Quæstio 5
Quinto quæritur, An gratia sacramentorum, quæ in eorum susceptione confertur, differt realiter a gratia virtutum atque donorum, a qua virtutes et dona emanare dicuntur.
Videtur quod non, quoniam ad omnia quæ gratiæ adscribuntur, sufficit gratia gratum faciens, de cujus effectibus dictum est super secundum.1
In oppositum est, quod gratia in sacramenti acceptione non datur nisi accedenti non ficte, id est fideliter et devote; talis autem jam consistit in gratia virtutum, quæ communiter gratia gratum faciens appellatur, et superinfunditur ei gratia sacramentalis.
Ad hæc respondet Albertus : Gratia sacramentalis differt a gratia virtutum et donorum. Primo, quoniam habita una gratia sacramentali, non necessario habentur et aliæ. Secundo, quia si non fuisset peccatum, non fuissent sacramenta, nec gratia sacramentalis; nihilo minus fuisset gratum faciens gratia, quemadmodum virtutes et dona. Tertio, quoniam gratia sacramentalis datur contra defectum inclinantem ad peccatum vel contra ipsum peccatum. Quarto, quia in gratiis sacramentalibus specialiter operatur passio Christi seu virtus et meritum ejus : quorum nullum per se constenit gratiæ virtutum et donorum. Hinc habita gratia virtutum, non per se habetur gratia sacramentorum : quia virtutes ordinantur ad meritorios actus, sacramenta vero contra defectum peccati. Ideo quamvis non fictus habeat gratiam virtutum, attamen potest esse in potentia ad gratias sacramentorum. De quibus infra specialius clariusque dicetur. Hæc Albertus.
Concordat Thomas, dicendo : Gratia gratum faciens est una, atque in essentia animæ ut in subjecto. Ab ipsa quoque fluunt virtutes et dona ad perficiendum potentias animæ, sicut fluunt potentiæ ab essentia. Distinguuntur autem istæ virtutes secundum actus diversos ad quos oportet potentias animæ perfici. Similiter a gratia quæ est in essentia animæ, effluit aliquid ad reparandum defectus qui ex peccato inciderunt. Et hoc diversificatur secundum diversitatem defectuum. Sed quia defectus hujusmodi non sunt ita noti sicut actus ad quos virtutes perficiunt, ideo hic effectus ad reparandum defectum, non habet speciale nomen, quemadmodum virtus, sed retinet nomen suæ causæ, et dicitur gratia sacramentalis, ad quam sacramenta ordinantur directe: quæ quidem nequit esse sine gratia respiciente essentiam animæ, sicut nec virtutes. Attamen gratia quæ est in essentia animæ, non valet esse sine virtutibus: idcirco virtutes connexionem habent in ea. Sed potest esse sine gratia sacramentali: ideo gratiæ sacramentales connexionem non habent. Sicque patet, quod gratia quam sacramentum directe continet, differt a gratia quæ est in virtutibus et in donis, quamvis etiam illam gratiam per quamdam continuationem contineant. Itaque gratia gratum faciens, prout est in essentia animæ, una est; sed secundum quod fluit ad defectus potentiarum tollendos et ad potentias animæ perficiendas, multiplicatur. Gratia quoque virtutum opponitur peccato prout peccatum inordinationem continet actus; gratia vero sacramentalis peccato opponitur secundum quod vulnerat naturale bonum potentiarum. Hæc Thomas in Scripto.
Eadem scribit in tertia parte, quæstione sexagesima secunda, et addit:2 Sacramenta ordinantur ad quosdam speciales effectus necessarios in vita christiana, ut Baptismus ad spiritualem regenerationem, per quam homo moritur vitiis, fitque membrum Christi: qui effectus est aliquid speciale præter actus potentiarum animæ; et eadem ratio est in aliis sacramentis. Quemadmodum ergo virtutes et dona addunt super gratiam communiter dictam, quamdam perfectionem determinate ordinatam ad proprios actus potentiarum; sic gratia sacramentalis addit super gratiam communiter dictam, et supra virtutes et dona, quoddam divinum auxilium ad consequendum sacramenti fructum et finem. Ideo gratia sacramentalis nequaquam superflua est. Quamvis enim gratia virtutum et donorum sufficienter perficit essentiam atque potentias animæ quantum ad ordinationem actuum generalem; tamen quantum ad quosdam speciales effectus qui requiruntur in vita christiana, sacramentalis requiritur gratia. Denique, per virtutes et dona excluduntur sufficienter vitia et peccata quantum ad præsens et futurum, in quantum per virtutes et dona homo retrahitur a peccato; quantum vero ad peccata præterita, quæ transeunt actu et manent reatu, adhibetur homini specialiter remedium per sacramenta. Gratia quoque sacramentalis ad gratiam communiter dictam se habet ut species ad genus: ideo gratia communiter dicta et gratia sacramentalis non dicuntur æquivoce, sicut non æquivoce dicitur animal communiter dictum, et pro homine sumptum. — Hæc in Summa. In quibus quod ait, virtutes et dona emanare ex gratia, intelligendum est juxta sensum quo asserit Augustinus, ex fide procedere spem, atque ex spe caritatem: quod intelligendum est quantum ad actus virtutum. Non enim habitus unus causatur ex uno, sed simul desuper infunduntur.
Porro Petrus in his aliter sentiens: Sicut una (ait) est anima, a qua fluunt diversæ potentiæ ac motus diversi; ita essentialiter una est gratia gratum faciens, a qua fluunt diversi habitus virtutum habilitantes potentias ipsas ad bonum, et diversi effectus sanantes ipsas vires a malo. Primus effectus pertinet ad gratiam virtutum, secundus ad gratiam sacramentorum. Utraque ergo eadem est essentia et subjecto, differens ratione et connotato effectu. Itaque adulto jam justificato non datur in sacramento nova gratia quantum ad essentiam, sed gratia præcedens augetur : gratum facientem et habitum substratum, unde et in novum procedit effectum. Hinc quoque differentiæ illæ non insunt gratiæ secundum se, sed per comparationem ad effectus diversos : idcirco non variant ejus essentiam, quemadmodum liquefacere et constringere non variant lucem solis. Unde et in statu innocentiæ gratia sacramentorum fuisset secundum id quod est, non autem secundum rationem qua dicitur gratia sacramentalis. Conformiter utraque gratia ista secundum id quod est, simul infunditur, sed secundum comparationem a qua sic aut sic nominatur, est differentia, quoniam gratia non est sine effectu habilitationis omnium potentiarum ad bonum; potest tamen esse sine effectu sanationis omnium potentiarum a malo : ideo virtutes habent connexionem cum gratia, sed non sacramenta. Hæc Petrus.
Concordat Richardus : Sive (dicens) gratia sit realiter idem quod caritas, sive non, dico quod eadem per essentiam est gratia sacramentorum atque virtutum, differens secundum rationem propter diversam comparationem ad diversos effectus, quoniam gratia in quantum per sacramentum confertur, directe et immediate ordinatur ad sanandum animam a morbo peccati, vel ad sanitatem augendam; gratia autem virtutum, id est, in quantum ab ea sunt virtutes seu in quantum ipsa est forma virtutum, directe et immediate ordinatur ad bene agendum. Quumque potentia bene nequeat operari nisi fuerit sana : hinc gratia virtutum etiam ex consequenti respicit animæ sanationem, si præcessit in ea infirmitas aliqua. Et quia sanatio animæ disponit potentias ad bene operandum; ideo gratia quæ confertur in sacramentis, ex consequenti ordinatur ad bonam operationem. Hæc Richardus.
Præterea Bonaventura duas nunc tactas narrat opiniones, et addit : Tertia positio probabilior est, quod gratia gratum faciens una est; cujus hoc signum, quod uno peccato tollitur tota. Sed attendendum, quod quum dico gratiam virtutum, dico gratiam puta virtutem quæ differt a gratia. Et gratia gratum faciens una est; habitus vero substratus est alius et alius, quia virtutes sunt multæ. Similiter, quum dico gratiam sacramentalem, non tantum dico gratiam, sed et curationis effectum. Et gratia quidem una est, sed effectus curationis sunt plures. Distinguitur ergo gratia in sacramentis, et donis atque virtutibus, concernendo effectus habitusque substratos. Unde sacramentalis gratia supra gratiam virtutum, propter peccatum, quemdam addit effectum : ut in eo qui baptizatur, additur absolutio non solum a culpa, sed etiam a pœna. — Hæc Bonaventura. Cujus positio non videtur a prædictis differre, nisi in verbis, et vel cum prima vel cum secunda coincidit. Aut enim vult dicere, quod gratia virtutum et gratia sacramentorum realiter idem non sunt, et ita cum prima opinione concordat; aut quod essentialiter idem sunt, et penes diversas comparationes variosque effectus distinguuntur, et ita opinioni consentit secundæ. Imo hoc secundum videtur esse de intentione ipsius, ut patere poterit diligenter inspicienti.
Footnotes
Chapter 57 of 283