Quæstio 4
Quarto quæritur, An sacramenta evangelicæ legis differunt a sacramentis veteris Testamenti, per hoc quod sacramenta evangelicæ legis continent et causant gratiam, illa vero solum significabant.
Videtur quod non. Primo, quoniam circumcisio fuit sacramentum veteris legis, et in ipsa circumcisione gratia infundebatur: aliter originale peccatum in ea non potuisset deleri. — Secundo, sacramenta novæ legis sunt sensibilia quædam inanimata, quæ non sunt gratiæ susceptiva, nec aliqua virtus gratiæ causativa videtur posse esse in eis. Quod enim est in aliquo, est in illo secundum modum et dispositionem ipsius: ea ergo quæ soli rationali et intellectuali naturæ insunt, inhærent et competunt, in rebus inanimatis esse non queunt nisi omnino æquivoce, figuraliter seu tropice.
De isto possent multa argumenta pro utraque parte formari, sed veritatis declarationi studendum est. Hæc namque de præcipuis difficultatibus una est, de qua diversi diversimode opinati sunt.
Itaque Bonaventura circa hæc loquitur: Ut aliqui dicunt, sacramenta sunt gratiæ vasa, quum sint in ultima dispositione, quæ est sanctificatio per verbum Dei; et mediantibus illis, transfunditur in animam ac abluit ipsam et ungit interius. Atque pro tanto dicunt, quod sacramenta novæ legis sunt causa gratiæ, et efficiunt quod figurant. Non autem dicendum, quod gratia essentialiter contineatur in sacramentis, sicut aqua in vase, et medicina in pyxide; sed dicuntur gratiam continere, quia significant ipsam, et nisi ex parte suscipientis defectus sit, gratia semper confertur in ipsis. Alia quoque ratione possunt vasa gratiæ appellari: quoniam sicut quod est in vase, non est de ipso nec ex ipso, tamen hauritur ex ipso; sic gratia non est a sacramentis nec de sacramentis, sed oritur a fonte æterno, et ex illo hauritur ab anima in sacramentis. Et sicut quis recurrit ad vas, quum requirit liquorem; sic quærenti liquorem gratiæ nec habenti, ad sacramenta est recurrendum.
Præterea aliqui dicunt, quod in sacramentis est aliqua virtus creata, per quam influunt in animam, et habent rationem causandi. Dicunt enim, quod in sacramentis datur gratia gratum faciens, et datur in eis gratia gratis data, ut character et ornatus animæ; datur item in eis debilitatio fomitis seu expeditio potentiarum, quæ est efficacia gratiæ. Dicunt ergo, quod respectu gratiæ gratum facientis, sacramenta sunt causa sine qua non; respectu autem characterificationis et ornatus, sunt sicut causa efficiens; sed respectu debilitationis fomitis ac confortationis potentiarum, sunt causa disponens. Nam sicut videmus, quod in purgatione per ignem purgatorium, anima habens reatum seu maculam venialem, exsistit purgabilis, et intra se gratiam habet, sine qua non fieret purgatio, est etiam ibi virtus ignis; ita in sacramento est anima habens defectum et debilitatem potentiarum, est etiam gratia in anima intus operans, et virtus sacramenti exterior: quibus concurrentibus, roborantur atque sanantur potentiæ, et gratia efficacior fit virtute sacramenti in sua operatione. Sicque per istas distinctiones solvunt auctoritates quæ ipsis repugnare videntur. Itaque dicunt, in sacramentis esse virtutem creatam, quam asserunt accidens esse, imo et accidens spirituale, ac supernaturaliter esse in subjecto seu sacramento corporeo secundum ordinem divinæ misericordiæ: sicut virtus agendi in spiritum, est in igne purgatorii secundum ordinem divinæ justitiæ. Quam sacramenti virtutem asserunt inter mediocria bona ponendam, videlicet infra gratiam et supra corpus.
Porro alia opinio etiam est magnorum, dicentium quod in sacramentis non sit causalitas aliqua, nec virtus effectiva nec dispositiva ad gratiam, quæ sit qualitas seu proprietas absoluta, sed per adsistentiam quamdam. Dicunt enim sacramento adsistere increatam virtutem, quæ causa est gratiæ in suscipiente per fidem et devotionem, quæ disponit ad gratiam: sicut ad verbum Elisei ipso Naaman se lavante, IV Reg. v, adstitit virtus divina efficiens sanitatem;1 et devotio ac obedientia Naaman fuit dispositiva. Nulla tamen causalitas fuit in verbis Elisei, neque in aquis Jordanis. Sicut igitur si Deus instituisset ut ad verbum Elisei non solum ipse Naaman, sed ceteri quoque accedentes curarentur, et hoc ex quadam pactione, ita quod semper sic adsisteret vis divina taliter curans a lepra; sic dicunt in sacramentis, quod ad prolationem verborum virtus adsistit divina aquis infundens gratiam atque regenerans, dum homo se subjicit per fidei devotionem et obedientiam.
Si autem quæratur ab istis, an præter increatam virtutem sacramenta virtutem aliquam habeant creatam; dicunt quod non, proprie loquendo de virtute seu potestate quæ sit aliqua qualitas, vel natura seu essentia adveniens et inhærens aut exsistens. Si autem extenso nomine, per virtutem intelligatur ordinatio aliqua, ut dum aliquid habet efficacem ordinationem ad aliquid, dicitur habere virtutem ad illud (velut si rex statuat ut qui habet tale signum, recipiat centum libras: post quam institutionem signum illud non habet aliquam proprietatem absolutam, quam non habuit prius; ad aliud tamen est ordinatum quam ante, et quoniam habet efficacem ordinationem, dicitur habere virtutem ut faciat aliquem habere centum marcas, quæ virtus non est quid absolutum, sed ad aliquid); sic dicunt, quod sacramenta sunt talia signa a Deo sic instituta, quod qui debite susceperit ea, habeat tantum de gratia vel hanc gratiam ad hunc actum. Illa (inquam) ordinatio efficax, virtus est sacramenti, secundum istos, et ratione illius ordinationis disponit hominem, quia efficaciter ordinat ad habendam suscipiendamque gratiam. Rursus dicunt, quod ex hujuscemodi pactione Dominus quodammodo se adstrinxit ad dandum gratiam suscipienti debite sacramentum, et ipsa pactio Deum suo modo adstringit ad gratiam conferendam: ideo sacramentum fertur habere virtutem ad efficiendum, et item ad disponendum. Et sicut extenditur nomen virtutis, ita et verbum efficiendi: quia nec efficit nec disponit influendo, sed efficaciter ordinando. Et sicut hæc extenduntur, ita et nomen causæ: quia non dicitur causa secundum quod est principium operandi, sed secundum quod est ratio ordinandi.
Huic positioni pietas fidei consentit, et ratio non repugnat. Consentit ratio, quia valde difficile est intelligere qualiter illa virtus detur sicut qualitas absoluta; difficilius vero, quando detur. Difficile est etiam intelligere cui detur, an scilicet verbo, an elemento. Rursus, difficile est_explanare quamdiu duret. Valde quoque difficile est exprimere quomodo influat. Similiter difficile est indagare, cujus naturæ sit in se ipsa, et multa similia. Ideo huic positioni faciliter satis concordat ratio. Pietas etiam fidei non repugnat. Cavendum est enim, ne dum nimis damus corporalibus signis ad laudem, subtrahamus honorem causæ curanti et animæ suscipienti. Hæc autem opinio non nimis dat, nec aliquid honoris debiti subtrahit. Quemadmodum ergo regiæ litteræ regis annulo sigillatæ, sunt magnæ virtutis et valoris, et dicuntur magna posse ac facere, quum in eis nulla sit virtus absoluta, sed ordinatio sola per adsistentiam regiæ potestatis (quod patet, quoniam mortuo rege, non plus curatur de litteris ejus quam aliis, tamen absolutum nil amiserunt): sic intelligendum est in sacramentis, et sic loquuntur Sanctorum auctoritates juxta usum communem. — Et si quæras, super quid fundatur relatio talis, et quomodo advenit sine donatione proprietatis; dicendum, quod in institutionibus signorum, ut quando nummus fit arrha, nihil de novo tribuitur nummo, ita et in his.
Utraque opinionum istarum videtur satis probabilis, sed secunda videtur mihi ad sustinendum facilior; nescio tamen quæ sit verior, quia dum loquimur de his quæ sunt mirabilia, non multum adhærendum est rationi. — Hæc Bonaventura.
Insuper in fine tertii, ultima distinctione, circa illud quod dicitur ibi in textu,
Diversa sunt sacramenta legis novæ et veteris, quoniam illa tantum figurabant, hæc conferunt gratiam, arguit sic:2 Nullus sine gratia potest salvari, ergo si sacramenta veteris Testamenti gratiam non conferebant, nullus in lege illa salvatus est. Si dicas, quod in sacramentis illis dabatur gratia, non tamen virtute sacramentorum illorum, in sacramentis autem novæ legis confertur gratia virtute ipsorum, quia ex sanctificatione sanctificant, secundum Hugonem; objicitur contra hoc, quoniam solus Deus dat gratiam per creationem: ergo si gratia conferebatur in sacramentis istis et illis, nulla fuit differentia inter ea.
Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio celebris et famosa. Una, quod in utrisque datur gratia, sed differenter: quia in illis dabatur ratione fidei et devotionis suscipientium, ita quod nullo modo ratione operis operati aut sacramenti. In sacramentis vero novi Testamenti secus est, quoniam constant ex verbis et elementis. Et quum Dominus instituit verbum, id est formam verborum sacramentalium, dedit illi virtutem qua influit et agit in animam, disponendo ad gratiæ susceptionem, vel imprimendo characteris configurationem, vel adminiculando ipsi gratiæ ad animæ curationem ac fomitis debilitationem. Et hoc videtur dicere Augustinus, dicendo: Quæ est tanta vis aquæ, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo? Hugo quoque: Sacramenta (inquiens) novæ legis prius sanctificantur per verbum, postmodum sanctificant, ut sic sint ex sanctificatione sanctificantia. Et hanc positionem sustinent viri periti et fide digni. Sed difficile videtur mihi intelligere virtutem illam verbo et elemento collatam, etc., ut supra.
Dubium quoque est, utrum ponenda sit inter bona maxima vel mediocria aut minima. Si inter maxima, ergo vere est virtus seu gratia. Gratia autem exsistens in uno subjecto, non potest in aliud agere. Si autem non sit vere virtus aut gratia, quomodo sacramentum dicitur vere sanctificare? Et quæri potest in quo genere aut specie sit virtus vel gratia illa. Si autem ponatur inter bona minima aut media, quomodo facit rectitudinem sanationemque animæ, quæ inter bona maxima computatur? Difficile etiam est videre, quomodo illud accidens spirituale in subjecto substantificabitur corporali, et quomodo una virtus poterit in duobus esse subjectis, puta in verbo et elemento: ex quibus quamvis fiat unum sacramentum, non tamen unum per essentiam et naturam. Unitas autem virtutis (juxta Damascenum) correspondet unitati substantiæ et naturæ. Aut ergo in uno sacramento non est una tantum virtus, sed plures; aut virtus illa composita est; aut unum accidens simplex, spirituale et impartibile, simul erit in diversis subjectis: quod totum intelligere valde exsistit difficile.
Dubium demum videtur, an Deus dedit illam virtutem quando primo instituit sacramenta, an de novo det. Quomodo autem a principio dedit his quæ nondum erant, videlicet verbis quæ quotidie proferuntur? Si dat de novo, ergo quotidie in sacramentis non solum gratiam, sed et alia accidentia creat; et tamen non consuevit dici, quod creationis opus exerceat, nisi circa exitum animæ in esse, et circa infusionem gratiæ. Si autem desinat virtus illa esse statim verbo prolato, quomodo tam nobilem creavit virtutem, ut tam cito deficeret? Rursus, si datur verbo, et non datur verbo scripto, nec verbo mentali, ergo datur verbo vocali in sua pronuntiatione; tuncque difficile est explicare, an detur in principio prolationis, vel in medio aut in fine: quia nec in principio verbi, neque in medio est actio illius virtutis. Si vero in fine, tunc quum verbum desinat esse, et desinente verbo desinat virtus verbi, simul incipiet virtus verbi ac desinet. Insuper, multo difficilius est explicare efficiam operationis virtutis illius, an scilicet agat generatione univoca vel æquivoca, generando sibi simile sive dissimile. Difficile etiam est, utrum influat omnino aliquid ab extrinseco, an educat aliquid de potentia in actum. Primum est soli Deo possibile, secundum vero difficile est explicare. Rursus, difficile est intelligere quomodo characteris impressio possit esse ab illa virtute, quum character videatur esse in superiori parte animæ, in quam solus Deus potest influere. Postremo, in Sacramento altaris, in quo fit subito transsubstantiatio panis secundum se totum in corpus Christi (quod esse non valet nisi ab infinita virtute), quomodo verbum prolatum ab homine tam finitæ virtutis, poterit ad istam transsubstantiationem cooperari, aut aliquid operari? Et certe si illud verbum virtutem non habet agentem, multo minus verba aliorum sacramentorum. — Hæc et multa his consimilia, valde difficile est intelligere et explicare: quæ tamen non narro quasi credens ea insolubilia esse, aut per ea positionem hanc improbans; sed ut ostendam me ea non intelligere plene, ideo nec affirmare neque negare hæc velle. Nihilo minus plura potest facere Deus et in sacramentis etiam facit, quam nos intelligere valeamus. Unde ad incomprehensibilem Dei omnipotentiam confugiendo, omnia possumus facile declinare.
Præterea aliorum positio est: supposito quod in sacramentis novæ legis divina virtus secretius operetur (quia hoc est fidei et communis sententiæ), dixerunt aliqui, sacramenta novæ legis habere virtutem justificandi: virtutem (inquam) influentem, virtutem promerentem, virtutem disponentem et efficaciter ordinantem. Virtutem influentem, ratione Spiritus Sancti adsistentis; virtutem promerentem, ratione meriti passionis Christi ad sacramentum concurrentis; virtutem disponentem, ratione devotionis ipsius fidelis sacramentum suscipientis; virtutem denique efficaciter ordinantem, ratione divinæ pactionis instituentis. Sic quippe instituit Deus, ut ad talis verbi prolationem et sacramenti piam susceptionem, fiat in suscipientibus mirabilis operatio, curatio, justificatio, confortatio, etc.; atque pro tanto, affirmant sacramenta novæ legis habere virtutem. Et differunt in hoc a sacramentis veteris legis, præsertim quoad illam efficacem ordinationem: quia non interveniebat talis pactio in illis sacramentis, per quam efficax infallibilisque fieret ordinatio ad gratiam, sicut in sacramentis novæ legis, ut patet in institutione Baptismi, ubi Christus dixit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. In aliis quoque tribus modis habendi virtutem, differentia est inter utraque sacramenta penes magis completum et minus completum: quia in sacramentis novæ legis Spiritus Sanctus justitiam influens plenius adsistit, et passio Christi magis meritorie concurrit. In cujus signum de latere Christi patientis fluxerunt sanguis et aqua, et per consequens sacramenta, de quibus fundatur Ecclesia. Abundantior item est suscipientis devotio, tum propter fidei incrementum, tum propter subsidium fidei totius Ecclesiæ: quia in fide Ecclesiæ suscipiunt fideles sacramenta ecclesiastica. Itaque propter hos modos habendi virtutem, dicuntur sacramenta evangelicæ legis justificare et esse causa gratiæ.
Denique, qui hanc sustinent positionem, in sacramentis novæ legis noluerunt plus ponere: tum, quia ista videntur satis sufficere ad nostram sanationem et justificationem; tum, quia ex isto quadruplici modo habendi virtutem, satis manifestatur nobilitas sacramentorum evangelicæ legis in se ipsis; tum, quia secundum hæc, satis apparet differentia inter utriusque legis sacramenta; tum, quia nulla expressa auctoritas videtur cogere, amplius attribuere sacramentis novæ legis. Hanc etiam positionem sustinent plures bene intelligentes. Sed et dominus Guillelmus Parisiensis episcopus, in determinando in scholis Fratrum Minorum, approbavit hunc modum dicendi coram fratre Alexandro piæ memoriæ. Verum in his dubiis non oportet aliquid temere affirmare, sed sufficit scire quid sapientes senserunt, nec est utile contentionibus deservire. — Hæc Bo-
Marc. XVI, 16.
Joann. XIX, 34. naventura in fine Scripti super tertium.
Postremo, in Breviloquio huic secundæ opinioni absolute consentit, reticensque de alia, protestatur : Sacramenta dicuntur gratiæ vasa et causa, non quia gratia in eis substantialiter contineatur, aut causaliter efficiatur, quum a solo Deo animæ infundatur; sed quia in illis et per illa gratiam curationis a summo medico Christo ex divino decreto oportet haurire. Hæc idem ibi.
Præterea, de his S. Thomas aliter sentiens, ait in Scripto : Omnes coguntur fateri, sacramenta novæ legis aliquo modo causas gratiæ esse, propter expressas auctoritates quæ dicunt hoc. Sed diversi diversimode eas exponunt. Quidam etenim dicunt, quod non sunt causæ quasi aliquid facientes in anima, sed causæ sine quibus non : quoniam virtus increata, quæ sola effectus ad gratiam pertinentes in anima facit, sacramentis adsistit per quamdam Dei ordinationem, et quasi per pactionem. Sic enim ordinavit ac pepigit, ut qui sacramenta accipiunt, simul et gratiam sumant ab ipso, non quasi sacramenta aliquid faciant ad hoc ipsum : sicut qui accipit denarium plumbeum a rege, facta hujusmodi ordinatione ut qui habuerit unum de illis denariis, accipiat centum libras a rege; qui denarius non dat illas libras, sed rex. Quumque talis pactio facta non fuerit in sacramentis veteris legis, ideo dicuntur gratiam non conferre, sed solum promisisse aut præsignasse. — Verum istud non videtur sufficere ad salvandum dicta Sanctorum, quoniam causa sine qua non, si omnino nil faciat ad inducendum effectum, vel disponendo vel meliorando, ad rationem causandi nil habet ultra causam per accidens (sicut album est causa domus, si ædificator sit albus) : sicque sacramenta essent causa sanctificationis per accidens. Illa namque ordinatio seu pactio nihil dat eis de ratione causæ, sed solum de ratione signi : quemadmodum etiam denarius plumbeus solum est signum indicans quis debeat libras accipere. Quod autem per accidens est, ab arte relinquitur, nec in definitione reponitur : sicque esse causam, non poneretur in sacramenti definitione, nec Sancti multum curassent loqui de ea. Nec etiam sacramenta novæ legis, quæ differunt a sacramentis veteris legis secundum ordinationem prædictam, differrent ab eis secundum rationem causæ, sed solum quantum ad modum significandi, in quantum hæc significant gratiam ut statim dandam, et illa non.
Hinc alii dicunt, quod ex sacramentis duo consequuntur in anima : unum quod est sacramentum et res, puta character, aut aliquis animæ ornatus in sacramentis in quibus non imprimitur character; aliud quod est res tantum, videlicet gratia. Respectu ergo primi effectus, sacramenta sunt causæ aliquo modo efficientes; sed respectu secundi, sunt causæ disponentes, tali dispositione quæ sit necessitas, nisi sit impedimentum ex parte recipientis; et hoc videtur magis conveniens theologis ac dictis Sanctorum. Quocirca sciendum, quod causa efficiens dupliciter dividi potest. Primo, ex parte effectus, puta in disponentem, quæ causat dispositionem ad ultimam formam; et in perficientem, quæ inducit ultimam perfectionem. Secundo, ex parte causæ, in agens principale et instrumentale. Agens principale est primum movens; agens vero instrumentale est movens motum. Instrumento quoque convenit actio duplex : una quam ex propria habet natura; alia quam habet in quantum motum est a primo agente : sicut calor ignis, qui est instrumentum potentiæ nutritivæ, ut secundo de Anima dicitur, ex natura propria habet dissolvere atque consumere; sed in quantum est instrumentum animæ vegetativæ, generat carnem. Sed sciendum, quod actio instrumenti interdum pertingit usque ad ultimam perfectionem quam principale agens inducit, aliquando autem non; semper tamen pertingit ad aliquid ultra id quod sibi convenit secundum suam naturam, sive illud sit ultima perfectio, sive dispositio ad eamdem : alias non ageret ut instrumentum. Sic qualitates activæ et passivæ elementorum pertingunt instrumentaliter ad formas materiales de materia educendas, non autem ad productionem animæ rationalis, quæ ab extrinseco est.
Itaque principale agens in justificatione est Deus, nullo ad hoc indigens instrumento ex parte sua; sed per quamdam congruitatem ex parte hominis justificandi, utitur sacramentis tanquam mediis justificationis, quibus competit actio quædam ex propria natura, ut aquæ abluere; in quantum vero sunt instrumenta pietatis divinæ justificantis, pertingunt instrumentaliter ad quemdam effectum in anima, qui primo correspondet sacramentis, ut est character aut aliquid tale. Ad ultimum vero effectum qui est gratia, non pertingunt etiam instrumentaliter, nisi dispositive, in quantum hoc ad quod instrumentaliter effective pertingunt, est dispositio, quæ est necessitas quantum in se est, ad gratiæ susceptionem. Quumque omne instrumentum exercendo actionem naturalem, sibi ex sua natura convenientem, pertingit ad effectum qui competit sibi in quantum est instrumentum, quemadmodum dolabrum dividendo suo acumine lignum, pertingit instrumentaliter ad formam scamni; ideo etiam materiale elementum exercendo actionem suam naturalem, secundum quam est signum interioris effectus, pertingit instrumentaliter ad effectum interiorem: juxta quod loquitur Augustinus, quod aqua Baptismi corpus tangit et cor abluit. Unde et dicitur, quod sacramenta efficiunt quod figurant. Et hunc modum justificandi videtur Magister in littera tangere, dicens quod homo non quærit salutem in sacramentis quasi ab eis, sed per illa a Deo: quia hæc præpositio a, principale denotat agens; sed præpositio per, causam designat instrumentalem. — Si autem objiciatur, quia aut sunt causa univoca, aut æquivoca; respondendum, quod proprie nullum eorum, quia divisio illa causæ proprie competit causæ principali, quæ similitudinem habet cum effectu, ut Alexander Peripateticus dicit, et Commentator undecimo Metaphysicæ recitat. — Porro in transsubstantiatione panis in corpus Christi, quum sit quidam motus, sunt duo: puta recessus a termino a quo, et accessus ad terminum ad quem. Verba ergo sacramentalia pertingunt instrumentaliter ad transsubstantiationem, quantum ad recessum a termino a quo; sed quantum ad accessum termini ad quem, non pertingunt nisi dispositive, sicut in aliis accidit sacramentis.
Præterea si quæratur, an in sacramentis sit aliqua virtus spiritualis ad gratiam inducendam in animam; respondendum, quod propter auctoritates Sanctorum necesse est fateri, aliquam talem supernaturalem virtutem esse in sacramentis. Et primæ opinionis sequaces dicunt, quod virtus illa non sit nisi quidam ordo ad aliquid. Sed hoc nihil est dictu, quoniam virtus semper nominat principium alicujus, præsertim prout sumitur hic pro virtute causæ. Ad aliquid autem seu relatio, non potest esse principium nec terminus actionis, ut quinto Physicorum probatur. Hinc dicendum, quod virtus agendi proportionatur agenti. Aliter ergo convenit virtus agendi principali agenti, aliter agenti instrumentali. Agens quippe principale agit secundum exigentiam suæ formæ: unde virtus activa in ipso, est aliqua forma vel qualitas habens esse completum in natura. Instrumentum vero agit ut motum ab alio: ideo convenit sibi virtus proportionata motui, qui est ens incompletum. Unde et virtus spiritualis quæ est in sacramentis, non est ens completum fixum, sed imperfectum, sicut virtus immutandi visum in aere, in quantum est instrumentum motum ab exteriori visibili; et talia entia solent intentiones vocari, et habent quid simile cum ente quod est in anima, quod est ens diminutum, ut sexto Metaphysicæ dicitur. Talia quoque entia non sunt proprie et per se in genere, sed reductive in illo in quo est virtus causæ principalis, vel in quo illa esset, si esset in generre : quoniam increata virtus principaliter agens in sacramento, in nullo est prædicamento. — Et si quæratur, quando hæc virtus detur sacramento; dicendum, quod quando actu movetur a principali agente. Nec potest hæc virtus poni in aliquo gradu bonorum, nisi reductive in illo in quo ponitur gratia. Hinc etiam potest esse in re corporali, sicut virtus artis est in instrumentis ab artifice motis. Quemadmodum etiam virtus trahentium navem est complete in omnibus illis simul, ita hæc virtus in his quæ ad integritatem pertinent sacramenti; in singulis vero partibus est incomplete. Ex quibus patet, quod sacramenta novæ legis non continent gratiam nisi secundum esse incompletum; nec gratia est in eis sicut in subjecto, sed sicut in causa instrumentali dispositiva. Pulcherrime vero asseritur, quod gratia est in sacramento sicut in vase. Nam sicut quod continetur in vase, conservatur in eo, nec illud denominat; sic gratia conservatur in sacramentis, ut inde hauriatur, nec denominat ea simpliciter, neque qualificat: sicut nec intentiones seu species visuales in aere, denominant aut qualificant aerem. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus satis contineri videntur quæ de his scribit in tertia parte, quæstione sexagesima secunda.
In his Petrus sequitur Thomam, et secundam istam opinionem dicit esse securiorem duplici ratione. Prima est, quia plus consonat auctoritatibus Patrum sanctorum. In his autem quæ fidei sunt, magis oportet sequi auctoritatem quam rationem. Sancti autem affirmant sacramenta habere vim sanctificandi. Alia est, reverentia et dignitas sacramentorum evangelicæ legis. Nempe secundum aliam opinionem, aqua Baptismi non videtur plus virtutis et sanctitatis habere quam quælibet alia aqua; et sacramenta novæ legis viderentur non causæ gratiæ, sed signantum, sicque parum aut nihil legis veteris transcenderent sacramenta.
Porro Richardus quoque utramque hic recitat opinionem, et recitata ea quam sequitur Thomas, subjungit: Quum ista positio exsistat possibilis, sitque ad sacramentorum novæ legis honorem, atque ad confirmandum id quod tenetur de actione ignis purgatorii et inferni in animas rationales ac dæmones, videtur quod sit rationabilis ac tenenda. Alia demum positione narrata, addit quod intelligibilior sit. Sicque utriusque opinionis argumenta solvendo, declarat qualiter utraque possit teneri.
Præterea, Thomas de Argentina circa hæc scribit multum magistraliter ac diffuse, quærendo utrum sacramenta novæ legis habeant in se potentiam creativam. Circa hanc quæstionem primo scrutatur, utrum virtus creativa sit communicabilis alicui creaturæ. Quocirca duas refert opiniones: unam dicentium quod non, quam sequuntur Thomas, Petrus, Ægidius ac Richardus; aliam dicentium quod imo. Verum ista quæstio super secundum diligenter discussa est, idcirco pertranseo. Sequitur tamen in hac re positionem S. Thomæ. — Circa secundam vero distinctionem sciscitatur, utrum sacramenta novæ legis habeant aliquam spiritualem ac specialem virtutem ipsis formaliter inhærentem. Et respondens: Hic, inquit, quatuor sunt videnda. Primo, utrum sacramenta novæ legis sint gratiæ causa. Secundo, an ratione hujus causalitatis necesse sit in eis ponere prætactam virtutem. Tertio, de tempore institutionis sacramentorum evangelicæ legis. Quarto, de numero eorumdem. Deinde de primis duobus præinductas narrat opiniones, et in utroque sequitur Bonaventuram. Aliqua vero addit: Aliquid (dicens) esse causam alterius, intelligi potest dupliciter. Primo, quod sit causa principalis ipsius. Secundo, quod sit causa ejus instrumentalis. Et causam instrumentalem large accipio, prout omnis secundaria causa dicitur instrumentalis respectu principalis atque primariæ causæ. Instrumentalis autem causa est duplex. Una, quæ productive attingit effectum principalis agentis: sicut in generatione equi sol causa est principalis quantum ad corporeas causas, et equus generans est causa instrumentalis, quum equus generans una cum sole producat formam geniti equi, ipsum equum producendo. Alia est causa instrumentalis, quæ attingit effectum principalis agentis non productive, sed tantum dispositive: sicut in generatione hominis causa principalis formæ humanæ est solus Deus, eo quod anima rationalis creetur; homo vero et sol sunt causæ hominis instrumentales respectu Dei, attamen non producunt animam rationalem, quamvis perfecte disponant corpus ad ejus susceptionem: sicque homo generans et sol, in generatione hominis non attingunt effectum principalis agentis productive, sed solum dispositive. Interdum quoque causa instrumentalis sic agit ex sua natura, interdum ex sola ordinatione seu institutione et adsistentia causæ primæ. — Hæc Argentinensis, qui ex his respondet sicut prætactum est.
Porro Durandus in his quantum ad principale consentit S. Thomæ. Addit tamen, quod potentia creativa formæ accidentalis possit communicari causæ creatæ, et dicit hoc Thomam concedere: de charactere quidem in hoc quarto libro, et de gratia in tertia parte, quæstione sexagesima secunda. — Verumtamen istud non videtur de mente Thomæ, qui absolute multoties negat potentiam creativam seu actum creationis, posse causæ creatæ communicari, nec in tertia parte concedit gratiam posse a causa creata produci. Qualiter vero dicat virtutem sacramentalem ad productionem characteris instrumentaliter et efficienter concurrere, jam patuit paulo ante.3
At vero Scotus quoque interrogat, an creatura possit habere actionem respectu termini creationis, id est creare, aut ad creationem cooperari. Respondet: In ista quæstione theologi communiter tenent quod non; ad quod principaliter adducunt quatuor rationes. Prima est, quod in omni causato, esse est effectus primæ causæ. Imo nec instrumentaliter potest creatio competere creaturæ, quoniam causa inferior non participat actionem causæ superioris, nisi per aliquid sibi proprium operetur ad effectum proprium principalis agentis. Secunda est, quia distantia inter esse et non esse est infinita. Tertia, quoniam agens inferius præsupponit in agendo effectum superioris agentis: sicut ars præsupponit effectum naturæ, et effectus naturæ aliquid potentiale. Creare autem est, nullo præsupposito producere. Quarta, nullum creatum est purus actus, aut purum esse, ergo non agit sine motu et mutatione, et ita requirit subjectum. — Sed istæ rationes necessario concludere non videntur. Non prima, quia in his quæ generantur, esse generati est a generante, nec est in generato aliud esse quod sit per creationem a Deo, sed unum est solum esse substantiale in uno eodemque generato. Nec universaliter verum est quod dictum est de causa quid potentiale. Creare autem est, nullo præsupposito producere. Quarta, nullum creatum est purus actus, aut purum esse, ergo non agit sine motu et mutatione, et ita requirit subjectum. — Sed istæ rationes necessario concludere non videntur. Non prima, quia in his quæ generantur, esse generati est a generante, nec est in generato aliud esse quod sit per creationem a Deo, sed unum est solum esse substantiale in uno eodemque generato. Nec universaliter verum est quod dictum est de causa instrumentali, ut dum monetarius per instrumentum inducit formam in monetam, et sigillator in ceram. Secunda quoque ratio non videtur concludere, quoniam tanta est distantia inter extrema, quantum unum est majus aut dignius alio; sed esse creatum non est dignitatis aut magnitudinis infinitæ, nec infinite excedit non esse ei oppositum: ideo non distat ab eo in infinitum. Tertia etiam ratio non concludit. Non enim causa secundaria præsupponit effectum causæ prioris aut primæ, tanquam passum in quod agat. Similiter nec ratio quarta, quum causa creata habeat actiones immanentes, quæ sunt intelligere, velle, per quas sine motu et mutatione agere valet. — Istam disputationem Scotus prolixe prosequitur, recitando consequenter opinionem Avicennæ dicentis unam intelligentiam creatam esse ab alia, cum suis motivis, et contra ea objiciendo. Verum (ut dixi) hæc materia super secundum discussa est, nec facile patet quid ipsemet finaliter sentiat Scotus.4 instrumentali, ut dum monetarius per instrumentum inducit formam in monetam, et sigillator in ceram. Secunda quoque ratio non videtur concludere, quoniam tanta est distantia inter extrema, quantum unum est majus aut dignius alio; sed esse creatum non est dignitatis aut magnitudinis infinitæ, nec infinite excedit non esse ei oppositum: ideo non distat ab eo in infinitum. Tertia etiam ratio non concludit. Non enim causa secundaria præsupponit effectum causæ prioris aut primæ, tanquam passum in quod agat. Similiter nec ratio quarta, quum causa creata habeat actiones immanentes, quæ sunt intelligere, velle, per quas sine motu et mutatione agere valet. — Istam disputationem Scotus prolixe prosequitur, recitando consequenter opinionem Avicennæ dicentis unam intelligentiam creatam esse ab alia, cum suis motivis, et contra ea objiciendo. Verum (ut dixi) hæc materia super secundum discussa est, nec facile patet quid ipsemet finaliter sentiat Scotus.
Postremo Henricus specialem hic habet A
Quodl. IV, q. 37. opinionem : Sacramenta (inquiens) novæ legis nullo modo aliquid agunt ad gratiam causandam, neque in causando attingunt eam plus quam sacramenta veteris legis, sed solum dicuntur esse causa gratiæ præsentis, cujus sunt signa, per hoc quod sunt contentiva ejus quod per se est causa gratiæ creativa in quantum creat eam. Quamvis enim gratiæ Creator in omnibus sit per suam essentiam, tamen quoad aliquem effectum sic est in una re quod non est in alia : juxta quod deitas exsistens in carne
Matth. VIII, 3. Christi per gratiam unionis, ad tactum manus Christi sanavit leprosos, ut deitas dicatur illud egisse non ut deitas tantum, sed ut exsistens in manu Christi; sicque deitas dicitur hoc egisse principaliter, et manus Christi instrumentaliter. Sic quoque sacramenta novæ legis instrumentales sunt gratiæ causæ, quoniam Deus ut exsistens in ipsis, ad tactum illorum, quibus administrantur confert gratiam creative. Sic quoque vasa sunt gratiæ, quoniam continent eum a quo gratia fluit secundum quod est in ipsis : ut est Eucharistiæ sacramentum, in quo Christus corporaliter continetur, deitatem sibi habens unitam, quod est præcipue contentivum effectivumque gratiæ; alia vero sacramenta, in quantum aliquid virtutis ejus participant, continendo virtualiter quod illud continet realiter. Hæc Henricus.
Cujus opinio parum aut nihil differre videtur ab opinione dicentium, quod sacramenta hæc causa sunt gratiæ ex adsistentia divinæ potentiæ. In hoc autem quod dicit, alia sacramenta esse causas gratiæ in quantum participant aliquid virtutis Sacramenti altaris, videtur fateri virtutem esse in sacramentis causaliter concurrentem ad gratiæ productionem : et ita sacramenta illa non solum operarentur ut instrumenta deitatis exsistentis in eis ad sacramentales effectus. Hinc verior videtur positio quam sequitur Thomas, et hoc propter motiva quæ tangit Petrus.5
Footnotes
Chapter 56 of 283