Skip to the text

Quæstio 6

S Exto quæritur, An sacramenta veteris Testamenti fuerunt gratiæ contentiva; et utrum eorum observatio fuit meritoria, atque a carnis immunditiis purgativa.

Videtur quod fuerunt gratiæ contentiva et collativa, quia divinitus data fuerunt ad consequendum salutem, et in remedium vitiorum erant provisa ac instituta. Unde in Levitico sæpissime describuntur fuisse odoris suavissimi coram Deo, et placativa majestatis divinæ, expiativa quoque culparum, loquendo de sacramentis prout sacrificia comprehendunt.1 — Ex quibus ultra probatur, quod observatio eorumdem fuerit meritoria vitæ æternæ, quia divinis obedire præceptis, est Deo acceptum. Unde et Josue præcipue commendatur, quod universa Dei præcepta implevit. Hinc sacrificia David ac Salomonis, Aaron et Eliæ, leguntur igne cœlitus misso esse consumpta, ad insinuandum quod accepta fuerint Domino.2345 Hinc demum ostenditur, quod non solum ab immunditiis carnis, sed et a vitiis cordis purgabant.

In oppositum sunt quæ habentur in textu.

In quæstione hæc tria tanguntur. Primum est, an Testamenti veteris sacramenta gratiam continebant, et de hoc jam dicta sunt aliqua. Secundum est, an observantia seu usus vel actus illorum meritorius fuit.6 Tertium, utrum purgabant ab immunditiis carnis.

De his scribit Antisiodorensis in prima parte Summæ: Duplex est opus, videlicet opus operans, et opus operatum. Opus operans est ipsa actio, ut oblatio agni aut vituli, quæ justificabat quando ex caritate fiebat; opus vero operatum fuit res immolata, quæ non justificabat. Sed in nova lege tam opus operans quam opus operatum justificant, ut celebratio et Christi caro. Et per hanc distinctionem solvuntur et concordantur auctoritates quæ pro utraque parte introducuntur, ut est illud Isaiæ: Holocaustum arietum et adipem pinguium, et sanguinem hircorum et vitulorum nolui.7 Glossa: Nunquam voluit Dominus sacrificia illa, id est, non acceptavit. Hinc asserit Origenes: Ea ratione permisit Dominus sacrificia illa sibi offerri, qua ratione permisit libellum repudii. Proni namque erant Judæi ad idololatriam, sicut ad interficiendum suas uxores. Triplici quoque ratione noluit Dominus sacrificia illa. Primo, quia non offerebant ea bono animo ac devoto. Secundo, quoniam offerebantur tempore non suo, utpote Evangelio divulgato: veritate enim veniente et patefacta, figuræ et umbræ debuerunt cessare. Tertio, quia non voluit ea voluntate absoluta et propter se, sed ne idolis offerrentur, ut de libello repudii tactum est: quod partim est simile, non in toto, quia dimittere uxorem est malum in se, ideo nunquam meritorium; sed animalia immolare est indifferens secundum se, ideo potuit fieri bene.

Sed præhabitis objici potest quod ait Salvator: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam.8 Ergo opus operatum seu immolatum in nova lege, non vivificat neque justificat. — Respondendum, quod caro Christi duobus vivificat modis. Primo spiritualiter, puta per fidem. Quum enim quis credit Deum incarnatum, augetur in eo dilectio et delectatio quam habet in Deo: propter quod dimittuntur ei pecata. Secundo per modum sacramenti seu materiæ. Sic enim caro Christi templum est totius Trinitatis, in quo sunt gratiæ omnes: ideo est sicut pyxis et vas medicinale in quo sunt omnia genera specierum et electuariorum spiritualium quibus Deus per suos ministros sanat animas nostras. Verum caro in quantum caro, non prodest; sed in quantum sancta et Verbo unita, spiritualisque medicina, plurimum prodest. — Hæc Antisiodorensis.

Præterea ad primum trium prædictorum S. Thomas respondet: In sacramento duo considerantur, videlicet: ipsum sacramentum, quod a quibusdam dicitur opus operatum; et usus sacramenti, videlicet operatio administrantis seu suscipientis sacramentum, qui a quibusdam vocatur opus operans. Quum ergo dicitur sacramentum, per se loquendo, gratiam conferre, justificare vel non justificare, referendum est ad opus operatum. Porro de opere operato in sacramentis veteris Testamenti est duplex opinio. Quidam et enim dicunt, quod in illis sacramentis opus operatum erat signum sacramentorum novæ legis, passionisque Christi, a quo hæc efficaciam habent: ideo opus illud operatum, erat cum quadam protestatione fidei; et ideo indirecte atque ex consequenti habebant justificare, quasi mediantibus nostris sacramentis, per ea significatis, a Deo sanctificationem habentibus, ut dicit Hugo de S. Victore. Nostra vero sacramenta directe et immediate sanctificant, quia ad hoc directe sunt instituta. — Sed hæc opinio non videtur convenire dictis Sanctorum, dicentium quod lex erat occasio mortis, quoniam ostendebat peccatum, et gratiam non contulit adjutricem. Unde dicendum, quod non sanctificabant, nisi sanctificationem sumendo pro mancipatione ad aliquod sacrum, prout vestes dicuntur sacræ; non autem sanctificabant prout sanctificatio sumitur pro emundatione aut confirmatione spirituali. Et si objiciatur, quod in officio Missæ petitur ut sacrificium Ecclesiæ acceptum sit Deo sicut sacrificia patrum olim in lege naturali aut scripta; dicendum, quod comparatio illa non intelligitur quantum ad opus operatum, quoniam sacrificium Ecclesiæ per se acceptum est Deo, et multo plus quam illa; sed petitur ut devotio offerentium istud complaceat Deo sicut illorum devotio. Sacrificia quoque legis diminuebant reatum, in quantum fuerunt onerosa: ideo poterant satisfactoria esse, præsupposita gratia ex fide mediatoris. — Itaque opinio illa jam improbata non sufficit, quia juxta dicta Sanctorum, sacramenta legis gratiam non præstabant. Nec differt quantum ad hoc, qualitercumque vel directe vel indirecte gratiam contulissent. Rursus, secundum hoc nulla aut valde modica esset præeminentia sacramentorum evangelicæ legis ad sacramenta illa antiqua. Hinc alii melius dicunt, quod opus operatum in eis nullo modo gratiam conferebat, circumcisione excepta.9

Insuper, ad secundum respondet: De usu sacramentorum qui opus operans dicitur, est duplex opinio. Una, quod usus ille non erat meritorius, etiam si in fide et caritate fiebat; et hoc videtur Magister in littera dicere. Quod videtur absurdum, ut quod labores sanctorum patrum in hujusmodi sacramentis Deo accepti non fuerint, et quod opus virtutis posset meritorium non esse. Communiter ergo tenetur, quod usus eorum meritorius fuit, ex caritate exhibitus. Aliqui tamen excusant Magistrum dicentes, quod intellexit opera operata non justificare in quacumque fiereant caritate, quamvis operatio ex caritate facta meritoria esset. Itaque sacramenta et sacrificia non erant per se Deo accepta, quoniam gratiam per quam aliquid Deo acceptum est, non continebant, sed per accidens erant Deo accepta vel non accepta: accepta quidem propter significationem, et fidem, devotionem, obedientiam, caritatem offerentium ea; inaccepta, propter offerentium demerita, et quoniam eadem idolis offerebantur; et in quantum meritoria erant, etiam intus purgabant.

Ad tertium igitur respondendum, quod veteris legis intentio fuit homines ad Dei timorem reverentiamque inducere, et a carnalibus paulatim ad spiritualia elevare. Idcirco instituit multa impedimenta quibus homines ab illorum usu sacramentorum frequenter impedirentur, ut sic plus in reverentia haberentur (nam omne rarum carum); sic quoque a carnalibus observantiis paulatim dissuescerent, quandoque totaliter abstrahendi ab illis tempore gratiæ. Hæcque impedimenta dicebantur immunditiæ carnis, quibus homo corporaliter ad sancta illa accedere inidoneus reddebatur;10 atque ab immunditiis illis sacramenta legis purgabant. — Denique sacerdotes legis, etiam post sacrorum administrationem, reputabantur immundi, triplici ratione. Primo, ut essent sub onere legis sicut et alii. Secundo, ad tollendam superbiam et vanam gloriam sacerdotum de hoc quod alios sanctificabant. Tertio, ad designandum quod sacerdos novi Testamenti semper debet se inidoneum reputare ad celebrandum, propter maximam dignitatem sacrificii evangelicæ legis. — Porro sacrificia legis interdum mundabant a lepra, id est, mundatum aliquem ostendebant, dum signa lepræ in illo apparere cessabant. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea in tertia parte, quæstione sexagesima secunda: Dici (inquit) non potest, quod sacramenta Mosaicæ legis gratiam justificantem contulerunt per se ipsa, id est propria virtute.11 Sic namque necessaria non fuisset passio Christi, juxta illud ad Galatas: Si ex lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est.12 Nec dici potest, quod virtutem habebant conferendi gratiam ex Christi passione. Virtus enim passionis Christi copulatur hominibus per fidem et sacramenta, attamen differenter: quoniam continuatio per fidem, fit per animæ actum; continuatio vero quæ est per sacramenta, fit per usum rerum exteriorum. Id autem quod est posterius tempore, potest movere antequam sit, secundum quod præcedit in apprehensione actuque animæ: sicut finis movet agentem. Sed quod nondum est in rerum natura, non movet secundum usum seu actum rerum exteriorum: propter quod causa efficiens non valet esse posterior suo effectu in esse, ordine durationis, quemadmodum causa finalis. Manifestum est ergo, quod a passione Christi, quæ est causa justificationis humanæ, convenienter derivatur virtus justificativa ad legis evangelicæ sacramenta, non ad sacramenta veteris legis. Per fidem tamen passionis Christi justificabantur patres antiqui, sicut et nos. Sacramenta quoque veteris legis erant quædam protestationes fidei hujus, in quantum significabant passionem Christi et ejus effectus. Itaque sacramenta legis non habebant in se aliquam virtutem qua operarentur ad conferendum gratiam justificantem. Hæc in Summa.

Consonat Petrus, qui tamen quædam nunc dicta plenius exprimit: Duo, inquiens, considerantur circa sacramenta legalia, utpote opus operans et opus operatum. Utrum autem justificabant quoad hæc duo, vel quoad alterum illorum, triplex fuit opinio. Una Magistri, quod neutro modo, quia nec opus operans profuit per modum meriti, nec opus operatum per modum sacramenti, eo quod opus operans erat institutum in onus, non in meritum; et opus operatum in signum, non in causam. Alia

A Hugonis, quod utroque modo justificabant, et quoad opus operans per modum meriti, quando fiebant ex caritate, et quoad opus operatum per modum sacramenti; non tamen tunc justificabant ita immediate et per se, ut sacramenta novæ legis, sed mediate et per accidens, in quantum erant Christi figura: sicque eorum susceptio erat quædam professio ac veneratio Salvatoris. Tertia opinio est communis jam recitata. Prima autem opinio nimis restringit utilitatem sacramentorum legalium, quum et opera indifferentia facta ex caritate sint meritoria. Secunda opinio illam nimis amplificat et extendit, quum sacramenta legalia quasi parificet sacramentis evangelicæ legis. Hæc Petrus.

C Septimo quæritur, An circumcisio fuit sacramentum in remedium contra originale peccatum; et cur primo data est Abrahæ, ac pro maribus tantum.

Videtur quod circumcisio non fuit remedium removens originale peccatum: nam Abraham ante circumcisionem suam placuit Deo. — Item filii Israel nati in solitudine per annos quadraginta, manserunt incircumcisi, quousque transito Jordane fuerunt circumcisi sub Josue;13 et tamen inter illos multi fuerunt Deo placentes, non circumcisi, nec tanto tempore in originali manserunt peccato. — Tertio, circumcisio fuit sacramentum veteris legis: ergo gratiam non donavit; sed sine gratiæ infusione non deletur originale: ergo non valuit in illius remedium atque deletionem. — Quarto, a tempore Adæ fuerunt alia contra originale peccatum remedia: ergo non fuit conveniens, tempore Abrahæ hoc novum institui contra originale remedium. — Quinto, feminæ erant originali obnoxiæ sicut et viri: ergo circumcisionis præceptum debuit eas quoque respicere.

Circa hæc scribit Albertus: Circumcisio, juxta Damascenum libro quarto, signum erat determinans Israel a gentibus cum quibus conversabatur. Principalis autem actus circumcisionis fuit remedium originalis peccati, et sanctificatio circumcisi qualis tunc potuit fieri seu circumcisione præstari. Et fuit signum determinans determinatione conversationis ex gratia circumcisionis, et per consequens exponitur de determinatione seu distinctione habitationis: propter quod loquitur Damascenus, quod quadraginta annis quibus fuerunt in deserto, non circumcidebantur, quia tunc aliis gentibus non erant permixti; in quo tamen tangit secundariam causam incircumcisionis pro tempore illo, quoniam causa præcipua erat quod fuerunt sub nube, ad cujus motum eis incertum oportuit eos procedere, ad quam profectionem fuissent inepti, vulnere circumcisionis non curato. Erat quoque circumcisio signum sive signaculum corporale, non spirituale, idcirco characterem non impressit: quia character est spiritualis configuratio trinitatis creatæ consistentis in imagine ad increatam Trinitatem. Per circumcisionem autem significabatur diminutio concupiscentiæ ex corporis parte. Nec iterabatur circumcisio, quoniam typus fuit Baptismi, qui non iteratur; vel potius quoniam morbus originalis peccati in eodem non iteratur. Porro si quis fictus circumcisionem accepit, fictione recedente, circumcisio cœpit valere: non quod gratia in charactere fundabatur, sed quia impedimento cessante et remoto obstaculo, Deus gratiam influxit.

Præterea peccatum in circumcisione dimittebatur; sic tamen, quod circumcisio per posterius operabatur peccati remissionem. Verbi gratia, in peccato sunt tria sibi connexa, utpote culpa, divinæ visionis carentia, fomitisque intensio seu augmentum. Et si aliquid debeat directe delere peccatum, oportet quod primum habeat causalitatem ad culpæ deletionem; quumque alia duo connexa sint illi, remittuntur posterius pœna carentiæ visionis in toto, et fomitis intensio in parte. Sicque operatur Baptismus: quia positione gratiæ abluit sordes culpæ primo, deinde cadunt quoque pœnæ adjunctæ. Circumcisio autem causalitatem ponit contra fomitis intensionem: idcirco incepit delere peccatum a posteriori. Remittit namque seu minuit intensionem fomitis, qui quum non possit diminui nisi cesset reatus in toto, ideo ille in toto dimittitur; et quoniam ille connexus est culpæ, hinc et culpa dimittitur. B Unde quidam antiqui dixerunt, quod circumcisio de se operatur pœnæ diminutionem, et virtus fidei operatur in ea culpæ remissionem. Fuit demum circumcisio ordinata contra originale peccatum, non tamen substantialiter: propter quod ex aliqua causa poterat intermitti. Quamvis etiam morbus originalis fuit universalis, attamen propagatio active est in viro, et in femina solum passive: ideo remedium hoc debuit poni in viro.

C Præterea quæritur, cur feminæ non circumcidebantur. Dicendum, quod triplici ratione. Primo, quia natura nostra non est tota corrupta in muliere, sed in viro tanquam in radice et primo naturæ principio: hinc in filiis similibus viro, non in feminis circumcisio facta est. Secundo, quoniam vir principalis est in generatione, atque in ejus semine virtus est formativa; semen vero mulieris est materiale ac passivum principium: propter quod secundum doctores, si Adam non peccante, mulier sola peccasset, non fuisset transfusum in posteros originale quoad culpam, sed quoad pœnalitates secutas.14 Tertio, ad ostendendum imperfectionem sacramenti illius, quatenus aliud generale ac melius (puta Baptisma) exspectaretur: quam causam æstimo meliorem. — Fiebat demum circumcisio circularis, ut circulus notaretur peccati, quod primo fuit in persona viri, et deinde serpens ut cancer corrupit naturam in primis parentibus; ex illa quoque corrupit naturam in parvulis; et corrupta natura in parvulis, sic quoque corrupit parvulorum personam: et ita concluditur circulus a persona in personam. Vel sic: quia anima corrupit carnem in parentibus, et caro parentum carnem seminatam in parvulis, caro quoque animam infusam in eisdem: sicque rursus concluditur circulus primæ maledictionis. — Fiebat etiam circumcisio in membro generationis, quoniam ibi plus sævit et primo percipitur concupiscentia carnis. Verumtamen circumcisio non fiebat directe in ea parte in qua dominatur libido, puta in capite virgæ, sed in pellicula: quæ et in muliere posset abscidi. Periculosum vero et contra bonum prolis in matrimonio fuisset, circumcisionem fieri in carne capitis virgæ. Unde elicitur, qualiter intelligendum sit illud Genesis:15 Circumcidetis carnem præputii vestri. — Hæc Albertus, cujus dicta ex sequentibus clarius jam patebunt.

Itaque Thomas respondens ad istud, utrum necessarium exstitit circumcisionem dari: Circumcisio, inquit, primo et principaliter necessaria fuit propter expressiorem significationem eorum quæ fidei sunt. Oportuit quippe ut sicut secundum temporis incrementum explicatio fidei crevit, sic cresceret sacramentalium signorum distinctio. Porro circumcisio expressam similitudinem habuit ablutionis originalis peccati quantum ad quatuor. Primo, quantum ad membrum generationis, per quod originale transfunditur. Secundo, quantum ad circularem figuram (sicut expositum est). Tertio, quantum ad pœnam quæ fuit in circumcisione, contra delectationem concupiscentiæ, in qua præcipue viget fomitis virtus. Quarto, quantum ad sanguinis effusionem, in qua significatur passio Christi, per quam pro originali fuit satisfaciendum. Et quantum ad hanc utilitatem definitur circumcisio, quod est signaculum curationis ab originali. Ex consequenti vero utilitas circumcisionis fuit distinctio populi fidelis ab infideli, et ita eam definit Damascenus, ut patuit. Habuit quoque mysticam significationem:16 et moralem, quoniam fuit signum castitatis servandæ; et allegoricam, præfigurando purgationem per Christum futuram; et anagogicam, quoniam designavit depositionem corruptibilitatis carnis et sanguinis in resurrectione. Prætactas autem utilitates habuit circumcisio præ sacramentis legis naturæ: idcirco post illa institui debuit. Pœna vero quæ fuit in circumcisione, fuit tantum ad significationem, non ad satisfactionem, quoniam peccato originali aliunde contracto non debetur pœna sensibilis.

Præterea, convenienter datum est circumcisionis præceptum ante legem scriptam, quia lex scripta non debuit dari nisi populo fideli adunato et ab aliis distincto: quod factum est per signum circumcisionis sensibile, in quo communicaverunt Judæi. — Convenienter etiam datum est præceptum hoc tempore Abrahæ. Tunc namque ex originali infectione invalescere cœpit idololatria, et turpissimum vitium contra naturam. Unde tunc debuit plebs fidelis ab infideli tali signo distingui, et promissionem apertam de Christi adventu suscipere, in quo universæ gentes benedicerentur, atque a suis criminibus purgarentur. — Denique, quoniam Filius Dei elegit ex populo Israel incarnari, decuit populum illum præ ceteris gentibus decorari diversis gratiæ donis ac sanctitate: ideo ei specialiter circumcisio jussa ac data est.

Si autem quæratur, an dies octavus fuit de necessitate circumcisionis; dicendum, quod circumcisio fuit in præcepto, et erat sacramentum. Sicque dies octavus fuit de necessitate circumcisionis quantum ad obligationem præcepti, ita quod reus fuit transgressionis qui non observavit hoc tempus. Non tamen fuit de necessitate ejus quantum ad efficaciam sacramenti, imo alio die facta, habuit suum sacramentalem effectum: quemadmodum accidit ministrantibus evangelicæ legis sacramenta, qui si debitas formam materiamque observant, habent sacramenta suum effectum, quamvis aliquid de ritu et accidentalibus omittatur. Causæ autem spirituales octavæ diei tanguntur in littera. Litteralem vero causam Rabbi Moyses tradit, dicendo, quod puer ante octavum diem tam tener est quasi in utero matris : unde nec alia animalia ante diem offerebantur octavum. — Porro cum illis qui in deserto fuerunt nati, dispensatum est quantum ad tempus circumcisionis, propter causas præhabitas;17 tamen secundum Augustinum, qui ex negligentia aut contemptu omiserunt, inobedientiam incurrerunt. Nec constat quemquam illorum in deserto obiisse, quum dicatur in Psalmo :18 Non erat in tribubus eorum infirmus. Sed egressi de Ægypto, sunt mortui in deserto, qui fuerant circumcisi, et ita nullus est ibi mortuus incircumcisus. Si vero aliqui incircumcisi obierunt ibidem, idem de eis dicendum est quod de illis qui ante circumcisionis institutionem moriebantur.

Præterea si quæratur, an licuit prævenire diem octavum; dicendum, quod Magister videtur sentire in littera, quod imminente articulo mortis licuit prævenire. Idem tenet Antisiodorensis in Summa, quarto libro. Alii Hugonem de S. Victore sequentes, dicunt, quod non fuit necesse prævenire diem octavum, quoniam illis qui obierunt ante octavum diem, valuit ad salutem remedium quod ante circumcisionem exstiterat, quod adhuc efficaciam habuit. Quod confirmant per Judæos qui nunc sunt, qui ante octavum diem nunquam circumciduntur, et per Glossam super illud Proverbiorum, Unigenitus eram coram matre mea :19 quæ dicit, quod alius filius Bethsabee parvulus non computatur, quoniam ante octavum diem mortuus, non fuit nominatus, et per consequens nec circumcisus.20 — Cultellus quoque lapideus non fuit de necessitate, sed de bene esse circumcisionis. — Amplius, sicut ostensum est, circumcisio characterem non impressit.21 Character namque est spirituale quoddam signum distinctivum, per hoc quod homines in aliquo statu perfectionis constituit,

Aut in Baptismo, Confirmatione et Ordine, ut infra dicetur. Circumcisio autem erat principaliter signum constitutum ad purgandum : ideo in ipsa non ponebatur homo in alio statu. Hinc characterem non impressit. Quemadmodum vero in Baptismo manet character spiritualis, ratione cujus fictus, deposita fictione, effectum sortitur Baptismi; sic in circumcisione mansit character exterior, hoc idem efficiens.

At vero peccatum aliunde contractum, conveniens fuit per alium tolli : ideo in quolibet statu post peccatum, fuit aliquod remedium per quod originale peccatum virtute passionis Christi tollebatur. Quumque pueri ante usum liberi arbitrii non se poterant ad gratiam præparare, ne omnino sine remedio relinquerentur, oportuit aliquod remedium dari quod ex opere operato peccatum aboleret originale : idcirco a cunctis conceditur, quod tale remedium fuit circumcisio, non tamen aperuit januam regni, neque naturæ impedimentum abstulit. — Sed quæri potest, an etiam actualia peccata abstulit in adulto. Dicendum, quod circumcisio directe ordinata fuit contra originale peccatum, ex consequenti tamen etiam actualia peccata tollebat, ubi reperit ea. Sancti vero de hoc non loquuntur, quia ad hoc non fuit circumcisio principaliter instituta.

Quæritur quoque, an circumcisio contulit gratiam. Respondendum, quod de hoc sunt multæ opiniones. Una dicentium quod non, quoniam ad Romanos asserit quædam Rom. iv, 11. glossa : In circumcisione peccata dimittebantur, sed gratia per eam non præstabatur. Dicebant namque, quod quum originale peccatum nil aliud sit quam intensa concupiscentia cum carentia justitiæ debitæ, circumcisio sine hoc quod in ea gratia conferretur, auferre poterat debitum, non auferendo reatum, ut per hoc, quod homo illam justitiam non habebat, non ei imputaretur ad pœnam. Sed hoc esse non potest, quoniam culpæ inordinatione manente, nullo modo potest non imputari ad pœnam, quum inordinatio culpæ recompensetur et ordinetur per ordinationem pœnæ. Ideo si imputatio ad pœnam auffertur, oportet quod inordinatio culpæ tollatur: quod fieri sine gratia nequit. — Alii ergo dixerunt, quod circumcisio ex sua virtute abstulit culpam, et gratia in circumcisione conferebatur, non ex vi circumcisionis, sed ex liberalitate divina ablato gratiæ impedimento. Sed nec hoc dici potest. Nam quamvis ex parte recipientis prius sit expulsio contrarii quam introductio formæ, tamen ex parte agentis prius est introductio formæ, quoniam non expellit contrarium nisi formam introducendo: ideo nisi circumcisio gratiam aliquo modo conferret, nequaquam tolleret culpam. — Hinc alii dicunt, quod circumcisio contulit gratiam quantum ad privativos effectus, qui sunt auferre culpam, non quantum ad effectus positivos. Quod nihil est, quia effectus positivus ultimus gratiæ, est dignum facere vita æterna: quod fiebat per circumcisionem, sicut et modo per Baptismum. — Alii ergo probabilius dicunt, quod præstitit gratiam quantum ad effectus privativos culpæ et reatus, et quantum ad quosdam positivos effectus, ut animam ordinare et vita æterna dignam efficere; non tamen quoad omnes effectus quos gratia habet baptismalis, quoniam illa sufficit ad concupiscentiam totaliter reprimendam, atque ad meritorie agendum: ad quod gratia in circumcisione data sufficere non valebat. Et quoad hoc verificatur glossa inducta. — Hæc Thomas in Scripto.

Verumtamen in tertia parte, quæstione sexagesima secunda, videtur de his parumper aliter sentire. Siquidem opinionibus his recitatis, subjungit: Alii dicunt, quod circumcisio contulit gratiam etiam quantum ad aliquem effectum positivum, qui est facere dignum vita æterna;22 non quantum ad reprimendum concupiscentiam impellentem ad peccandum. Quod et mihi aliquando visum est; sed diligentius consideranti apparet hoc non esse verum, quoniam minima gratia potest resistere cuilibet concupiscentiæ ac promereri vitam æternam. Ideo melius dicendum videtur, quod circumcisio sicut et alia sacramenta veteris legis, solum erat signum fidei justificantis. Unde Apostolus dicit ad Romanos, quod Abraham accepit signum Rom. IV, 11. circumcisionis, signaculum justitiæ fidei. Ideo circumcisio non habuit in se virtutem conferendi gratiam, neque virtutem auferendi peccatum; sed hoc fiebat per fidem passionis Christi, quam circumcisio designavit. Ideo in circumcisione gratia conferebatur, in quantum erat signum passionis Christi futuræ. Hæc in Summa.

Quibus concordat quod scribit in Summa contra gentiles, libro quarto, ubi loquens de distinctione sacramentorum novæ ac veteris legis, testatur:23 Visibilia sacramenta ex passione Christi efficaciam habere oportet, et ipsam quodammodo repræsentare. Hinc necesse est ea talia esse, ut congruant saluti factæ per Christum: quæ salus ante Christi incarnationem fuit promissa, nondum exhibita. Sacramenta ergo quæ Christi incarnationem et mortem præcesserunt, oportuit talia esse ut significarent et repromitterent salutem. Sacramenta vero quæ Christi passionem sequuntur, talia esse necesse est ut hominibus salutem exhibeant, et non solum significando demonstrent. Hæc ibi.

Quibus pro maxima parte consonat Petrus. Attamen ait: Una fuit opinio, quod circumcisio culpam tollebat, et quod gratia conferebatur in ea solo beneplacito Dei, non per vim circumcisionis. Cui opinioni objicitur, quia non tollitur culpa nisi per gratiam: ergo quod tollit culpam, oportet quod conferat gratiam. Idcirco probabilius dicitur, quod culpam tollebat, et gratiam conferebat, in quantum est deletiva peccati, primo et per se; per accidens vero etiam, in quantum operativa est boni. — Hæc Petrus. Quæ etiam ex aliis verbis Thomæ sequuntur, quamvis in tertia parte videatur sentire oppositum.

Asserit quoque Petrus: Circumcisio primo et principaliter tollebat originale peccatum, et ex consequenti et per accidens culpam actualem annexam, in quantum culpa originalis sine illius dimissione tolli non poterat quoad maculam et reatum pœnæ æternæ, alias non. Ideo debitum pœnæ satisfactoriæ non tollebat. Baptismus vero tollit totam culpam ac pœnam satisfactoriam. Hæc Petrus.

Concordat Richardus, cujus scripta in his continentur, allegatque Augustinum libro de Nuptiis perhibentem : Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei ad purgationem originalis veterisque peccati, valebat magnis et parvulis, sicut modo Baptismus. — Idem cum his tenet Bonaventura.

Antisiodorensis vero dicit : Asserunt fere omnes, quod in circumcisione gratia conferebatur, sed non ex vi circumcisionis, quod et Magister in textu sentire videtur; et quod ex vi circumcisionis solum remittebantur peccata. Nos vero dicimus, quod ex vi sua contulit gratiam quantum ad effectus gratiæ privativos, non positivos, nisi per concomitantiam : sicut ex vi verborum consecrationis corporis Christi, non est ibi sanguis nisi consecutive, quoniam illud corpus nusquam est sine sanguine suo.

Footnotes

  1. Lev. 1, 9, 13, 17; III, 5. ↩

  2. I Par. xxi, 26. ↩

  3. II Par. vii, 1. ↩

  4. Lev. ix, 24. ↩

  5. III Reg. xviii, 38. ↩

  6. Cf. p. 55 A. ↩

  7. Is. 1, 11. ↩

  8. Joann. vi, 64. ↩

  9. Cf. p. 70 C infra. ↩

  10. Num. xix, 8. ↩

  11. art. 6. ↩

  12. Galat. II, 21. ↩

  13. Josue v, 2-6. ↩

  14. Cf. t. XXII, p. 436 C. ↩

  15. Gen. xvii, 11. ↩

  16. Cf. p. 67 A. ↩

  17. Cf. p. 67 B. ↩

  18. Ps. civ, 37. ↩

  19. Prov. iv, 3. ↩

  20. II Reg. xii, 18. ↩

  21. Cf. p. 67 C. ↩

  22. art. 6. ↩

  23. cap. 57. ↩

Chapter 58 of 283