Quæstio 8
Octavo quæritur, An legalia cessare debuerunt Evangelio divulgato.
Videtur quod non, quia in Actibus fertur Act. xvi, 3. Apostolorum, quod Paulus fecit Timotheum circumcidi, et ipsemet Paulus ad suggestionem apostoli Jacobi servavit legalia, et prædicavit in templo ea esse servanda. Apostoli quoque scripserunt conversis ex Judaismo, ut legalia quædam servarent, Ibid. xv, 29. abstinendo a suffocato et sanguine. De circumcisione quoque idem specialiter potest probari, quia incommutabilis Deus instituit hoc præceptum perpetuo observari, quia in Genesi Dominus ait Abraham : Erit pactum meum, id est circumcisionis præceptum, in carne vestra fœdere sempiterno.1
In contrarium est Scriptura canonica, quum Apostolus Galatis scribat :2 Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit.
Circa hæc scribit in Summa sua Antisiodorensis : Præcisa et generalis causa cessationis omnium sacramentorum veteris legis, est pura figura. Illa namque cærimonialia ex toto cessant, quæ non habebant aliam utilitatem nisi signandi. Circumcisio autem instituta fuerat ante legem, sicut et matrimonium. Hic autem loquimur tantum de illis quæ instituta fuerunt in lege. Generalis itaque causa, quod cærimonialia legalia cessaverunt, fuit pura umbra et pura figura. Verum præter hanc causam specialis est ratio cur sacramenta legalia cessaverunt. Differebant enim aliquo modo sacramenta legalia et cærimonialia legalia : quoniam omnia sacramenta legalia erant cærimonialia, non econtra. Et enim non comedere carnem porcinam, erat cærimoniale, non sacramentum. Cessaverunt ergo omnia sacramenta legalia, quia fuerunt umbra futuræ veritatis. Omnia quippe Christum significabant. Ideo veritate adveniente cessaverunt. Hinc cessavit circumcisio, litteralisque observatio sabbati, sicut ait ad Hebræos Apostolus :3 Translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat, id est legalium. Cultui enim legis carnalis successit spiritualis Evangelii cultus. Verumtamen quædam legalia retinuit sibi Ecclesia, ut thurificationem, quæ remansit non solum quoniam significat quod semper agendum est, puta orationem et ejus suavitatem; sed quia et ipsa litteralis observantia est moralis : quod non invenitur in carne porcina et suffocato et sanguine. In thurificatione equidem honoratur Deus, sicut in magnitudine et pulchritudine templi materialis, quo regnum significatur cœleste, vel anima justi, quæ major est toto mundo sensibili, dignitate et potestate. — Hæc Antisiodorensis. Qui circa hæc multa conscribit, quæ dimitto, quoniam infra ex doctoribus aliis clarius inducentur.
Insuper Thomas de causa cessationis circumcisionis disseruit:4 Quum venerit quod perfectum est, evacuari debet quod ex parte est, si ad idem ordinetur: quia gratia non facit per duo quod per unum facere potest æque bene, quemadmodum nec natura, juxta Philosophum. Circumcisio autem imperfecta fuit respectu Baptismi tripliciter. Primo, quantum ad significationem: quia non ita expresse designavit emundationem hominis totius ab immunditia culpæ originalis, sicut ablutio baptismalis. Secundo, quantum ad efficaciam: quoniam non tam abundans gratia ad reprimendum fomitem atque ad bene agendum dabatur in circumcisione, ut in Baptismo. Tertio, quantum ad utilitatem: quia utilitas circumcisionis non fuit ita communis sicut Baptismi, quum habuerit determinatum populum, determinatumque sexum, et tempus determinatum; Baptismus autem cunctis gentibus competit. Ideo debuit Baptismo substituto ac prædicato, cessare. — Æternum autem in Scripturis frequenter accipitur pro duratione quacumque cujus finis indeterminatus est nobis. Et quamvis circumcisio non incepit cum lege, tamen propter legem incepit tanquam præparativa ad eam; idcirco cum lege cessavit.
Insuper alia legalia cessaverunt triplici ratione. Prima est, quoniam lex instituta fuit ad significandum gratiam novi Testamenti, quæ per Christum est facta: ideo Christo veniente cessaverunt, quemadmodum corpore luminoso præsente, desinit umbra. Quam causam tangit ad Hebræos Apostolus, dicens:5 Umbram habens lex futurorum bonorum. Secunda est imperfectio legis: quoniam in legalibus gratia non conferebatur, ideo oportebat gratiosiora institui sacramenta in evangelica lege. Quam causam assignat Apostolus, ad
A Hebræos loquens: Reprobatio quidem fit prioris mandati propter infirmitatem et inutilitatem.6 Tertia causa sumitur ex parte eorum quibus lex data est, qui erant pusilli: ideo erant paulatim a pristina consuetudine idololatriæ abstrahendi, ut sic eis concederetur eadem Deo offerre quæ prius obtulerant aut offerri viderant idolis, ut Rabbi Moyses testatur. Postmodum vero, quando ad perfectam devenit ætatem genus humanum, debuit ab his observantiis liberum esse. Hanc rationem tangit Apot stolus ad Galatas.
Præterea quæstio de observantia legalium, præsertim circa exordium novæ legis, difficultatem sortitur ex quibusdam contrarietatibus quæ super hoc inveniuntur tam in canone Scripturæ quam in dictis Sanctorum. Interdum namque leguntur observata legalia tempore gratiæ, quandoque vero prohibita. Nempe de hoc beatissimus Petrus a Paulo notatus videtur, ut ad Galatas describitur.7 Et circa hoc Hieronymus et Augustinus diversa sensisse leguntur. Dixit namque Hieronymus, quod legalia statim post Christi passionem fuerunt mortifera, quantum ad illos ad quos gratia novi Testamenti exstitit divulgata; Apostolos vero quadam pia dispensatione his usos fuisse ad vitandum scandalum Judæorum. Ideo S. Petrus judaizans non peccavit, dispensatorie id faciens; similiter Paulus dispensatorie eum redarguit, ne gentiles exemplo Petri sacramenta legis tanquam necessaria quærerent: et sic B. Petrus excusatur a culpa, et Paulus a reprehensione procaci. Sed quoniam non videtur conveniens, quod Apostoli aliquid contra veritatem doctrinæ fecissent ad vitandum scandalum Judæorum, neque quod Paulus in Epistola ad Galatas aliquid simulatorie scripserit, ubi se refert glorioso Petro restitisse, quia reprehensibilis erat: hinc Augustinus aliter dicit et melius, quod ante Christi passionem legalia erant servanda de necessitate præcepti, sed post passionem et ante divulgationem Evangelii observari pote-
Galat. iii, iv. rant a Judæis conversis, non ponentibus spem in illis quasi alicujus essent virtutis, aut quasi sine eis non sufficeret gratia Christi, sed ne omnino videretur lex vetus reprobanda, si mox quasi idololatria fugeretur : imo hoc modo erat mater Synagoga deducenda ad tumulum cum honore. Porro post divulgationem Evangelii non solum non fuerunt salutifera, sed mortifera. Medio ergo tempore sacratissimus princeps Apostolorum Petrus, et Paulus, aliique Apostoli servaverunt legalia vere, non simulatorie. Attamen summus ille Apostolus aliqualiter incaute se habuit in observatione legalium, nimium condescendens Judæis qui legalia simul cum Evangelio observanda putabant, ita ut aliqui ejus exemplo inducerentur ad ea servanda tanquam necessaria ; et quoad hoc reprehensibilis erat, et aliquam levem incurrit culpam.
Postremo, de hoc, an teneamur ad alia qua legalia observanda, sunt tres opiniones. Una, quod præallegata quæ in Actibus leguntur Apostolorum, intelligantur ad litteram, et usque nunc obligent. Sed hoc manifeste contrariatur dictis Apostoli, qui dicit nil esse commune, id est immundum, per Christum, nisi ei qui æstimat aliquid commune esse.8 Est etiam contra rationem, quia quum illud præceptum non sit morale (non enim ratio naturalis hoc dictat), oportet quod sit cærimoniale : ideo obligatio ejus non magis manet quam aliorum. — Alii ergo dixerunt, quod non sit ad litteram intelligendum de sanguine animalis, suffocatoque bruto, sed de effusione sanguinis per homicidium, suffocationeque pauperum. Quod etiam stare non potest, quia Hieronymus super Ezechielem post mysticam illam expositionem, ponit litteralem, quam dicit Apostolos intendisse. — Hinc alii dicunt, quod epistola Apostolorum non erat præceptoria quantum ad hoc quod abstinerent a sanguine et suffocato9, sed provisio ad conservandam pacem ac vitam communem inter conversos gentiles et conversos ex Judaismo : ideo fornicationem prohibuerunt quasi per se vitiosam, quæ apud gentiles non reputabatur illicita. Idolothytum vero prohibuerunt, tanquam id quod posset suspicionem generare idololatriæ adhuc retentæ de illis gentibus in cordibus Judæorum; sanguinem quoque et suffocatum, tanquam ea quæ Judæi propter dissuetudinem abominabantur : quemadmodum usque hodie qui vult alteri socialiter convivere, necesse habet abstinere ab his quæ alter abhorret. — Hæc Thomas in Scripto.
In quibus concordant Petrus, Richardus, Durandus, Thomas de Argentina, aliique communiter, quorum scripta in præinductis ex S. Thoma comprehenduntur. Ex quibus et argumenta quæ tacta sunt et tangi possent, solvuntur facile.
Antisiodorensis quoque concordat, nisi quod verba illa de suffocato et sanguine, dicit esse intelligenda de hominum suffocatione et humani sanguinis effusione.
Footnotes
Chapter 59 of 283