Quæstio 1
Hic quæritur primo, Quid sit justificatio, et de his quæ requiruntur ad ipsam.
Ad hoc S. Thomas respondet: Justificatio itaque, ut habetur in Glossa ad Romanos octavo, est remissio peccatorum et consummatio bonorum operum. Justificatio enim ex sua ratione importat motum ad justitiam. Justitia vero, secundum Philosophum quinto Ethicorum, tripliciter sumitur. Primo, ut est specialis virtus, æqualitatem constituens in commutationibus et distributionibus bonorum quæ necessaria sunt in vita. Secundo, ut est nomen generale ad omnes virtutes, secundum quod ordinat actus earum ad bonum commune secundum legis directionem. Tertio dicit rectitudinis statum in homine quantum ad partes ejus, prout una pars animæ superiori suo subjicitur, utpote Deo aut alii parti animæ digniori. Hanc justitiam Philosophus metaphoricam vocat, eo quod diversæ hominis partes sunt quasi diversæ personæ. Quæ rectitudo per unumquodque peccatum aufertur, atque per gratiam reparatur. Unde et hæc justitia dicitur generalis, in quantum universas includit virtutes: non per modum totius universalis, sicut præcedens justitia, sed per modum totius integralis; et motus ad istam justitiam justificatio nominatur. In quolibet autem motu est recessus a termino a quo, qui tangitur quum dicitur, Remissio peccatorum; et accessus ad terminum ad quem, qui tangitur quum addit, Et consummatio bonorum operum. — Si autem objiciatur, quod consummatio bonorum operum in pœnitente fit per satisfactionem; sed homo justificatur per solam contritionem ante satisfactionem: ergo justificatio non est consummatio bonorum operum. Dicendum, quod justificatio dupliciter capitur. Primo, prout correspondet ad justificari: sicque dicit motum ad prædictam justitiam. Secundo, prout correspondet ad justificatum esse: et sic est præfatæ justitiæ effectus formalis, quoniam ea est aliquid formaliter justificatum, sicut albedine dealbatum. Quemadmodum autem ab una essentia animæ fluunt diversæ potentiæ, ita rectitudo potentiarum a gratia, quæ est perfectio essentiæ animæ. Inter potentias quoque voluntas, quæ alias movet, eis quodammodo rectitudinem largitur. Hinc prædictæ justitiæ causa prima est gratia, et caritas consequenter, quæ voluntatem perficit per respectum ad finem, a quo est rectitudo prædicta. Ideo justificatio et peccatorum remissio est effectus justitiæ generalis tanquam proximæ causæ formalis; sed caritatis et gratiæ tanquam causarum proximæ causæ.
Verum circa hæc quæritur, an justificatio sit idem quod vocatio et renovatio mentis. Dicendum, quod vocatio duplex est. Una exterior, quæ fit per prædicatorem, quæ non est ipsa justificatio, sed disponit ad eam. Alia interior, quæ aliquando non pertingit ad finem suum ex defectu vocati; hæcque vocatio non aliud est quam instinctus seu motus ad bonum, a Deo immissus. Nec ista vocatio est justificatio, sed motus ad eam. Interdum vero attingit ad finem, dum scilicet vocatus acquiescit; et hæc secundum rem est idem quod justificatio, sed ratione differt ab ea: quoniam dicitur vocatio secundum quod per infusionem atque auxilium gratiæ homo a peccato retrahitur; justificatio autem respicit terminum ad quem, utpote prædictæ rectitudinis statum. — Denique prædicta justitiæ rectitudo metaphorice appellatur sanitas et novitas, seu sanatio ac renovatio cordis, qua vitiorum vetustas ac læsio animæ expelluntur; et ad attributum misericordiæ per approbationem reducitur, quia in ea magis relucet misericordia Dei quam aliud attributum.
Quæritur demum circa hæc, utrum ad justificationem exigatur, quod homo se præparet ad gratiæ infusionem, quod in se est faciendo; et an in homine sit aliquid per quod possit se ad gratiam præparare; et rursus, an hoc facto, necesse sit eum gratiam obtinere ac justificari.
Et respondendum, quod voluntas, quæ susceptiva est perfectionis justitiæ, non potest illi subjici ab agente extrinseco cui nil conferat seu cui non cooperetur aliquo modo: quia hoc esset agens per violentiam, quæ in voluntatem non cadit, quum cogi non queat. Hinc oportet quod ipsa suæ perfectioni cooperetur: quæ cooperatio dicitur præparatio ejus ad gratiam; et ita se præparat qui quod in se est, facit. Verumtamen non oportet quod talis præparatio tempore semper præcedat justificationem, sicut oportet in mutationibus naturalibus alterationem semper præcedere tempore generationem: quia quum actus voluntatis in sua sit potestate, potest a principio esse tantum intensus, quantum ad præparationem hanc sufficit. In parvulis autem non exigitur præparatio talis, quum nec usum habeant voluntatis, nec propria voluntate culpam incurrant. — Verum his objici potest, quod quidam convertuntur et justificantur, qui non solum non præparant se ad gratiam infundendam, imo potius laborant ad male agendum: sicut et Paulus, dum perrexit Damascum ad persequendum Christianos. Dicendum, quod justificatio de qua sermo, semper est cum cooperatione voluntatis, quæ præparatio nuncupatur. Sed cooperatio ista interdum incipit diu ante gratiæ infusionem; aliquando vero justificationem mox habet adjunctam. Sicque potest contingere, quod quis dum est in proposito ac intentione peccandi, subito convertatur voluntas ejus ad Deum, vel ex aliquo exteriori sumens occasionem, ut fuit in Paulo, aut ex aliquo interiori instinctu: sicque facit quod in se est, ut gratiam sortiatur a Deo. Denique homo ita se potest præparare ad gratiam, per rationem ac liberum arbitrium, per orationem et desiderium accedendi ad ipsum; impedimenta quoque gratiæ, id est peccata, detestando, exhortationibus ac bonis instinctibus acquiescendo.
Qui autem ita se præparat, non necessario gratiam recipit et acquirit necessitate absoluta: quoniam talis necessitas in his quæ divina voluntate fiunt cadere nequit, sicut nec necessitas coactionis, neque necessitas prohibitionis; sed necessitate suppositionis necesse est eum qui sufficienter se præparat recipere gratiam, utpote ex suppositione divini propositi, quo ex benevolentia suæ bonitatis voluit ac decrevit unicuique gratiam communicare secundum suam dispositionem et capacitatem: sicut in naturalibus formæ infunduntur secundum præparationem materiæ; quamvis non sit per omnia simile. — Hæc Thomas.
Qui circa hæc etiam alias movet quæstiones plurimas, videlicet utrum infusio gratiæ requiratur ad justificationem. Et constat ex dictis quod imo, quia nec mortale peccatum cum sua macula ac reatu deletur, nec æternam beatitudinem quis meretur, nec Deo majestatis immensæ reconciliatur per sola naturalia dona, sed habitus supernaturales infundi oportet. Et hoc dictum est sæpe super secundum ac1
Iterum quærit, utrum ad justificationem requiratur motus liberi arbitrii in Deum. Et patet ex dictis, quod sicut requiritur præparatio ac cooperatio ex parte hominis, ita et motus liberi arbitrii ejus in Deum, ad cujus gratiam se coaptat. Iste quoque motus mentis se præparantis ad gratiam, est motus seu actio fidei, per quam intellectus primo fertur in Deum. Intellectus autem seu ratio movet ac dirigit voluntatem, et ita hæc præparatio fit per fidem informem. — Rursus, sicut in justificatione impii requiritur motus mentis in Deum per fidem informem, ad gratiam obtinendam, ita exigitur motus mentis in peccatum, id est contra peccatum, puta detestatio peccati, ad hoc quod peccatum expellatur. Itaque in justificatione impii hæc quatuor requiruntur: infusio gratiæ, remissio culpæ, motus liberi arbitrii in Deum, et motus liberi arbitrii in peccatum. Hæc idem.
A Consonat Petrus, qui et sensum verborum Thomæ compendiose exprimens: Quamvis, inquit, de se possit Deus mentem sine ulla ejus præparatione justificare, requiritur tamen præparatio ex parte nostra: quoniam sicut requiritur præparatio materiæ in naturali mutatione, ad formæ receptionem, ita in voluntaria, non ex impotentia agentis, sed suscipientis.
B Denique, ad gratiam potest se homo præparare. Materiam namque quæ præparatur, oportet aliquo modo proportionari ad agens atque formam: ita et voluntatem oportet proportionari ad Deum, quod fit per boni affectum, et ad gratiam per mali detestationem. Et hoc est facere quod in se est. Qui vero hoc agit, recipit necessario gratiam, non necessitate coactionis, quæ in Deum non cadit, sed necessitate immobilis et invariabilis propositi Dei: quæ necessitas non opponitur libertati voluntatis divinæ.
C Amplius, ad justificationem requiritur infusio gratiæ. Nam sicut in naturalibus actus activorum non sunt nisi in patiente disposito, sic et in moralibus. In omni quippe mutatione fit ex parte agentis quædam alicujus expulsio, et alterius introductio. In patiente quoque requiritur dispositio duplex: una, ad unius formæ expulsionem; alia, ad alterius introductionem. Sicque in justificatione iniqui concurrunt quatuor: duo ex parte agentis, videlicet expulsio culpæ et infusio gratiæ; et duo ex parte suscipientis, quæ sunt motus liberi arbitrii in Deum, atque contritio de peccatis. In justificatione vero innocentis non requiritur expulsio contrarii mali nisi originalis peccati. In adultis vero non potest voluntas sufficienter disponi ad gratiæ receptionem, nisi velit et cupiat illam: idcirco requiritur consensus voluntatis seu motus liberi arbitrii. Unde secundum Augustinum: Qui fecit te sine te, non justificabit te sine te. — Hæc Petrus.
D Porro Richardus: Sicut de remissione (ait) peccati contingit loqui dupliciter: primo, secundum legem communem; secundo, penes privilegium speciale: ita et de justificatione. Et sicut loquendo secundo modo de remissione peccati, Deus posset peccatum remittere absque omni satisfactione;2 sic posset secundo modo loquendo, impium justificare absque prævia conversione voluntatis ejus ad Deum. Sed loquendo de justificatione secundum legem communem, dico quod sicut corpus sine prævia præparatione non potest informari ab anima, ita nec anima adulti potest per gratiam informari, nisi conversione voluntatis ad Deum præcedente natura aut tempore, qua conversione anima disponatur ad susceptionem gratiæ qua formaliter justificatur. Hæc Richardus.
Bonaventura vero respondet: In omni opere Dei sunt misericordia et veritas, præsertim in hoc nobili opere, quod est justificatio. Quoniam ergo homo peccavit, et ante gratiæ infusionem nihil meruit apud Deum, ipse Deus justo judicio in justificatione non omnino tollit culpæ effectum, imo pœnam relinquit: ideo in priorem statum non statim restituit hominem. Et quia misericors est, etiam majus donum reddit, quia homo plus indiget: unde non solum restituit innocentiam, sed etiam dat gratiam. Hinc quamvis delere posset sine medio culpam, decrevit tamen delere eam per gratiam, quæ non solum faciat innocentem, verum etiam naturam debilitatam ad bonum habilitet et confortet. Gratia autem est accidens, nec ortum habet a suo subjecto, sed a Deo totaliter. Triplicem quoque habet comparationem, utpote: ad principium a quo processit, et ad peccatum contrarium quod expellit, et ad subjectum quod perficit. Et omnes hæ comparationes simul sunt tempore; gratia tamen naturaliter prius comparatur ad principium a quo, secundo ad peccatum, tertio ad subjectum. — Ad justificationem quoque requiritur motus liberi arbitrii. Justificatio etenim non est nisi volentis: idcirco non datur nisi volenti, dummodo sit in statu in quo consentire possit ac dissentire. Hinc ad susceptionem justificationis requiritur in adultis liberi arbitrii motus quo gratiæ Dei consentit. Quumque primus motus seu actus quo gratiæ consentit, sit motus fidei; ideo motus ille est fidei motus. Unde ad Romanos, Justificati per fidem, Glossa:3 Id est, ex motu liberi arbitrii, qui est ex fide. Unde in Actibus legitur, Fide purificans corda: quoniam motus fidei primo ad purificationem requiritur.4 Hæc Bonaventura. — Concordat Albertus, cujus responsa in præhabitis continentur.
Footnotes
Chapter 147 of 283