicari de altero, dicendo: Filius Dei est hic homo, aut homo. Et quia hoc ponit prima opinio, a nullo tenetur nunc.

Porro secunda opinio, id quod compositum est ex carne et anima tantum, non dicit esse quid subsistens, sed esse naturam humanam in qua divina persona subsistit. Idcirco secundum hanc opinionem dicendum, quod nomina universa significantia particulare in quolibet genere, possunt dici esse duo in Christo. Nam sicut hæc manus dicitur individuum, seu singulare et particulare; ita humana natura in Christo est individuum et singulare aut particulare. Quumque humana natura non sit divina natura, nec divina persona, nihil prohibet dici in Christo duo individua, et duo singularia aut particularia, aut etiam plura secundum numerum partium in Christo, quarum quælibet individuum dici potest, nisi fiat vis in hoc quod non proprie inveniuntur hujusmodi nomina in divinis. Attamen plura individua de Christo non prædicantur, quia de eo non prædicatur humana natura, nec partes ejus. Non autem dicimus in Christo duas esse hypostases, aut res naturæ, neque supposita: humana quippe natura in Christo non est res naturæ neque suppositum. Nulla enim natura composita, est res aut suppositum sui ipsius; similiter non est hypostasis, sed σύστα. Nihilo minus, sicut dicimus unionem factam in persona, ita et in hypostasi, supposito, re naturæ, in individuo quoque et singulari et particulari: quoniam quamvis hæc ultima tria dici possint de non subsistentibus per se, tamen et de per se subsistentibus prædicantur. Hinc innotescit, quod in Christo non sunt duo supposita, sed bene duo individua, et duo seu plura singularia, ut hæc manus, hic pes; non tamen nisi individuum unum per se subsistens; similiter unum singulare per se subsistens, et ipsemet est unum tale individuum, et unum hujusmodi singulare. Conformiter, in Christo non sunt duæ res naturæ, sed ipse est res una naturarum duarum, sicut et ipse est unum numero. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea in tertia parte, quæstione secunda: Quidam, inquit, ignorantes habitudinem hypostasis ad personam, quamvis concederent in Christo unam solam personam, posuerunt tamen in eo aliam hypostasim Dei, et aliam hominis, ac si unio facta sit in persona, non in hypostasi.1 Quod ex tribus probatur erroneum. Primo, quia persona non addit super hypostasim nisi determinatam naturam, puta rationalem: idcirco in Christo idem est adscribere humanæ naturæ propriam personam, propriamque hypostasim. Quod intelligentes sancti Patres, utrumque in concilio quinto apud Constantinopolim celebrato damnaverunt, dicentes: Si quis in mysterio Christi introducere conetur duas substantias seu duas personas, anathema sit. Nec enim adjectionem personæ vel subsistentiæ suscepit Trinitas sancta, incarnato uno de sancta Trinitate Dei Verbo. Secundo, nam dato quod persona aliquid dicat ultra hypostasim in quo posset fieri unio, hoc nil aliud est quam proprietas ad dignitatem pertinens: juxta quod aliqui dicunt, quod persona est hypostasis proprietate ad dignitatem pertinente distincta. Si ergo facta est unio in persona, non in hypostasi, sequitur quod non sit facta nisi secundum quamdam dignitatem. Quod reprobatum est a Cyrillo, approbante sy-

C D nodo Ephesina, his verbis: Si quis in Christo dividat subsistentias post adunationem, copulans eas sola conjunctione quæ est secundum dignitatem vel auctoritatem, aut secundum potentiam, et non magis concursu secundum adunationem naturalem, anathema sit. Tertio, quia hypostasis est cui attribuuntur operationes et proprietates naturæ, ea quoque quæ ad naturæ rationem pertinent in concreto. Dicimus enim, quod hic homo est rationalis atque risibilis, et est animal rationale; et hac ratione hic homo vocatur suppositum, quia supponitur his quæ ad hominis pertinent rationem, eorum recipiens prædicationem. Si ergo est alia in Christo hypostasis præter hypostasim Verbi, sequitur quod de aliquo alio quam de Verbo verificentur ea quæ sunt hominis: ut esse de Virgine natum, esse passum, crucifixum, sepultum. Quod item damnatum est, approbante concilio Ephesino, his verbis: Si quis duabus personis aut subsistentiis, eas quæ in evangelicis aut apostolicis sunt Scripturis, partitur voces, aut de Christo a Sanctis dictas, aut ab ipso de se, et quasdam quidem velut homini præter illud ex Deo Verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero, velut Deo decibiles, soli ex Deo Patre Verbo, anathema sit. Sicque constat esse hæresim ab Ecclesia olim damnatam, esse in Christo duas hypostases aut duo supposita, seu quod unio non sit facta in hypostasi seu supposito. Hæc Thomas in Summa.2

Qui rursus eadem asserit quæstione: Circa mysterium unionis duarum naturarum in Christo, duplex hæresis insurrexit. Una confundentium naturas in ipso, ut Eutychetis. Alia separantium personas, ut Nestorii, ponentis in Christo duas personas, quas dixit simul unitas primo per inhabitationem, in quantum Verbum Dei habitavit in homine illo sicut in templo; secundo, per unitatem affectus, in quantum voluntas hominis illius indesinenter conformis est voluntati Verbi Dei; tertio, per operationem, secundum quod affirmant hominem illum esse instrumentum Verbi æterni; quarto, secundum dignitatem honoris, prout omnis honor qui exhibetur Filio Dei, exhibetur homini illi propter conjunctionem ejus ad Filium Dei; quinto, secundum æquivocationem, id est nominum communicationem, prout hominem illum dicimus Deum et Filium Dei participative. Manifestumque est, omnes hos modos accidentalem dicere unionem. — At vero quidam posteriores magistri, putantes se has hæreses declinare, inciderunt in eas per ignorantiam quamdam. Nam aliqui concesserunt unam esse Christi personam, sed duas hypostases sive supposita, perhibentes hominem quemdam ex anima et corpore compositum, a principio suæ conceptionis a Verbo Dei assumptum: et hæc est prima opinio quam refert Magister. Alii volentes servare unitatem personæ in Christo, dixerunt animam ejus non esse corpori ejus unitam, sed hæc duo ab invicem separata, esse Verbo unita accidentaliter: quæ est opinio tertia a Magistro narrata. Quæ ambæ incidunt Nestorii hæresim. Prima, quoniam idem est ponere in Christo duas hypostases et duo supposita ac duas personas, sicut jam patuit. Et si fiat vis in nomine personæ, sciendum quod Nestorius quoque utebatur nomine personæ, propter unitatem dignitatis et honoris. Unde et quinta synodus definit eum anathema qui dicit unam personam secundum dignitatem et honorem ac adorationem: sicut Theodorus Mopsuestenus atque Nestorius insanientes conscripserunt. Similiter opinio alia, quoad hoc quod posuit unionem illam accidentalem, quoniam redit in idem dicere Verbum Dei unitum homini per inhabitationem quasi in templo, ut dixit Nestorius, et per inductionem ut vestimento, prout tertia dixit opinio; quæ et pejus aliquid dixit quam Nestorius, utpote animam et carnem non esse invicem unita in Christo. Hinc secunda opinio quam narrat Magister, non est censenda opinio, sed catholicæ fidei vera sententia. Prima vero et tertia opinio, non p. 140 C'. sunt reputandæ opiniones, sed hæreses, ab Ecclesia in generalibus conciliis condemnatæ. Hæc idem ibidem.

Concordant Petrus et Richardus, dicentes: Natura Christi humana est individua, quia non est prædicabilis de pluribus, sed de se ipsa dumtaxat. Est etiam singularis, in quantum signabilis seu signata, dicendo, hæc est, et in quantum ab aliis est divisa. Est quoque una numero, quia non divisibilis in plures naturas tales. Et est particularis, in quantum natura humana non tantum est nata salvari in ea, sed item in aliis multis creatorum suppositorum naturis, videlicet Petri, Pauli, etc. Non est autem res naturæ, quoniam res naturæ est aliquid in se exsistens habens naturam: humana autem natura Christi exsistit et subsistit in Verbo. Nec est persona, quia persona dicitur quasi per se sonans: ideo nulla res est persona quæ est rei se digniori unita. Verumtamen aliquo modo potest dici substantia prima, in quantum ratio conveniens naturæ humanæ (in quantum est talis, seu in communi) salvatur in ea quemadmodum in naturis aliorum individuorum. Hæc illi.

Porro Bonaventura a dictis Thomæ videtur paululum dissentire: Prima (dicens) opinio non est hæretica, sed multam habuit probabilitatem. Quum enim diversis naturis diversa correspondeant supposita, dixerunt Christum ratione divinæ naturæ et ratione naturæ humanæ, esse duas res naturæ et duo supposita sive hypostases, quarum tamen una prædicatur de altera, propter unitatem personæ. Sed quamvis opinio ista (quantum ad hoc) aliquid habeat probabilitatis, aliquid tamen dicit tam improbabile, quod nullos aut paucos habet jam defensores. Quæ enim de se invicem prædicantur, non ponunt in numerum, quamvis formaliter distinguantur: ut homo et musicus. Si ergo Deus et homo, et econtra, de se invicem prædicantur, non possunt esse duo supposita. Unde hujus opinionis sequaces decepti sunt, quia non distinxerunt inter suppositum quod subjicitur generi, et suppositum in quo substantificatur totum rei esse. Inter quæ est distinctio magna: quia loquendo de supposito primo modo, corpus et color diversa habent supposita. Sumendo autem suppositum secundo modo, possunt idem habere suppositum, quum in eodem individuo salvetur ratio corporeitatis ratioque coloris. Res autem non numeratur secundum supposita in subjiciendo et prædicando, sed secundum numerum suppositorum in essendo et substantificando. Quumque natura humana in Christo non substantificetur nisi in divina persona, hinc unum est ei suppositum, prout accipitur numeratio rei quantum ad esse in actu. Propter ea Christus non est dicendus duo, sed unum, nec sunt in eo duo supposita. Sed et magis proprie dicitur unus quam unum, quia in eo est personalitas una, duæ vero naturæ. Hæc Bonaventura. (Quomodo autem dicatur unum, et non duo, infra magis patebit.)

Præterea Alexander primam harum opinionum nititur aliquo modo tueri: Sustinendo (dicens) quantum valemus secundum catholicam veritatem, istam opinionem, dicimus quod possumus loqui de homine illo, non loquendo de Filio Dei: ut quum dicimus, Iste homo incepit esse, vel incepit esse Deus; quorum neutrum dicere possumus de Filio Dei. Similiter econtrario loqui possumus de Filio Dei, non loquendo de filio hominis: ut quum dico, Filius Dei genitus est ab æterno, et quod est de Patre sine matre; quæ non conveniunt filio hominis proprie. Idcirco distinguunt, et dicunt, quod omnes istæ propositiones sunt duplices, Filius Dei est passus vel mortuus: quia si termini isti, passus et mortuus, teneantur substantive, vera est propositio illa simpliciter, quoniam Filius Dei est ille qui passus est, utpote filius hominis; si vero teneantur adjective, falsa est, quoniam esse passum non convenit Filio Dei secundum quod Filius Dei est. Similiter istæ sunt duplices, Iste puer (demonstrato filio hominis) est æternus, vel a

Patre genitus : quia si adjectiva illa teneantur adjective, sunt falsæ; si substantive, sunt veræ juxta sensum prætactum. — Quum ergo objicitur : Si assumens est assumptum, quum assumens sit uniens, et assumptum unitum, idem erit uniens et unitum; et sic idem erit sibi ipsi unitum : dicendum, quod non sequitur istud; sed bene sequitur : ergo uniens est unitum. Differt enim aliquid sibi uniri, et aliquid sibi esse unitum : quoniam taliter Verbum Dei univit sibi hominem, quod fecit ut ille homo esset idem quod ipse, seu quod ipsum Verbum. Itaque ista opinio dicit assumentem esse assumptum, quoniam Filius Dei est homo; et dicit hominem esse assumptum, quia Filius Dei est homo. Si autem dicatur humana natura assumpta, non diceret ista opinio assumentem esse assumptum, sed negaret. Econverso quoque concedit, quod assumptum est assumens, eo quod homo sit persona quæ est Filius Dei. Porro si natura divina diceretur assumens, nullatenus diceret, quod assumptum sit assumens, proprie loquendo : nam negat, quod filius hominis sit divina essentia. Sicque opinio ista dicit assumentem esse assumptum, quoniam assumentem dicit non divinam naturam, sed rem naturæ, videlicet Filium Dei. Similiter protestatur, quod assumptum sit res naturæ humanæ, utpote homo iste, magis quam humana natura. Hæc Alexander de prima opinione.

Tertiam quoque opinionem aliquo modo excusat, dicendo : Quum dicitur, Christus est homo, est considerare naturam rei et item rationem dicendi. Si considerando naturam rei quis diceret, quod Christus secundum quod homo, non esset quid aut aliquid, erraret. Si vero attendens rationem dicendi, assereret, quod dum Christus dicitur esse homo aut factus homo, non prædicatur ly homo ut quid de Christo, quamvis sit quid, sed prædicatur quomodo se habens; non videretur absolute errare, quia secundum Apostolum, Habitu inventus est ut homo, et secundum Augustinum, assumpta natura se habet per modum vestis seu habitus, per comparationem ad Verbum, quod sine ea fuit et esset, si incarnatum non esset.3 Hæc Alexander. — Verumtamen quia (secundum eumdem doctorem) propositiones multum extensæ atque errori propinquæ, non sunt simpliciter concedendæ, melius securiusque censetur opiniones istas abjicere, et mediam conservare.

Insuper dictis ex Thoma satis concordat Albertus, qui tamen videtur interdum asserere, quod natura humana in Christo non habuit rationem propriæ singularitatis, nec singularitatem propriæ naturæ; sed in hoc non oportet sudare, quia singulare pro persona aut supposito forsitan sumpsit.

Footnotes

  1. art. 3. ↩

  2. art. 6. ↩

  3. Philipp. II, 7. ↩

Chapter 78 of 201