Quæstio 2
Secundo hic quæritur, Utrum in quaslibet lege, hoc est in lege naturali, in lege scripta, et in lege evangelica, humanum genus indiguit sacramentis.
Videtur quod non. Primo, quia infusio caritatis seu gratiæ gratum facientis, sufficit ad salutem. — Secundo, perfectio hominis consistit in abstractione a sensibilibus rebus et in elevatione ad divina, immaterialia ac invisibilia bona: ergo contra salutem et perfectionem est hominis, in rebus corporalibus ac sensibilibus quærere salutis auxilium. — Tertio, contra dignitatem rationalis creaturæ videtur, ut in rebus inanimatis et vilibus opem quærat suæ interioris curationis. Sacramenta autem in rebus inanimatis et vilibus exhibentur, ut in aqua et oleo. — Quarto, inferiora et sensibilia nec agere valent, neque imprimere in spirituales essentias, ut sunt animæ rationales: quum ergo sacramentum sit visibile elementum seu sensibile aliquid, non poterit ad animarum purificationem ac salutem conferre.
In oppositum sunt quæ dicuntur in littera.
Ad hæc Guillelmus Antisiodorensis respondet in Summa sua, quarto libro: In omni tempore post originale peccatum competebat hominibus sacramentis juvari. Causa quippe institutionis sacramentorum in generali, est triplex. Prima est, quia (ut asserit Augustinus) meliores judicavit Deus servos suos, si ei liberaliter deservient: ideo dedit eis liberum arbitrium. Contulit etiam eis remedia contra peccata, ut si peccarent, possent redire per illa remedia. Et remedia ista sunt sacramenta. Hæc ergo est una causa institutionis sacramentorum, videlicet justificatio a peccatis. Secunda causa est, ut homo assuesceret se humiliare visibilibus, qui nesciebat se humiliare invisibilibus: ut dum ipse se humiliat creaturæ inferiori, quærendo salutem suam in ea, ut in agno paschali, seu in aqua Baptismi, discat et assuescat multo plus humiliare se Creatori, qui est dator salutis illius. Tertia causa est, ut homo per visibilia signa expressa, ad cognitionem invisibilium perveniat rerum. Hæc Antisiodorensis.
Concordat Albertus inquiens: In sacramento sunt tria, puta: materia, ratio signi, et ratio causandi. Et penes materiam, quæ inferior est, accipitur ista causa institutionis sacramentorum, utpote ut homo qui superbivit, humiliet et deprimat semetipsum: nam quia superbiendo se ipsum vitiose erexerat, conveniens fuit ut humiliaretur sub hoc quod infra ipsum fuit, propter Deum, ut tanto humilius descenderet sub eo quod infra ipsum fuit per naturam, quanto superbius se erexerat in id quod supra ipsum fuit, appetendo quamdam Dei æqualitatem, id est inordinatam conformitatem. Penes rationem signi accipitur causa hæc, ut homo erudiatur, et ex visibilibus et sensibilibus ad invisibilium notitiam erigatur: signum namque aliquid facit venire in notitiam rei, præter speciem quam sensibus ingerit. Penes rationem causæ sumitur causa hæc, quæ est justificatio et eruditio ac salutaris exercitatio hominis: sacramentum etenim gratiam causat. Nec istud derogat hominis perfectioni atque saluti secundum statum miseriæ et peccati in quem lapsus est sponte. Humiliat enim se sub elementis propter Deum, non propter inferiora, et sic exaltari meretur; et ipse Deus instituit per visibilia et sensibilia ista in ipso homine causare gratiam et salutem. Connaturale quoque est homini, ex sensibilibus ad intelligibilium cognitionem ascendere. Hæc Albertus.
At vero Thomas de his scribens diffusius: Sacramenta, inquit, non erant necessaria necessitate absoluta (sicut necesse est hominem esse rationalem, vel Deum esse), quum ex sola divina bonitate et voluntate sint instituta, sed necessitate quæ est ex suppositione finis: non ita quod Deus sine sacramentis hominem salvare non posset, quoniam sacramentis virtutem et omnipotentiam suam non alligavit, sed quia per sacramenta congruentius fit reparatio hominis. Cujus congruitatis ratio sumitur ex hoc, quod per peccatum præcipue circa sensibilia homo fuit corruptus atque detentus, ne se ad Deum erigeret. Erat autem corruptio illa quantum ad cognitionem, quia humana mens circa sensibilia sola se noverat occupare, in tantum quod multi nil præter sensibilia esse credebant; et si qui ad intelligibilium notitiam devenerunt, ea secundum modum sensibilium judicabant. Et item quantum ad affectionem, quia terrenis tanquam summo bono inhæsit. Et rursus, quantum ad actionem, quoniam inordinate sensibilibus utebatur. Necessarium fuit ergo ad vitiorum curationem, ut homo ex sensibilium notitia ad spiritualium cognitionem conscenderet, et affectum circa creata ad Creatoris transferret amorem, eis quoque secundum institutionem uteretur divinam: et ideo necessaria fuit sacramentorum institutio, per quæ ex sensibilibus de spiritualibus erudiretur (et hæc est secunda causa quam assignat Magister); affectum quoque de sensibilibus in Dei reverentiam reformaret (et hæc est prima causa); conformiter per hæc circa ea in honorem Dei exercitaretur (et ista est tertia causa). Itaque gratia et virtutes sanant sanctificantque formaliter, sacramenta vero effective instrumentaliter, quemadmodum medicina. Idcirco sicut non sequitur, Sanitas sanat, ergo medicina non est necessaria; ita non sequitur, Gratia curat, ergo sacramenta non sunt necessaria.
Præterea si quæratur, an in statu innocentiæ sacramenta fuissent; dicendum, quod utilitas sacramentorum est eruditio atque curatio. Certumque est quod quantum ad curationem, non fuissent, quia tunc morbus peccati non exstitit. Sed aliqui dicunt, quod tunc fuissent quantum ad eruditionem, quia et tunc connaturale erat homini ex sensibilibus ad spiritualia elevari. Sed non videtur conveniens ista opinio, quoniam significatio fit ad acquirendum agnitionem ejus quod significatur. Et quamvis homo in primo statu sensibilia cognosceret, et in eis similitudines spiritualium rerum conspiceret, non tamen ex sensibilibus cognitionem spiritualium accepisset, sed potius ex divini influentia luminis: ideo tunc sacramentis ad eruditionem non eguit. Hinc dicendum cum aliis, quod sacramenta in statu innocentiæ necessaria non fuissent. — Et si objiciatur de matrimonio, quod tunc erat, et sacramentum consistit; dicendum, quod matrimonium tunc non fuisset in remedium culpæ, sed in officium naturæ. Ideo non fuisset tunc proprie sacramentum, nisi forte in quantum rem sacram significabat: non quod homo, in statu illo, per hujusmodi matrimonium accepisset cognitionem illius sacræ conjunctionis quæ est Christi et Ecclesiæ, imo plus econtrario, ex cognitione conjunctionis illius, convenientiam et sanctitatem matrimonii cognovisset. — Hæc Thomas in Scripto.
Verumtamen agnoscendum, quod tam in Scripto secundi, distinctione vicesima, quam in prima parte Summæ tuetur, quod quamvis primi parentes fuerunt conditi quantum ad corpus animamque perfecti, posteri tamen eorum nec quantum ad corpus nec quantum ad animam fuissent perfecti nati. Ideo in scientia profecissent tam ex parentum et sapientiorum instructione, quam ex propria consideratione: et ita non solum ex influxu lucis divinæ spiritualia cognovissent, prout ibi sanctus conscribit Doctor, qui et in tertia parte testatur in anima Christi fuisse scientiam acquisitam. Denique in Scripto tertii, et in tertia parte, probabilius esse fatetur, Filium Dei non fuisse incarnatum si non præcessisset originale primorum parentum peccatum: ergo in statu innocentiæ homo non cognovisset convenientiam et sanctitatem matrimonii ex cognitione conjunctionis Christi atque Ecclesiæ per Incarnationis mysterium.
Insuper ad id, utrum in lege naturæ sacramenta necessaria erant, respondet: Ea quæ ab homine fiunt, a cognitione ortum habere oportet; aliter operatio ejus proprie non esset humana. Hinc oportet operationem cognitioni correspondere, sicut effectum causæ. In statu autem legis naturæ non suffecit ad salutem naturalis cognitio, imo exigebatur fides; specialiter quoque post lapsum necessaria fuit fides reparatoris. Unde in statu illo non solum erant necessaria opera quæ sunt de naturalis dictamine rationis, sed etiam quædam protestationes et signa eorum quæ ad reparationem spectabant. Et hæc erant illius temporis sacramenta, ut sacrificia, oblationes ac decimæ. Quocirca sciendum, quod ante legem scriptam erant quædam sacramenta necessitatis, ut illud fidei sacramentum quod ordinabatur ad deletionem originalis peccati; similiter pœnitentia, quæ ordinabatur ad deletionem peccati actualis; matrimonium quoque, quod ordinabatur ad multiplicationem generis humani. Sacrificia vero, oblationes et hujusmodi, erant voluntatis et necessitatis: quia necessitatis erant in communi, ut scilicet aliquid facerent in protestationem fidei suæ, qua Deo per latriæ cultum erant subjecti; in speciali vero erant voluntatis, an scilicet sacrificia exhiberent, an oblationes, vel hujusmodi aliquid.
Porro dum quæritur, an sacramentis legis naturalis addenda erant alia tempore Mosaicæ legis; dicendum, quod quum usus sacramentorum proportionabiliter correspondeat fidei, oportuit secundum diversum fidei statum sacramenta diversimode tradi ac variari. Fides autem quantum ad articulorum explicationem semper crevit magis ac magis, secundum viciniorem accessum ad tempus gratiæ Christi. Et secundum hoc oportuit sacramenta magis et magis determinari. Et quia in Abraham fides notabiliter fulsit et crevit, ita ut propter fidei religionem ab aliis separaretur, propter quod pater credentium nominatur: hinc signaculum seu sacramentum fidei, determinatum et primo datum est ei, videlicet circumcisio. Quumque tempore Moysis fides in tantum excreverit, ut non solum in uno homine, aut in una familia, sed in una gente refulgeret;1 ideo oportuit tunc legem dari, quæ non nisi populo potest dari, et sacramenta in speciali determinari ac multiplicari. Idcirco in lege Moysis determinari oportuit sacrificia, oblationes et decimas, quantum ad singulares circumstantias, et matrimonia ordinari, pœnitentiæ quoque satisfactiones distingui.
Postremo, dum quæritur, utrum in evangelica lege debuerunt alia sacramenta institui; respondendum, quod eadem est fides Christianorum et antiquorum: quia quem illi credebant venturum, nos credimus jam venisse. Quumque sacramenta correspondeant fidei tanquam protestationes ipsius, et ab ea virtutem suam habentia, oportet quod sicut antiqui patres participes facti sunt redemptionis Christi per sacramenta quæ erant signa futuri, ita in nos perveniat effectus suæ redemptionis per sacramenta quæ sint signa rei præteritæ. Verumtamen, ut divinus Dionysius libro de Ecclesiastica loquitur hierarchia, status novæ legis medius est inter statum veteris Testamenti statumque patriæ.2 Hinc ea quæ novæ sunt legis, sunt veritas respectu signorum veteris Testamenti, et sunt figuræ eorum quæ sunt in patria: ideo in nova lege aliquæ manent figuræ; in patria vero ubi omnia erunt consummata, figuræ omnino cessabunt. — Hæc Thomas in Scripto.
Hæc eadem scribit in tertia parte, quæstione sexagesima prima. In quibus continentur quæ Albertus, Petrus, Richardus, de hac conscribunt materia.
Attamen Petrus plenius de causis institutionis sacramentorum loquens: Triplex, inquit, potest esse causa institutionis rei. Prima est necessitas, ut formatio principalium membrorum in corpore. Secunda utilitas, ut officialium quorumdam membrorum. Tertia congruitas, ut capillorum in capite, uberumque virili in pectore. Nulla autem fuit necessitas institutionis sacramentorum: nec ex parte medici, quia aliter potuit hominem curare; nec ex parte ægroti, quoniam aliter potuit a Deo curari. Utilitas vero fuit non ex parte medici, qui nostris non indiget, sed ex parte nostri. Et hæc fuit duplex in genere. Una privata, respectu cujuslibet singularis personæ: quam hic triplicem ponit Magister, videlicet humiliationis, eruditionis et exercitationis, salvis aliis multis. Altera communis, respectu totius generis humani seu reipublicæ divinæ: hoc est adunatio hominum in unum cultum divinum et in unum nomen veræ religionis, et mutua quoque agnitio. Congruitas autem fuit ex parte medici, quoniam medicum qui est Deus et homo, decet medicina continens quid divinum, videlicet invisibilem gratiam, et aliquid humanum, puta visibilem gratiæ formam; atque ex parte infirmi, scilicet hominis, qui quum constet ex anima et corpore, et anima in corpore posita non bene capiat spiritualia nisi per corporalia, congruum fuit ei dari medicamenta spiritualia in corporalibus rebus, quemadmodum pluviæ dantur in nebula. Talium vero medicamentorum nulla fuit necessitas, nulla utilitas, nulla congruitas in statu innocentiæ, quoniam nullus morbus; neque in patria, quia perfectissima ibi est sanitas; sed in toto tempore intermedio triplici, id est: in statu legis naturalis, propter indigentiam; in statu legis scriptæ etiam propter religionis consortium; et in lege Evangelii, propter utrumque. Hæc Petrus.
Porro Guillelmus in suo Sacramentaali: Congruum (inquit) fuit ut sacramentales sanctificationes sub sensibilibus signis præstentur. Primo, propter suscipientium eruditionem, sicut expositum est.3 Secundo, propter gratitudinem excitandam, et devotionem causandam. Quis enim ad tam sublimia, et a suis meritis tam remota sacramentorum charismata, liberalissima Dei pietate vocari et assumi se cernens, non protinus in divinæ bonitatis admirationem et laudes erumpat? Sublimitas autem et nobilitas donorum hujusmodi, potissime innotescit hominum communitati per sensibilia signa. Tertio, propter humiliationem, ut tactum est, et etiam ut homo ex consideratione tam supernaturalium beneficiorum se magis vilipendat, et in propriam resiliat parvitatem, nec aliquid horum suis tribuat meritis. Quarto, propter fidelium confirmationem. Quis enim talter se sacratum et sanctificatum mentaliter credat, et non ex hoc contra omnem immunditiam excandescat? Quis inunctum in regem se recolat, et non mox contra vilissimam vitiorum servitutem totis viribus se accingat? Quis militari officio se præditum sciat, et arma ignorare imbellemque se esse, infideliter quoque et ignaviter in bello agere non erubescat? Quis tam præclara civilitate se gaudeat honoratum, et eversioni suæ civitatis, id est impugnationi Ecclesiæ, non reluctetur, legesque ejus ac jura non pro viribus tueatur? Possibile quidem est omnium auctori bonorum, absque visibilibus signis quos voluerit sanctificare : quod et aliquoties fecisse dignoscitur. Sed si ita in omnibus faceret, nemo de alterius sanctificatione aliquid sciret : quemadmodum ergo si omnes ab eodem essent progeniti patre, et ignorarent se esse fratres, periret inter ipsos fraternitatis amor fortissimus, et naturalis societas, quæ vinculo fraternitatis constringit naturaliter omnes ; sic et in sanctificatis periret validissimus gratiæ amor, quo viget et vivit spiritualis societas. Hæc Guillelmus, qui aliis multiplicibus rationibus, similitudinibus et exemplis declarat, quam necesse fuit et utile hæc sensibilia sacramenta in Ecclesia esse, et per ea fideles invicem communicare, et ab infidelibus dividi ac secerni.4
Præterea Bonaventura : Institutio (ait) sacramentorum decuit Deum, et nobis fuit expediens. Decuit quippe Dei misericordiam, et justitiam, et sapientiam : in quibus tribus attenditur omnis via seu operatio Dei. Decuit quidem misericordiam Dei : quoniam homo gratiam male servavit et custodivit, idcirco Deus instituit sacramenta, ad quæ homo recurrens recuperaret gratiam : sicque magnæ misericordiæ fuit hæc instituere, quia non solum valent ad remissionem culpæ, sed etiam debitæ pœnæ. Decuit quoque justitiam Dei, qui quum justus sit, exigit ab homine habilitationem humiliationemque aliquam, per quam se homo disponat ad gratiam, et sacramenta suscipiendo quasi ex pacto inveniat eam; et hoc fit, dum ad sacramenta accedit. Decet et sapientiam summam. Summæ et enim sapientiæ fuit, in his remedium invenire quæ occasio exstiterunt ruinæ : ut sicut homo per lignum corruerat, ita per lignum salutis remedium recuperaret. — Quumque homo occasionem ruinæ a visibilibus sumpserit, decuit divinam sapientiam in eisdem remedium ordinare. Et quia ægrotus erat cæcus quantum ad rationalem, data sunt sacramenta visibilia ad eruditionem; elatus quoad irascibilem, data sunt ei sacramenta corporalia ad humiliationem; fastidiens quoad concupiscibilem, ita quod spiritualia ei non sapientiam, data sunt ei sacramenta ad exeritationem, ne generetur ei tædium in sola unius sacramenti perceptione, aut in sola spiritualium contemplatione. Hinc Augustinus contra Faustum disseruit, quod omnis religio habuit semper aliqua signa exteriora in quibus ejus cultores communicabant. — Et si objiciatur, quod solæ virtutes sufficiunt, et reprehensibile est fieri per plura quod fieri valet per pauciora; respondendum, quod virtutes quantum est ex parte ipsarum sufficiunt, et in statu innocentiæ sine sacramentis suffecissent. Sed homini vulnerato ac languido multa necessaria erant per quæ virtutes acquireret, perditas recuperaret, recuperatasque conservaret. Quod autem æque bene fieri potest per pauciora, non est faciendum per plura. Hæc Bonaventura.
Footnotes
Chapter 54 of 283