Skip to the text

Quæstio 2

Hic etiam quæritur, Quid prius sit, deletio seu remissio culpæ, aut infusio gratiæ.

Videtur quod deletio culpæ, quoniam primo oportet a malo recedere, et mentem purgare atque ad gratiam præparare, quam ad bonum accedere et illuminationem recipere, juxta quod scriptum est:1 Declina a malo, et fac bonum.

In oppositum est, quod infusio gratiæ est causa purgationis remissionisque culpæ. Causa autem est prior effectu.

Ad hoc in suo Sacramentali respondet Guillelmus: Duobus modis sumitur remissio peccatorum. Primo, pro non imputatione eorum; secundo, pro abolitione macularum ipsorum. Remissio itaque sumpta pro non imputatione, præcedit. Prius enim dicitur uno modo secundum essendi consequentiam, quod sequitur aliud, non conversim. Gratiam autem sequitur non imputatio, non econtra. Si enim quis habeat gratiam, non imputantur ei peccata; non autem sequitur econverso, si non imputantur ei peccata, quod gratiam habeat: sicut non ideo quis regio honore dignus est, quia non est suspendendus; imo econtrario sequitur. Inter homines quoque frequenter unus alteri culpam suam non imputat, non tamen ex hoc vult habere ipsum amicum. Sic et prius est non irasci, quam benevolum seu beneficum esse. Si vero sumatur remissio culpæ pro ejus abolitione, quæ per gratiam fieri perhibetur, infusio gratiæ causalitate prior esse convincitur, sicut lixivia ablutione est prior. Hæc Guillelmus.

De hoc Bonaventura plenius scribens, primo interrogat, utrum infusio gratiæ necessario præcedat expulsionem culpæ. Respondet: Quidam dixerunt, quod Deus se ipso culpam expellit, qui ait per Isaiam prophetam: Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me.2 Ideo dicunt, quod Deus animam prius mundat, postmodum gratiam tribuit et infundit. Attamen simul tempore fit utrumque, sed infusio gratiæ posterior est natura. Sed quia communiter dicitur, et verum id credo, quod Deus culpam expellit per gratiam, sicut sol per radios tenebras, prout etiam in Actibus legitur, Fide purificans corda eorum;3 idcirco, quum causa sit prior effectu, infusio gratiæ prior est peccati expulsione, quemadmodum etiam infusio radiorum, effugatione tenebrarum. Subjectum quippe prava qualitate aliqua informatum, aut vitio deformatum, non potest intelligi informatum aliqua bona qualitate aut perfectione, nisi prius intelligatur expulsio contrarii. Impossibile quoque est, quod aliquid intelligatur expulsum ab aliquo, nisi expellens prius intelligatur egredi a suo principio. Quumque infusio gratiæ non dicat subjecti perfectionem nisi per concomitantiam, sed potius ipsius gratiæ productionem ab agente, patet quod prior sit illa quam expulsio, sicut causa causato.

Secundo quærit, utrum expulsio culpæ præcedat contritionem. Respondet: Quorumdam opinio fuit, quod remissio culpæ præcedat contritionem, secundum quod remissio culpæ dicitur quantum ad maculæ ablationem; sed quantum ad pœnam vel sequelam, sequitur. Nempe remissio culpæ dicitur et quantum ad culpæ ablationem, et quantum ad pœnæ ac sequelæ dimissionem. Verum ut dictum est, contritio necessaria est in ipsius gratiæ infusione: propter quod præcedit peccati expulsionem ordine naturæ, quoniam anima per detestationem peccati se disponit ad gratiam, dispositione quanta potest. Gratia vero adveniens in animam, quoniam detestatio illa fuit dispositio media ad gratiam inducendam, naturaliter prius respicit illam detestationem, ac per eam culpam delendam. Sicque ex comparatione vel respectu gratiæ ad illam detestationem, expat stat contritio; et ex respectu ad culpam, remissio. Idcirco contritio naturaliter prior est remissione peccati.

Tertio sciscitatur, utrum contritio præcedit impii justificationem. Respondet: Deus speciali privilegio potest justificare sine omni præparatione. Tamen secundum communem legem, non justificat nisi eos qui se præparant, quemadmodum ait per Zachariam: Convertimini ad me, et convertar ad vos.4 Quumque præparatio debeat esse secundum convenientiam ad justificationem, in qua est motus liberi arbitrii atque contritio, necesse est quod homo se præparet motu fidei ac doloris, ita quod gratia inveniat liberum arbitrium in utroque actuum horum, aut summe paratum ad utrumque, ita quod in eodem instanti paratum sit moveri in quo gratia advenit.

Porro si quæratur, an attritio fiat contritio, respondet, quod quæstio tripliciter potest intelligi. Primo, quod habitus quo quis atteritur, formetur, et illo deinde conteratur, sicut fides informis fit formata. Quod credo verum, utpote quod habitus pœnitentiæ informis, per gratiæ adventum formatur, sicut fides informis fit formata. Nec est simile de timore servili, in quo vivit voluntas peccandi. Secundo, quantum ad actum substratum. Quod item concedo, quod scilicet actus qui in principio sui est attritio, antequam interrumpatur fiat contritio, ut patet de motu quo quis vadit ad ecclesiam, si ei in via gratia infundatur. Tertio potest intelligi quantum ad conditionem superadditam, ut quod opus mor-

Cf. p. 375 B'. tuum, secundum partem qua mortuum est, fiat vivum. Et hoc impossibile est, quoniam illa pars motus transiit et fuit informis, nec unquam formatur. Quod namque præteriit ac destitit esse, non resumitur numero idem. — Hæc Bonaventura.

Insuper Thomas ad hæc respondens : Omnis (inquit) prioritas secundum ordinem naturæ aliquo modo reducitur ad ordinem causæ et causati, quia principium et causa sunt idem. In causis quoque contingit, quod idem sit causa et causatum secundum diversum genus causæ : quemadmodum ambulatio est causa efficiens sanitatis, et sanitas est causa finalis ambulationis. Consimiliter est de habitudine quæ est inter materiam et formam : quia materia est formam sustentans, et forma est materiam in esse constituens. Ex parte autem causæ materialis tenet se per quamdam reductionem omne illud per quod materia efficitur propria hujus formæ, sicut dispositiones et impedimentorum remotiones. Ideo in generatione naturali, quando generatio unius est corruptio alterius per hoc quod forma una expellitur et alia inducitur, remotio formæ prioris se tenet ex parte causæ materialis : hinc secundum ordinem causæ materialis, præcedit naturaliter introductionem formæ alterius; secundum ordinem vero causæ formalis, est econverso. Quumque forma et finis ac agens coincidant in idem numero vel specie, idcirco et in ordine causæ efficientis introductio formæ est prior : quoniam forma introducta, est similitudo formæ agentis per quam agit. Similiter habet se in ordine causæ finalis, quia natura principaliter intendit introductionem formæ, atque ad hanc ordinat expulsionem omnis rei cum qua stare non potest forma intenta. Quumque infusio gratiæ et remissio culpæ se habeant sicut introductio unius formæ et expulsio alterius, constat quod secundum ordinem causæ materialis remissio culpæ præcedat gratiæ infusionem; secundum ordinem vero causæ formalis et efficientis atque finalis, infusio gratiæ naturaliter prior est. Propter quod utrumque interdum dicitur causa alterius : quia infusio gratiæ est causa expulsionis remissionisque culpæ, per modum causæ formalis; et exstirpatio vitiorum dicitur operari virtutum ingressum, per modum causæ materialis ac dispositivæ.

Præterea dum quæritur, an motus liberi arbitrii præcedat gratiæ infusionem; dicendum, quod de ordine motuum horum liberi arbitrii ad gratiæ infusionem et ad culpæ remissionem, multiplex exstat opinio. Nam aliqui dicunt, quod motus illi præcedunt, et quod motus liberi arbitrii in Deum, est motus fidei non formatæ; motus quoque liberi arbitrii in peccatum, est attritio : quia quod gratiam præcedit, non potest esse per gratiam informatum. Sed hoc esse non valet, quia in motu contritionis pœnitens justificatur, sicut in actu ablutionis baptismalis parvulus justificatur; tuncque homo justificatur, dum recipit gratiam : sicque simul cum gratiæ infusione et justificatione est motus contritionis. Motus vero attritionis præcedit tanquam præparatorius. Nunc autem non loquimur de præparatoriis ad justificationem, sed de ingredientibus ejus essentiam. — Ideo quidam dicunt, quod gratiæ infusio præcedit motum liberi arbitrii in Deum et in peccatum, ut eos valeat informare; culpæ vero remissio sequitur eos. Verum nec hoc esse potest, quoniam inter gratiæ infusionem et culpæ remissionem non cadit medium : quia hoc est ejus effectus primus ac principalis; et rursus, quoniam sicut ad motum contritionis requiritur quod adsit gratia, ita quod absit culpa. — Hinc alii dicunt, quod gratiæ infusio et culpæ remissio præcedunt simpliciter motus prædictos. Quod tamen non videtur omnifarie verum, quoniam motus illi non requirerentur ad justificationem, nisi aliquam causalitatem respectu ipsius haberent.

Idcirco dicendum, quod gratiæ infusio et culpæ remissio aliquo modo præcedunt, et aliquo modo sequuntur motus præfatos.

Quod patet ex simili in generatione naturali, quæ alterationis est terminus. In eodem quippe instanti terminatur alteratio ad dispositionem quæ est necessitas, et generatio ad formam; et tamen secundum ordinem naturæ utrumque prius est altero aliquo modo, quoniam dispositio quæ est necessitas, præcedit formam secundum ordinem causæ materialis; forma vero est prior secundum ordinem causæ formalis. Sicque illa qualitas consummata, est etiam formalis effectus formæ substantialis, secundum quod forma substantialis est causa accidentalium. Ideo, quum motus isti qui sunt in justificatione impii, sint quasi dispositio ultima ad gratiæ susceptionem suo modo, præcedunt in via causæ materialis, et sequuntur in via causæ formalis: ideo possunt esse formati.—Postremo motus liberi arbitrii in Deum, directe correspondent gratiæ infusioni; motusque liberi arbitrii in peccatum, remissioni culpæ. Ideo eadem ratio est de ordine horum ad invicem, et de ordine remissionis culpæ ad infusionem gratiæ.—Hæc Thomas in Scripto. Concordat Petrus omnino, Richardus quoque easdem narrat opiniones, et in idem videtur incidere.

Albertus demum dictis concordans: Quatuor (ait) hæc simul sunt tempore, non natura; et prout habent se secundum prius et posterius natura, diversimode ordinantur, secundum quod natura diversimode sumitur. Ut enim secundo Physicorum habetur, materia dicitur natura, similiter forma, et item via naturæ, id est generatio. Atque secundum modum quo forma vocatur natura, quia forma est finis efficientis, id quod propinquius est efficienti in justificatione impii, prius est. Sicque infusio gratiæ primum est. Quumque ipsum esse gratiæ sequatur motio in Deum, ideo motus liberi arbitrii in Deum est secundum. Motus autem liberi arbitrii in peccatum est tertium, quoniam ad destructionem peccati operatur dissensus ac displicentia ejus, ne obex ponatur Spiritui Sancto. Quartum vero et ultimum remissio est peccati. Si vero incipiamus a natura quæ est materia seu subjectum, sic quum illud subjectum primo avertatur a peccato, et deinde convertatur ad Deum pro adjutorio, et tertio adjutorium gratiæ sortiatur, et sic quarto sequatur adjutorii hujus effectus, videlicet remissio culpæ; sic primum in hac via erit motus liberi arbitrii in peccatum, id est contra peccatum, videlicet ad illud detestandum et exstirpandum; secundum vero, motus liberi arbitrii in Deum; tertium, infusio gratiæ; quartum, remissio culpæ. Et istud potest quis experiri in se ipso. Si autem incipiamus a natura tertio modo sumpta, sic quum in motu seu mutatione illa primo sit terminus a quo est motus, et secundo ipsa via, ac tertio terminus ad quem; sic inter hæc primum natura est remissio culpæ; secundum, motus liberi arbitrii in peccatum; tertium, motus liberi arbitrii in Deum; quartum, infusio gratiæ. Hæc Albertus.

Footnotes

  1. Ps. xxxvi, 27. ↩

  2. Is. xliii, 25. ↩

  3. Act. xv, 9. ↩

  4. Zach. 1, 3. ↩

Chapter 148 of 283