Quæstio 1
Hic quæritur primo, Quid sit sacramentum, et de variis definitionibus seu descriptionibus ejus.
Sacramentum quippe primo describitur hic in textu: Sacramentum est sacræ rei signum. Quæ descriptio videtur invalida, quum omnis creatura sit effectus et signum ac participata similitudo omnipotentiæ, sapientiæ et bonitatis sui Creatoris. Sicque quælibet creatura esset sacramentum.
Secunda definitio sacramenti est quam assignat Magister: Sacramentum est invisibilis gratiæ visibilis forma, ut et imaginem gerat et causa exsistat. — Contra quam objicitur, quoniam sacramentum omne consistit ex forma atque materia: ergo non est forma, quum pars non prædicetur de toto. Secundo, quoniam corpus Christi est sacramentum, non tamen est forma. Tertio, quoddam sacramentum est invisibile, ut character sacerdotalis, et matrimonium, quod est quædam relatio quæ non consistit visibilis.
Tertia definitio sacramenti est Augustini: Sacramentum est, in quo sub tegumento visibilium rerum virtus divina secretius operatur salutem. — Contra quod instatur, quoniam angeli sancti sub sensibilibus formis apparent hominibus, et salutem operantur in eis instrumentaliter, Deo operante per eos principaliter: ergo sunt sacramenta. Sic quoque per ministros Ecclesiæ Deus operatur salutem in subditis sub tegumento sensibilium rerum, ut sunt membra et vestes, ac ministri.
Quarta definitio est Hugonis: Sacramentum est corporale vel materiale elementum, extrinsecus oculis suppositum, ex institutione significans, ex similitudine repræsentans, ex sanctificatione invisibilem gratiam continens. — Contra quod arguitur, quia ista descriptio est secundæ descriptioni repugnans, in qua dictum est, Sacramentum est visibilis forma invisibilis gratiæ. Materiale namque elementum et forma visibilis, non sunt realiter idem.
Ad hæc S. Thomas respondet, et primo de prima descriptione, quod sacramentum secundum proprietatem vocabuli videtur importare sanctitatem active, ut dicatur sacramentum quo aliquid sacratur, quemadmodum ornamentum quo aliquid adornatur. Quumque actiones activorum debeant esse proportionatæ conditionibus passivorum, ideo in sanctificatione qua homo sanctificatur, debet esse talis modus sanctificandi qui competat homini secundum quod rationalis est, quia ex hoc est homo. In quantum autem est rationalis, competit sibi habere cognitionem ex sensibilibus inchoatam et ortam: hinc oportet quod taliter sanctificetur, quod sibi sua sanctificatio innotescat per similitudines sensibilium rerum. Et juxta hoc, sacramentum multipliciter sumitur. Interdum namque sacramentum significat rem qua seu per quam fit consecratio seu sanctificatio: sicque passio Christi sacramentum vocatur. Et hæc est prima sacramenti acceptio quam ponit Magister. Quandoque vero includit modum consecrationis, qui competit homini secundum quod causæ sanctificantes ipsum et sanctificatio sua per similitudines sensibilium sibi notificantur. Et sic sacramenta legis novæ sacramenta vocantur, quia et consecrant, et sanctitatem significant, imo et primas sanctificationis significant causas: sicut Baptismus sanctificat et puritatem designat, et signum est mortis Christi. Interdum quoque sacramentum includit tantum significationem consecrationum dictarum, sicut signum sanitatis dicitur sanum: sicque sacramenta veteris Testamenti sacramenta dicuntur, in quantum significant ea quæ in Christo sunt gesta, et ipsa sacramenta evangelicæ legis. Relicto igitur primo modo sumendi sacramentum, quoniam de hujusmodi sacramentis dictum est tertio libro, de sacramentis secundo et tertio modo dictis non poterit alia communis definitio assignari quam hæc: Sacramentum est rei sacræ signum; nisi quod oportet subintelligi modum significandi, qui est per similitudinem rei sensibilis, quod Magister addit, dicendo: ut ejus similitudinem gerat.
Per quod patet solutio ad objectum. Res enim sensibiles non sunt signa divinorum ut sunt sacramentia, sed ut sunt in se ipsis quædam sacra. Sacramentum autem appellatur signum rei sacræ ut est sacrans. — Præterea advertendum, quod quum triplex sit signum, utpote rememorativum præteriti, demonstrativum præsentis, et prognosticum futuri; sacramentum quolibet horum modorum dicitur signum. Sacramenta etenim novæ legis tria significant, videlicet: causam primam sanctificantem meritorie, sicut Baptismus mortem Christi: et quantum ad hoc, sunt signa rememorativa. Significant quoque effectum sanctificationis quem faciunt, et hæc significatio eis est principalis: et ita sunt signa demonstrativa præsentis. Nec obest, si quis sanctificationem non recipit, quia hoc non est ex sacramenti defectu, quod quantum in se est, natum est gratiam conferre. Significant etiam finem sanctificationis, id est salutem æternam: et ita sunt signa prognostica. Sacramenta vero veteris Testamenti erant solum prognostica. — Si autem objiciatur, quod signum contra causam dividitur; quum ergo sacramenta novæ legis sint causæ gratiæ, videtur quod non sint signa: dicendum, quod causa et signum frequenter sunt idem in re, quamvis formaliter distinguantur.
Præterea de definitione secunda, quæ est Magistri, respondeo, quod definitio illa Magistri completissime rationem sacramenti designat, prout de sacramentis nunc loquimur. Ponitur enim in ea efficientia sanctificationis, quum dicitur, Ut causa exsistat; et modus competens homini quantum ad cognitionem, in eo quod dicit, Invisibilis gratiæ visibilis forma; modus quoque significationis hominis connaturalis ex similitudine sensibilium, dum ait, Ut imaginem gerat. In qua etiam definitione visibile ponitur pro sensibili. Visus namque inter alios sensus exteriores exstat nobilior, idcirco nomen visus ad alios sensus extenditur. — Ad primum ergo dicendum, quod in omni sacramento concurrit aliquid habens se per modum materiæ, et aliquid per modum formæ; non tamen forma et materia sunt de essentia sacramenti, prout hoc infra magis patebit. — Ad alia dicendum, quod corpus Christi, matrimonium, et sacerdotalis character, non sunt sacramenta nisi secundum quod conjunguntur exterioribus sensibilibus signis.
Insuper de definitione Augustini dicendum (si tamen in verbis illis sacramentum definire intendit), quod definitio illa datur de sacramento quantum ad id quod est principale in ratione ipsius, quod est sanctificationem causare. Quumque sacramenta non sint primæ causæ sanctitatis, sed quasi secundariæ et instrumentales; ideo definiuntur ut sanctificationis instrumenta. Actio autem non attribuitur proprie instrumento, sed principali agenti, cujus virtute instrumenta applicantur ad opus, prout sunt mota ab ipso: ideo sacramenta non dicit esse sanctificantia, sed quod divina virtus secrete operetur in eis sanctificando. — Ad objectum ergo dicendum, quod ex angelo et effectu quem producit, non resultat quid unum, sicut ex his quæ in sacramento materialiter formaliterque concurrunt. Idem dicendum de ministro Ecclesiæ.
De quarta definitione est respondendum, quod definitio illa Hugonis eadem est cum definitione Magistri, hoc dempto, quod addit causam significationis quæ est institutio, et causam efficientiæ quæ est sanctificatio. Idem quippe est dicere, Materiale elementum extrinsecus oculis suppositum, ex institutione significans; quod, Invisibilis gratiæ visibilis forma; et, Ex similitudine repræsentans, idem est huic, Ut imaginem gerat; et, Ex sanctificatione invisibilem gratiam continens, idem est ei quod subditur, Ut causa exsistat. — Ad objectum dicendum, quod in artificialibus et accidentalibus interdum materiale, aliquando formale enuntiatur de re. Nam dicimus: Album est lapis, album est qualitas seu accidens. Elementum quoque in hac descriptione accipitur pro quocumque corporali visibili, sive sit simplex sive elementatum. Et utitur Hugo hoc modo loquendi propter verbum Augustini, dicentis: Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. In Baptismo equidem materia est elementum simplex, ut aqua; in Extrema Unctione materia est quid mixtum, ut oleum. — Præterea advertendum, quod sacramentum non dividitur per sacramenta novæ ac veteris legis, sicut genus per species, sed sicut analogum in suas partes, ut sanum dividitur in habens sanitatem et significans. Sacramentum autem simpliciter est quod causat sanctitatem. Quod autem tantum significat sanctitatem, non est sacramentum, nisi secundum quid. — Hæc Thomas in Scripto.
Consonat Petrus, et addit : Sicut ornamentum dicitur ab ornando active, non passive; sic sacramentum a sacrando active, non passive. Quod fieri potest tripliciter : primo, sanctitatem efficiendo tantum; secundo, sanctitatem significando tantum; tertio, simul efficiendo et significando : quemadmodum medicina dicitur sana efficiendo tantum, urina significando tantum, exercitatio modo utroque. Primo modo sacramentum dicitur sacrum signatum, ut passio Christi; secundo modo, signum rei sacræ; tertio modo, signum et causa rerum sacrarum. Primo modo ratio sacramenti convenit rebus significatis tam novæ quam veteris legis; secundo modo, signis veteris Testamenti; tertio modo, signis novi Testamenti. Primo modo sacramentum accipitur large; secundo, minus large; tertio, stricte ac proprie. Denique, de ratione sacramenti proprie sumpti, sunt tria, ut Hugo expresse fatetur. Primum est similitudo naturalis, ex qua aptitudinem habet significandi. Secundum est actualis institutio expressa vel occulta, ex qua habet determinatam ordinationem respectu hujus significati. Tertium est spiritualis sanctificatio, ex qua habet virtutem efficiendi. — Si autem dictis objiciatur, quia secundum primam definitionem sacramenti, qua dicitur, Sacramentum est sacræ rei signum, hæc dictio, Deus, esset sacramentum, quia est sacræ rei signum; dicendum, quod voces hujusmodi signa sunt rei sacræ in quantum est res, non in quantum sacra. — Idem respondendum, si arguatur de imagine Christi, quæ est signum rei sacræ. Vel dicendum, quod signum hic dicitur, quod habet significare rem sacram ab aptitudine naturalis similitudinis, et ab actu institutionis, quorum primum deficit in hujusmodi vocibus. — Hæc Petrus. Qui primam definitionem sacramenti dicit esse Magistri, secundam vero et tertiam Augustini. Ad quod dici potest, quod secunda est Augustini inchoative seu partim, Magistri vero completive atque totaliter. Ait etenim Augustinus in libro de Doctrina christiana : Sacramentum est invisibilis gratiæ visibilis forma. Quam Magister hic explanando complet, et addit dicendo : Sacramentum est invisibilis gratiæ visibilis forma, ita ut similitudinem ejus gerat et causa exsistat.
Concordat Albertus, cujus dicta de definitionibus sacramenti, in verbis Thomæ præhabitis virtualiter continentur, et clarius exprimuntur.
Porro Bonaventura quærit, an de ratione sacramenti sit aliquid significare. Respondet : Sacramentalis medicina in sua integritate habet significationem, et hæc communis est et essentialis omnibus sacramentis. Cujus ratio est, ut credo, quoniam sacramentalis medicina, id est sacramentum, est sufficiens medicamentum. Quumque homo sit lapsus non tantum in concupiscentiæ pronitatem, sed etiam in ignorantiæ cæcitatem; ideo ut in utroque per sacramentum curetur, sacramentum non solum debet habere quid gratuitum, sed etiam mysticum, sicque exsistere debet sanctificativum et significativum. Rursus, sufficiens medicina secum defert sum præparatorium. Unde sicut medicina corporalis non prodest, nisi suscipiens præparetur ad eam, ita necesse est spiritualiter fieri. Et quoniam fides disponit hominem ut salutifera ei sint sacramenta, motusque fidei excitatur per signi exhibitionem ut requirit signatum, et per hoc homo ad curationem disponitur; ideo sacramentum tanquam medicina efficax atque sufficiens, habet significationem de sua integritate, ita quod sacramentum essentialiter loquendo sit signum. Hæc Bonaventura in Scripto quarti.
Insuper in Breviloquio suo disseruit : Principium reparativum, quod est Verbum alias figurativum incarnatum, quod sapientissime cuncta dispensat, quia divinum, et clementissime curat, quia divinitus incarnatum, sic habet reparare et sanare genus humanum ægrotum, secundum quod ipsi competit ægrotanti, ægritudini, occasionique ægrotandi, et ægritudinis curationi. Porro medicus est Deus, in propria natura invisibilis, in natura humana visibilis. Ægrotans autem est homo, qui non est anima tantum, nec corpus tantum, sed spiritus in carne mortali. Morbus vero est originale peccatum, quod per ignorantiam inficit mentem, et per concupiscentiam carnem. Origo quoque hujus peccati, quamvis principaliter fuerit ex rationis consensu, occasionem tamen sumpsit a sensibus carnis. Idcirco ad hoc quod medicina esset correspondens his omnibus, oportuit quod non esset tantum spiritualis, imo et aliquid haberet de sensibilibus signis, quatenus sicut hæc sensibilia fuerunt animæ labendi occasio, sic essent et occasio resurgendi. Quumque sensibilia signa de se non habeant efficacem ordinationem ad gratiam, quamvis ex sua natura habeant repræsentationem ejus longinquam, oportuit ut ab auctore gratiæ instituerentur ad significandum, et benedicerentur ad sanctificandum: ut sic essent ex naturali similitudine repræsentantia, ex adjuncta institutione significantia, ex superaddita benedictione sanctificantia. Rursus, quoniam gratia curativa non datur superbis, incredulis, fastidiosis, oportuit hæc signa sensibilia divinitus institui, quæ non solum sanctificarent gratiamque conferrent, atque per hoc sanarent, verum etiam significatione erudirent, et susceptione humiliarent, ac diversificatione exercitarent: quatenus sic per exercitationem exclusa acedia a concupiscibili, et per eruditionem exclusa ignorantia a rationali, per humiliationem quoque exclusa superbia ab irascibili, tota anima curaretur per gratiam Spiritus Sancti. Itaque ortus sacramentorum est Christus; usus eorum est actus exercitativus, eruditivus et humiliativus; fructus vero, curatio hominum, sanctitas et salus. Hæc Bonaventura.
At vero Scotus: Sacramentum, inquit, definiri sic potest. Sacramentum est signum sensibile, gratiam seu effectum Dei gratuitum ex institutione divina efficaciter significans, effectum, inquam, ordinatum ad salutem hominis viatoris. Eadem namque est ratio exprimens quod per nomen significatur seu dicitur, et vera definitio: quia secundum Philosophum quarto Metaphysicæ, ratio quam nomen significat, est ejus definitio. Nomen enim imponitur ad significandum essentiam rei. Ergo ratio quæ exprimit quod significatur per nomen distincte et per partes, exprimit etiam distincte per partes conceptus essentiæ rei. In hac autem ratione nominis hujus includitur aliquid quod dicit ens rationis, videlicet quod est signum ex institutione. Ista namque relatio non consequitur fundamentum ex natura rei, quia etsi in re sit aptitudo ad significandum, tamen actualis significatio non competit ei nisi per actum imponentis. Restringendo ergo istam definitionem ad quid proprie dictum extra animam, ipsa non exprimit quid sacramenti: ergo non potest esse definitio eo modo quo est ratio entis completi extra animam, sed eo modo quo definitio exprimit unum conceptum per se in intellectu, sive iste conceptus sit rei extra, sive rei rationis; et talis bene potest definiri. Hæc Scotus.
Præterea Thomas de Argentina hic quærit, utrum sacramentum sit definibile. Et respondet: Definitio tripliciter sumitur. Primo largissime, secundo propriissime, tertio medio modo. Primo modo omne nominabile seu aliquo modo designabile, est definibile. Sic namque definitio non est nisi distincta expressio ejus quod designatur per nomen confuse et indistincte. Sicque definiri possunt negativa et privativa, et quæcumque figmenta. Sic quoque fortasis Aristoteles sumpsit definitionem quarto Metaphysicæ, dicens: Definitio est ratio quam significat nomen. Secundo modo nihil est definibile nisi substantia, quia sic nihil ponitur in definitione nisi intrinsecum definito et spectans ad ejus essentiam. Tertio modo, quamvis res definiatur per sibi intrinseca, ut per genus et differentiam, attamen quia dependet ab extrinseco aliquo in tantum quod sine eo perfecte notificari non potest; ideo talis definitio datur per additamenta. Sicque definiuntur accidentia, quorum esse est inesse, quantum ad accidentia absoluta, vel ad aliud esse, quantum ad respectiva. Quumque definitio sit sermo dicens, quid est esse rei; ideo accidentia absoluta perfecte nequeunt definiri sine subjecto cui insunt, nec respectiva sine termino ad quem sunt. Ex his innotescit, quod sacramentum est definibile primo modo, sicut et significabile; item tertio modo, quum habeat genus et differentiam, ac subjectum seu terminum. Non autem est definibile modo secundo, quum non sit formaliter ac directe substantia, ut infra magis patebit. Hæc Argentinensis.
Quod fidelis populus est quasi civitas, templum, habitatio, exercitus, ecclesia Dei: in quo populo oportuit semper esse aliqua sacramenta, tanquam signa civilitatis pertinentium ad istam communitatem, ad quorum assumptionem tenentur concives.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.1
De hac re scribit pulcherrime Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali: Imaginabimur, inquiens, civitatem ex hominibus aggregatam ita perfectis, ut tota eorum vita sit Dei honorificentia atque obsequium, tota debitæ honestatis officium, tota aliorum subsidium.2 Manifestumque est quod comparatione civitatis istius totum residuum hominum sit quasi silva inculta, et singuli residui homines quasi ligna silvatica. Rursus, residuum hominum est quasi lapidicina, et singuli aliorum sunt quasi lapides rudes. Civitas autem ista est quasi ædificium nobile, valde magnificum e lignis cæsis, artificiosissime sculptis et politis, omni decore architecturæ ornatis; singuli vero cives sunt quasi saxa et ligna pretiosa ac splendida, omni architectonica diligentia decorata. Nempe quod tumor, tortitudo, curvitas putriditasve in lignis, hoc vitia et peccata in animabus; et quod rectitudo, planities, firmitasque in lignis atque lapidibus, hoc sunt sapientia, gratia et virtutes in animabus. Denique, quod cæmentum et clavi ac ceteræ ligaturæ inter ligna et lapides, hoc dilectio mutua et spirituales necessitudines inter hominum animas. Quumque virtutes et gratiarum charismata, sapientiæ quoque ac scientiæ lumina a solo sint Deo, constat solum altissimum Deum esse ædificatorem Ecclesiæ, qui et specialem ac præcipuam habet curam et providentiam ejus.
Hic populus vere christifidelis, templum Dei vocatur propter cultum et honorificentiam Creatoris, cujus se cultui principaliter finaliterque impendit. Dicitur item civitas, propter saluberrimam pacem et jucundissimam societatem civium ejus ad invicem, quibus sub Deo rege secundum ejus sacratissimam vivit legem. Est etiam domus Dei, Deum verum patremfamilias habens, in qua singulis victus et vestitus spirituales providentur ab ipso. Est item ager et hortus et vinea, cujus ipse plantator est et excultor. Est insuper Dei exercitus, propter bellicum apparatum et assidua certamina contra errores et vitia. Idcirco qui templum istud ingrediuntur, necessario sanctificari habent ad Dei cultum, et quodammodo fieri sacerdotes. Similiter qui urbem hanc intrant, ut cives ejus constituantur, necesse habent civilitatem ejus suscipere, hoc est, leges et statuta moresque subire. Sic et qui domum hanc optant intrare, tenentur tanto patrifamilias debito famulatu ac domestica familiaritate subdi ac adhærere. Sic qui de hoc exercitu esse satagunt, opus habent spiritualem exercere militiam, et contra adversarios regis sui efficaciter præliari. Quumque ad ista sanctificatio necessaria sit, nemo potest sic effici civis Ecclesiæ nisi sanctificatus: imo ipsa sanctificatio ingressio est. Nihil enim aliud est sanctificatio, quam contaminationum, id est errorum et vitiorum, abjectio, et divinorum donorum susceptio. Et rursus, quoniam ædificatio ista est aggregatio et associatio hominum ad Dei obsequium, associatio autem et aggregatio fieri nequit nisi communione visibilium aliquorum; constat quod ædificatio ista fieri non valeat nisi sanctificatione visibili, seu signo sanctificationis sensibili.
Præterea, nec aggregatio seu associatio aut communio ista spiritualis interior, fieri potest sine communione visibili. Qualiter enim ad invicem socios se habebunt, si non noverint se socios esse? Qualiter autem hoc cognoscent, nisi visibili communione ab aliquo signo, quod oportet esse sensibile? Necesse est ergo sanctificatione visibili ædificationem hanc fieri. Insuper, oves ejusdem gregis visibili signo aliquo dignoscuntur, atque ab aliis discernuntur. Similiter contubernia militum signis, et sacræ ædes, id est templa, a communibus ac profanis ædibus secernuntur. Ergo et hoc templum vivum et verum, quod est Ecclesia ac civitas Dei, ab aliis aggregationibus hominum certis hujusmodi signis, et sacerdotes ejus ab aliis hominibus oportet distingui. Denique, omnis civilitas nobilis visibili aliquo signo dari consuevit et dignosci, sicut civilitas Romana pænula; omnis militia, id est dignitas militaris, similiter aliquo signo visibili, sicut accinatione gladii; item omnis administratio et omne officium, sicut thesaurorum custodia traditione clavium; item omnis honor, omnis dignitas, sicut honor regius aut impositione coronæ visibilis, aut collocatione in throno visibili; item omnis hereditas, omne donum immobile, non consuevit conferri nisi sub signo visibili, sicut traditione annuli aut alterius rei visibilis: licet hæc omnia fieri possunt aliter. Quia igitur ut militaris dignitas, imo sacerdotalis honor esset regius, regni scilicet spiritualis et æterni, in ipsa sanctificatione tribuitur; conveniens fuit et hominibus perutile, sub signis visibilibus ut omnia hæc quæ nominavimus, hoc est dignitas sacerdotalis, etiam nobilis civilitas, et militare officium, et cœlestis regni hereditas, conferrentur. que salubria cognoscerentur, et quæ alias cognosci non poterant communiter, ab ineruditis cognoscerentur, et cognita amarentur, amata quærerentur, quæsita ab omnium bonorum largitore benignissimo obtinerentur, obtentis Deo ad gloriam serviretur, et servitio æternæ retributionis merces acquireretur. Secundo ad gratitudinem seu devotionem. Quis enim ad tam sublimia, et a meritis suis tam remota, tanta indebitæ gratiæ largitate vocari et assumi se videat, et non in divinæ bonitatis admirationem et laudem erumpat? Sublimitas autem hujusmodi donorum ac nobilitas, signis visibilibus communitati hominum in commune innotescit. Tertio ad humiliationem. Quis enim altitudinem donorum istorum attendat, et quam longe sunt a meritis suis consideret, et non statim infra limites suæ parvitatis resiliens se colligat, divinæ largitatis beneficentiam admirans erga se, non obstupescat, dum merita sua nulla aut forte contraria intuetur, beneficia vero se nec posse æstimare nec et cogitare? Et hæc est vera humiliation, meritorum evacuatio, et attenuatio, et indignitatis recognitio. Utilia etiam sunt ad roborationem seu confirmationem suscipientium. Quis enim sacratum se, seu sanctificatum animo teneat, et non ex hoc contra immunditiam, alias exsecrationem, excandescat? Quis inunctum in regem se recolat, et non contra vilissimam nequissimamque vitiorum servitutem totis viribus se accingat? Quis militari officio præditum se sciat, et arma ignorare imbellemque se esse, infideliter ac ignaviter in bello agere non erubescat? Quis tam præclara civilitate honoratum se gaudeat, et eversioni civitatis suæ seu cuicumque alii calamitati se opponere negligat, legesque ejus ac jura pro viribus non defendat?
Quia ergo signa visibilia ista quæ numeravimus, maxime memoriis hominum infigunt aut imprimunt, et fortes imaginationes inducunt, in quibus quatuor affectiones memoratæ et excitantur et adjuvantur, manifesta est necessitas et utilitas hujusmodi signorum. Apparet enim ex his quæ diximus, quia ingressus in hanc civitatem sanctificatio est (ingressus qualem descripsimus), qua sanctificatione omnis exsecratio exuitur et deponitur: quemadmodum in ingressu in structuram omnis tumorositas et omnis inæqualitas lapidum deponitur, alioqui in illam non admittuntur. Quemadmodum frondositas lignorum ac grossitudo ac tortuositas, aliaque omnia quæ ligna ædificiis inepta faciunt nisi omnino essent amota, in ipso ingressu in ædificium necessario deponuntur; sic et ipso ingressu istius ædificii, ad similitudinem et proportionem quas supra expressimus, fieri necesse est. — Hæc Guillelmus, qui istud diffuse et pulchre prosequitur, prout infra Deo præstante tangetur, ubi de causis institutionis sacramentorum edisseretur.
Footnotes
Chapter 53 of 283