Quæstio 3
Tertio quæritur, An sacramenta consistent in verbis et rebus.
Videtur quod non. Primo, quoniam sacramentum est signum; idem autem est dicere, signum et unum signum : sed ex verbis et rebus non resultat nec constat unum signum, sed duo signa, vel unum signum et materiale illius. — Secundo, sacramentum est aliquid unum; ex re autem et verbo non constat quid unum : imo utrumque illorum est ens actu, et ex duobus entibus in actu non fit unum.
In oppositum auctoritates sunt in textu.
Ad hoc Thomas respondet: Hoc commune est omnibus sacramentis, quod consistunt in rebus sensibilibus invisibilem gratiam significantibus. Hoc vero speciale est sacramentis novæ legis, quod rebus verba addantur, propter tres rationes. Prima est, quia hæc sacramenta non solum significant opus redemptionis quæ per Christum est facta, quemadmodum alia sacramenta, sed a Christi passione fluxerunt: ideo sicut effectus proximi, habent suæ causæ imaginem quantum possunt, ut scilicet ex verbis et rebus consistant, sicut Christus ex Verbo et humanitate assumpta. Secunda ratio, quia non solum sunt signa futurorum, ut sacramenta veteris legis, sed et præsentium ac præteritorum, ut dictum est, quæ expressius possunt significari, sicut et nosci: ideo significatio verborum, quæ est expressissima, significationi adjungitur rerum. Tertia, quoniam gratiam continent ex significatione et sanctificatione quæ fit per verbum Dei.
Ad objecta ergo dicendum, quod sacramentum est aliquid unum in genere causæ vel signi, quorum utrumque relationem importat. Non autem inconveniens est ut quæ in se exsistunt distincta, uniantur in relatione ad aliquid unum: ut patet in multis trahentibus navem, qui sunt una causa tractionis illius. Quemadmodum etiam pater et mater sunt unum in generatione, conformiter verba et res sunt unum in significando atque causando, sicque unum sacramentum efficiunt. Quumque virtus causandi sit in rebus ex verbis significantibus, verba sunt formalia, et res materiales, per modum quo omne complementum dicitur forma. — Nihilo minus, secundum Hugonem, ad sacramenta concurrunt verba et facta ac res; sed facta pertinent ad usum dispensationemve sacramentorum, verba autem et res sunt de essentia sacramenti. Idcirco Magister in his duobus dicit sacramenta constare. — Matrimonium autem secundum quod est in naturæ officium, et pœnitentia ut est virtus, nullam habent formam verborum; sed secundum quod utrumque est sacramentum in dispensatione ministrorum Ecclesiæ positum, habet certam formam verborum, prout infra dicetur. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus continentur quæ Albertus et Bonaventura super his scribunt. Bonaventura tamen testatur, quod Magister strictius accepit sacramentum quam Hugo, ita quod Hugo quamcumque institutionem honestatis in Ecclesia Dei, nominat sacramentum in verbis præallegatis.
Insuper in tertia parte, quæstione sexagesima: Sacramenta, inquit, ad hominum sanctificationem adhibentur ut quædam signa.1 Ideo considerari possunt tripliciter, et quolibet modo congruit eis quod verba rebus sensibilibus conjungantur. Primo considerantur ex parte causæ sanctificantis, quæ est Verbum incarnatum, cui sacramentum aliqualiter conformatur per hoc quod verbum rei sensibili adhibetur ac jungitur, quemadmodum in mysterio Incarnationis carni sensibili Verbum Dei unitum est. Secundo considerantur sacramenta ex parte hominis qui sanctificatur, qui ex anima et carne componitur: cui sacramentalis medicina proportionatur, quæ per rem visibilem tangit corpus, et per verbum ab anima creditur. Unde Augustinus super illud Joannis, Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis, disseruit:2 Unde tanta virtus aquæ, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? Tertio considerantur ex parte significationis sacramentalis. Nempe secundum Augustinum secundo de Doctrina christiana, verba apud homines inter signa sortiuntur primatum, quoniam diversimode possunt formari ad significandum diversos mentis conceptus. Unde per verba magis distincte exprimimus quod mente concipimus. Hinc ad perfectionem sacramentalis significationis fuit necesse ut significatio sensibilium rerum per aliqua verba determinaretur. Aqua namque significare potest ablutionem per suam humiditatem, et refrigerium per suam frigiditatem. Sed quum dicitur, Ego te baptizo, insinuatur quod in Baptismo utimur aqua ad significandum emundationem spiritualem. Hæc Thomas in Summa. — In quibus scripta Petri continentur.
Porro Durandus: Causa (ait) principalis square sacramenta consistunt in istis rebus vel illis, institutio est divina, quæ in aliis rebus potuit instituere ea. Itaque dico, quod omnia sacramenta novæ legis consistunt in verbis; non tamen omnia consistunt in verbis et rebus, sed quædam sic, quædam non. Primum patet ex dictis. Christus quippe sanctificat nos effective ut Deus, meritorie vero in quantum homo. Et quantum ad utrumque, congruit ut sacramentum (quod est Christi instrumentum) consistat in verbis: quia quum triplex sit verbum, utpote mentis, et imaginationis, ac vocis, primum assimilatur Verbo in divinis, prout in sinu et mente est Dei Patris; secundum assimilatur ei prout dispositum fuit incarnari; tertium assimilatur ei ut jam incarnato. Nam sicut assumpta humanitas est quasi habitus Verbi æterni, sic verbum vocis est quasi vestiens verbum mentis. Verumtamen non omnia sacramenta novæ legis consistunt in verbis et signis seu rebus, sed quædam tantum. Sunt etenim quædam sacramenta quæ solum conferunt sanctitatem suscipienti, ut Pœnitentia et Matrimonium. Alia vero conferunt sanctitatem, et ultra mancipant ad aliquid sacrum: sicut Baptismus mancipat hominem ad susceptionem sacramentorum, Ordo ad ministrationem ipsorum, etc. Ex quibus arguitur sic: Sacramenta perfectiora in efficiendo, debent esse perfectiora in significando, quia efficiunt quod designant; sed sacramenta quæ non solum conferunt sanctitatem, sed et mancipant ad aliquid sacrum, sunt perfectiora in efficiendo, ergo et in significando: quod non esset, nisi præter verba includerent aliquod aliud signum, videlicet rem elementarem. Hæc Durandus.
Quibus multa objici queunt. Primo, quia (ut patuit et patebit) omnia evangelicæ legis sacramenta consistunt in verbis et rebus, saltem quoad consecrationem seu inceptionem ipsorum. Secundo, quoniam Matrimonium est maximum sacramentum quantum ad significationem, quia designat unionem Verbi æterni cum humanitate, unionem quoque Christi atque Ecclesiæ; non tamen Matrimonium est perfectius in efficiendo. Tertio, quia Eucharistia solum tribuit sanctitatem, nec ad sanctum mancipat actum, ut tactum est, et tamen consistit in verbis et rebus: imo et est dignissimum et nobilissimum sacramentum.
Postremo Bonaventura in Breviloquio: Christus, inquit, novi Testamenti mediator, septem instituit sacramenta evangelicæ legis, in qua vocavit nos ad promissa æterna, dedit præcepta dirigentia, statuit sacramenta sanctificantia. Instituit autem ea in verbis et elementis, ad evidentiam significationis et efficaciam sanctificationis: ita quod semper habent significantiam veritatis, sed non semper efficaciam curationis, ex defectu suscipientis. Christus namque est Verbum summæ virtutis, summæ veritatis summæque bonitatis, ac per hoc et summæ auctoritatis; et ratione suæ summæ auctoritatis ejus fuit legem perfectam instituere et conferre; et ratione suæ summæ bonitatis proposuit promissa beatificantia; ratione summæ veritatis dedit præcepta dirigentia; ratione summæ virtutis statuit sacramenta adminiculantia: ut sic per sacramenta virtus et gratia adimplendi præcepta reparentur, et per præceptorum observantiam ad promissa perveniatur æterna.
Footnotes
Chapter 55 of 283