Skip to the text

Quæstio 7

Sed quærendum est nunc, Cui sit confitendum : an scilicet necesse sit confiteri proprio pastori; an etiam liceat in aliquo casu laico confiteri; et utrum confessi Fratribus Ordinum mendicantium, obligentur nihilo minus eodem anno vel etiam eadem peccata suo proprio confiteri pastori.

Circa hæc loquitur Thomas : Gratia quæ in sacramentis confertur, a capite descendit in membra : ideo solus ille est sacramentorum gratiam continentium minister, qui ministerium habet super corpus Christi verum : quod solius est sacerdotis, qui Eucharistiam consecrat. Quumque in sacramento Pœnitentiæ gratia conferatur, solus sacerdos est sacramenti hujus minister. Ideo solis sacerdotibus facienda est sacramentalis confessio. — Porro, sicut Baptismus est sacramentum necessitatis, ita et Pœnitentia. Baptismus autem quum sit sacramentum necessitatis, duplicem habet ministrum : unum, cui ex officio convenit baptizare, utpote sacerdotem; alium, cui ratione necessitatis dispensatio Baptismi committitur. Ita et minister sacramenti Pœnitentiæ, ratione officii est sacerdos; in necessitate vero laicus vicem supplet sacerdotis, ita ut ei confessio fieri possit. Sicque ratione necessitatis laicus fit judex confitentis, qui sponte et affectuose se subjicit illi. — Amplius, per veniale peccatum homo nec a Deo nec a sacramentis Ecclesiæ separatur : idcirco non indiget novæ gratiæ collatione ad ejus dimissionem, nec indiget reconciliatione cum Ecclesia. Propterea non oportet quod aliquis sacerdoti venialia confiteatur. Quumque confessio laico facta, sacramentale quoddam sit, quamvis non sit sacramentum perfectum, et ex caritate procedat; atque ex talibus natum sit veniale remitti, sicut per pectoris tunsionem, et aquam benedictam : hinc præter necessitatem potest quis non sacerdoti venialia confiteri.

Præterea advertendum, quod alia sacramenta non consistunt in hoc quod accedens ad sacramentum aliquid agat, sed solum ut recipiat, ut patet in Baptismo, etc. Sed actus recipientis requiritur ad percipiendum utilitatem, id est fructum seu gratiam sacramenti, in eo qui suæ voluntatis constitutus est arbiter, tanquam removens prohibens, utpote fictionem. In Pœnitentia vero actus accedentis ad sacramentum, est de substantia sacramenti : quia contritio, confessio et satisfactio sunt Pœnitentiæ partes, quæ sunt actus ipsius pœnitentis. Actus autem nostri quum in nobis principium habeant, nequeunt nobis ab alio dispensari nisi per imperium. Unde oportet quod ille qui hujus sacramenti constituitur dispensator, valeat imperare aliquid agi. Imperium vero non competit nisi jurisdictionem habenti. Hinc de necessitate hujus est sacramenti, ut minister non solum habeat ordinem, sicut in aliis sacramentis, sed etiam jurisdictionem. Ideo, sicut is qui non est sacerdos, non potest hoc sacramentum conferre, ita nec ille qui non habet jurisdictionem. Hinc sicut sacerdoti, ita et proprio sacerdoti confiteri oportet. Quum enim sacerdos non absolvat nisi ligando seu obligando ad aliquid peragendum, ille solus potest absolvere qui potest per imperium ad aliquid agendum confitentem ligare. Quod ex apostolico indulto potest etiam monachis et religiosis concedi. Sicque proprius sacerdos vocatur, quicumque legitimam jurisdictionem super alium habet.

Præterea sacerdos potest dupliciter impediri ne confessionem alterius audiat : primo, propter defectum jurisdictionis; secundo, propter impedimentum exsecutionis ordinis, sicut excommunicati et degradati. Quicumque autem habet jurisdictionem, potest ea quæ sunt jurisdictionis committere. Ideo si quis impediatur audire confessionem alterius per defectum jurisdictionis, potest sibi committi per alium quemcumque habentem in illos jurisdictionem immediatam, quod confessionem audiat et absolvat, sive per ipsum sacerdotem, sive per episcopum, sive per Papam. Si vero confessionem audire non potest propter impedimentum exsecutionis ordinis, potest sibi audientia confessionum committi per illum qui illud impedimentum tollere potest. — Et si objiciatur, quod per hoc, præjudicium inferioribus fit prælatis; dicendum, quod præjudicium nulli fit nisi ei subtrahatur quod in ejus favorem est ei indultum. Potestas autem jurisdictionis nulli homini est concessa in suum favorem, sed ad Dei honorem ac subditorum salutem. Hinc si superioribus prælatis expediens videatur ad divini honoris promotionem ac subditorum profectum, quod aliis quæ sunt jurisdictionis committant, in nullo inferioribus præjudicatur prælatis, nisi forsitan illis qui quærunt quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi. — Si vero rursus objiciatur, quod Salomon ait, Agnosce vultum pecoris tui :1 quod videtur impediri per hoc quod subditus confitetur alteri quam proprio suo pastori; dicendum, quod rector vultum pecoris sui cognoscere potest dupliciter. Primo, per sollicitam conversationis ejus exterioris considerationem. Et in hac cognitione non oportet quod subdito credat, sed certitudinem facti pro posse scrutetur. Secundo, per confessionis manifestationem. Nec potest majorem certitudinem quantum ad hanc cognitionem accipere, quam ut subdito credat, quia hoc est ad subveniendum conscientiæ illius. Unde in foro conscientiæ creditur homini pro se et contra se, non autem in foro exterioris judicii. Ideo ad hanc cognitionem sufficit, quod subdito credat dicenti se esse confessum alteri absolvere valenti. Et sic patet quod talis cognitio pecoris non impeditur per privilegium datum de confessione audienda.

Verum his adhuc dupliciter objici potest. Primo, quia confessor est proprius judex, sacerdos et pastor. Ejusdem autem non debent esse plures judices pastoresque proprii. — Secundo, quia præceptum Ecclesiæ est, ut omnes utriusque sexus ad minus semel in anno proprio confiteantur pastori; et quæritur, utrum confessus privilegiato, teneatur adhuc confiteri suo pastori, potissime si requirat.

Et respondendum ad primum, quod inconveniens esset, si duo aut plures æqualiter super eamdem plebem aut personam constituerentur; sed quod plures ordine quodam, quorum unus exstat superior alio, super eamdem plebem constituantur, inconveniens non est. Sicque super eamdem plebem sunt pastor parochialis et præsul ac Papa : quorum quilibet potest ea quæ sunt jurisdictionis ad ipsum spectantia, committere alteri. Quod si superior committat qui principalior est, dupliciter potest committere. Primo sic, quod alterum constituat vice sui, quemadmodum Papa et episcopus ponunt pœnitentiarios suos; et tunc talis est principalior inferiori prælato, sicut pœnitentiarius Papæ, episcopo; pœnitentiarius quoque episcopi, parochiali pastore. Ideo confitens magis tenetur illi pœnitentiario obedire. Secundo sic, quod alterum constituit coadjutorem illius pastoris. Quumque adjutor ordinetur ad eum cui datur adjutor, ideo ille coadjutor est minus principalis; et pœnitens non tantum tenetur obedire ei quantum proprio sacerdoti. — Ad secundum, quod nemo tenetur confiteri peccata quæ non habet : idcirco, si quis pœnitentiario episcopi vel alteri commissionem ab episcopo habenti confessus est, dimissa sunt ei peccata sua quoad Deum atque Ecclesiam, nec tenetur ea confiteri proprio sacerdoti, quantumcumque petat. Sed propter statutum Ecclesiæ de confessione facienda proprio sacerdoti semel in anno, se debet habere ut ille qui habet venialia solum : quoniam talis solum sua venialia confiteri debet, ut aliqui dicunt, vel etiam profiteri a mortalibus se immunem; et sacerdos in foro conscientiæ credere ei tenetur. Tamen si iterum confiteri teneretur, non frustra fuisset ante confessus : quia quo pluribus sacerdotibus aliquis confitetur, tanto plus ei de pœna remittitur, tum propter erubescentiam confessionis, quæ in pœnam satisfactoriam computatur, tum ex vi clavium. Unde posset quis toties iterare confessionem, quod ab omni pœna liberaretur. Nec iterando facit injuriam sacramento, nisi illi in quo sanctificatio adhibetur per characteris impressionem vel per materiæ consecrationem: quorum neutrum est in Pœnitentia. Ideo bonum est quod ille qui auctoritate episcopi audit confessionem, inducat confitentem quod confiteatur proprio sacerdoti. Quod si confitens noluerit, nihilо minus confessor eum absolvere debet. — Hæc Thomas.

Concordat Petrus per omnia, et subjungit, quod et Thomas alibi scribit: Ad effectum duo requiruntur: potentia activa agentis, et materia debita ac disposita in suscipiente. Hinc ad ligandum et solvendum requiritur potestas clavium in confessore, et subditus qui habetur ex jurisdictione. Idcirco non sufficit confiteri cuilibet sacerdoti, sed oportet proprio confiteri. Proprius vero sacerdos est duplex: unus ex jurisdictione ordinaria, ut parochialis sacerdos, et episcopus ejus, ac Papa; alius ex jurisdictione delegata, ut is cui committit auctoritatem audiendi confessionem aliquis prædictorum trium, aut etiam legatus domini Papæ. — Verum his objici posset primo, quoniam Augustinus ait: Cupiens confiteri, sacerdotem quærat scientem ligare et solvere. Ergo consistit in confitentis electione ac libertate, cui voluerit confiteri. Rursus, ut sanctus fatedur Bernardus, quod institutum est pro caritate et salute, contra eas militare non debet. Proprio autem sacerdoti confiteri frequenter esset periculosum, ut si sacerdos sit lascivus et femina fragilis. Et dicendum, quod verbum B. Augustini intelligendum est petita et obtenta licentia; vel si proprius sacerdos omnino ignarus est, aut dare non vult, nec copia superioris habetur, sufficit petita, quamvis non obtenta. In casu quoque proposito et consimilibus, petenda est licentia a proprio sacerdote vel ejus superiore, confitendi alteri. Quam si dare renuerit, sufficit solum petita; vel si non habeat alterum cui confiteatur, intelligitur in hoc casu non habere copiam sacerdotis. Porro prælatis a jure concessum est eligere confessorem, quia frequenter habent sacramenta tractare, quæ non nisi a mundis ac dignis tractanda sunt. Hæc Petrus.

Richardus demum circa hæc addit: Proprius sacerdos quadrupliciter accipi potest. Primo, qui habet jurisdictionem super alium ordinariam in foro pœnitentiæ, tamen modo inferiori, ut pastor parochialis. Secundo, qui habet eam modo principali, ut episcopus, qui est proprius sacerdos omnium exsistentium in suo episcopatu, nisi aliqui sint exempti; vel modo principalissimo, sicque Papa est proprius sacerdos omnium Christianorum. Tertio modo, habens jurisdictionem delegatam ab aliquo horum vel a legato Papæ. Quarto modo, habens jurisdictionem ex communi concessione vel permissione juris, et sic proprii sacerdotes sunt illi quos episcopi et abbates exempti eligunt in confessores: talibus enim permittitur. Sic quoque est proprius sacerdos presbyter quicumque illius quem audit, constituti in articulo necessitatis. Sic etiam proprius sacerdos vagabundorum est quicumque presbyter parochialis, in cujus parochia voluerint confiteri: quoniam tales nullibi habent domicilium proprium. Idem dico de illis qui relicto domicilio proprio, navigant aut iter faciunt, quærentes quo se conferant. Idem dicendum de peregrinantibus ad sancta loca. Itaque necesse est confiteri proprio sacerdoti aliquo horum modorum: oportet enim quod habeat jurisdictionem in eum quem audit et absolvere debet. — His verbis addit Richardus: Quamvis potestatem clavium omnes discipuli receperunt immediate a Christo, tamen potestatem jurisdictionis receperunt inferiores mediantibus Apostolis, aliique Apostoli mediante Petro, et utraque potestas in confessione exigitur.

Consequenter Richardus respondens ad si non sit insertum inter alias decretales. Quum ergo episcopus non sit super illud statutum, confessi sibi aut alteri ejus auctoritate, tenentur eodem anno suo curato inferiori confiteri. Non sic autem dicendum est de confitentibus Papæ vel habentibus ejus auctoritatem absolute, quoniam Papa est super generale concilium. — Hæc Richardus. Qui tamen primam harum opinionum plus approbat. Verumtamen quod ait, Papam esse supra generale concilium, recitative induco, et dimitto hoc sicut est: nempe in Constantiensi concilio constat determinatum esse oppositum.

Circa hæc scribit Albertus: Nemo potest absolvere nisi proprius sacerdos, nec potest aliquis confiteri nisi proprio sacerdoti.2 Porro quod Christus ait, Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, etc., non distinguens nec ordinans inter eos, hoc dixit, præsupponens ordinem in discipulis quem ante jam fecerat. Nam Petrum omnibus præposuit, dicens: Tibi dabo claves regni cœlorum;3 et alibi ubi effatus est:4 Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

Insuper sciscitatur Albertus, an eisdem possint esse plures proprii sacerdotes. Respondet: Non, sed unus solus est proprius; possunt tamen alii illi uni proprio cooperari. Episcopus quippe non potest potestate juris constituere plures proprios, quia sic una Ecclesia haberet multos qui æquum jus haberent in illa, et unus esset æque adstrictus duobus, ex quo posset oriri perplexitas. Episcopus vero potest adjutores dare proprio sacerdoti; et hoc tripliciter, ut mihi videtur. Primo, in casibus gravibus in quibus ut magis abhorreantur, reservat sibi potestatem absolvendi, et illam potest committere uni vel pluribus qui absolvant; et illis tenentur ipsi confitentes magis obedire quam proprio sacerdoti. Secundo, potest episcopus aliquos dare qui prædicent, et generaliter moneant populum, confitentesque audiant, non tamen excipiant ab obedientia proprii sacerdotis: ideo in pœnitentia jam ab illis constituta, debent innotescere proprio sacerdoti, et per approbationem illius pœnitentiam agere. Tertio, quando plebs multa est, nec unus potest omnes audire, vel etiam sacerdos proprius ad audiendos suos parochianos impotens est ac debilis: tunc ab episcopo aut superiori possunt constitui aliqui qui audiant et absolvant, qui non tenentur recurrere tunc ad sacerdotem qui est proprius. Nec tamen illi sic constituti, sunt prælati, sed potius coadjutores propriorum prælatorum. Atque ideo, si proprii prælati rationabiliter aliquid suis præcipiant parochianis, illi contradicere non possunt. Sicut enim homo unum tantum habet dæmonem proprium ad exercitium sibi datum, alii vero dæmones coadjutores sunt illius; et sicut cuivis hominum unus tantum proprius angelus bonus est assignatus in custodem, reliqui vero sancti angeli adveniunt aut tanquam coadjutores, aut tanquam prælati illius angeli qui est custos proprius: ita in Ecclesia militante, quæ triumphantem imitatur, unus est solus hominum sacerdos proprius sive prælatus, nec possunt esse plures proprii tanquam prælati; sed qui ita in adjutorium constituuntur, tantum sunt coadjutores illius qui est proprius, sive prælatus.

Et si contra similitudinem introductam objiciatur, quod in circuitu Elisei apparuit mons plenus equorum et curruum igneorum ad illius custodiam;5 et ad custodiam Machabæi quinque apparuerunt viri:6 unde videtur plures esse proprios custodes hominis angelos bonos. Dicendum, quod angeli qui circa Eliseum apparuerunt, erant coadjutores angeli boni custodis; qui vero circa Machabæum apparuerunt, prælati erant. Machabæus enim, quia singularis homo erat, proprium habuit angelum custodem; quia vero erat et princeps Hebræorum, ideo illum angelum quoque secum habuit qui erat princeps illius gentis, sicque duo illi angeli tenebant eum circumseptum. Alii vero tres de superioribus choris erant. Nam quia Potestatum erat arcere potentiam inimicorum, Virtutum vero resistere hostibus per miracula, puta excæcando illos, Archangelorum quoque revelare hostium machinationes; ideo hi tres circa eum fuerunt. Secundum Dionysium namque nulli duo angeli in cœlo sunt ejusdem altitudinis: ideo unus angelus non potest habere duos æque principales supra se, quomodo hominum non possunt duo esse proprii sacerdotes æque prælati. Quidam tamen doctores, non auctoritate aliqua fulti, dicunt quod multi sunt æquales in suprema et media ac infima hierarchia, imo et in uno choro seu ordine.

Insuper, si quis de licentia proprii sacerdotis confiteatur alteri, non tenetur eodem anno sacerdoti proprio confiteri, nisi periculum infirmitatis aut aliud novum occurrat. Si autem confiteatur alicui coadjutori proprii sacerdotis, ordinato ipsi sacerdoti a superiori, puta episcopo, non de licentia proprii sacerdotis, dico quod adhuc tenetur proprio sacerdoti; nec ille adjutor debet imponere pœnitentiam, nisi indicando confesso quod quam citius poterit, se proprio exhibeat sacerdoti, nisi in casibus quinque exceptis, in quibus subditus debet licentiam petere a proprio sacerdote confitendi alteri. Primus est, ut dicunt jurisperiti, si sacerdos sit deficiens scientia, aut malitia depravatus. Secundus, si peccet in parochia alterius: quia tunc ratione delicti, efficitur de foro illius. Tertius, si in parochia alterius commoretur. Quartus, si vagetur per longum iter. Quintus, in articulo necessitatis: et in hoc ultimo casu unicuique sive habenti alas ligatas sive solutas, sive clerico, sive laico, confitendum est, dummodo sit fidelis. Proprius autem sacerdos non potest dare licentiam eundi ad alium, quam ad eum qui habet potestatem audiendi confessionem a superiori episcopo, vel legato, vel Papa. Et causa hujus est, quia quamvis sacerdos possit subditum relaxare ut alii confiteatur, non tamen potest jurisdictionem transferre in eum qui alas habet ligatas, sed superior tantum hoc potest. Ideo, quamvis subditus in tali casu possit alteri confiteri, non tamen quilibet alius potest eum audire. Quum demum licentia dicitur esse obtenta, credendum est quod rationabiliter sit obtenta; et dum rationabiliter petitur, etiam si negetur, potest ac debet (judicio meo) quæri alter confessor qui habeat jurisdictionem, quoniam aliter esset fatuitas: quia non obstante ordinatione quavis Ecclesiæ, possum cavere periclitantem me, seu periclitationem in corpore, et fatuum esset dicere quod aliquo casu tenerer sequi volentem me præcipitare in mente. Utile quoque et salubre videtur, religiosis et honestis personis conferre privilegium audiendi confessiones, et illæ personæ possunt eos audire quos verbo et exemplo moverint ad pœnitentiam, si ipsis cupiunt confiteri.

Postremo, dum quæritur, an sic confessi, tenentur proprio sacerdoti eodem anno eadem denuo confiteri; dicendum: firmissime est credendum, quod propter nimiam negligentiam sacerdotum, Pontifex summus dedit quibusdam religiosis seu aliis privilegium istud, quia perpauci inveniuntur veri pastores, et plurimi sunt conducti vicarii pretio vili; et quod abominabilius est, in multis terris conducti sunt ad annum vel medium annum, in quibus impleri videtur quod per Ezechielem conqueritur Dominus: Pro fragmento panis et pugillo hordei corrumpebant populum meum.7 Ideo necessarii satis sunt viri boni, qui vita et scientia præditi, instruant ac audiant populum et absolvant: qui tamen propter pastoralis officii dignitatem ac reverentiam sacerdotum, et quia non eis coram subditis detrahendum est, debent ipsis deferre honorem. Ideo videtur quod privilegiatus absolvens, debet confessis injungere quatenus ad minus in generali ostendant se suo sacerdoti, si pastor est aut perpetuus vicarius: quod non oportet, si sit conductus ad tempus vicarius. — Et si objiciatur, quod talis jam absolutus est; dico, quod quamvis sit absolutus, nihilo minus innotescere debet gubernatori suæ Ecclesiæ, qui proprius est sacerdos. Propter quod debet se illi ostendere per confessionem in genere peccatorum in quibus fuit; et etiam propter conscientiam proprii sacerdotis, ut secura sit: quoniam debet illi ministrare sacramenta, atque pro eo reddere rationem. Itaque, quamvis ille sit coram Deo absolutus, tamen adhuc multa exiguntur ab eo; nec aliquis in tantum est absolutus, quin per contemptum possit incidere in peccatum mortale. Idcirco, ut assecuret suum gubernatorem, tenetur se ei in genere ostendere, si gubernator ille voluerit: imo si confiteatur pœnitentiario superioris, adhuc expedit ut pœnitentiarius ille istud confesso injungat, ut servetur ordo Ecclesiæ et officium sacerdotum ad populum, sicque in aliquo remittat confessum ad proprium sacerdotem. Quod nisi pœnitentiarius ageret, eum graviter peccare putarem. Tamen ad hoc magis tenentur qui ex privilegio audiunt confessiones: quia non sunt vocati nisi in sublevamen negligentiæ priorum sacerdotum. Propterea magis debent cavere ne dissipent officium sacerdotis curati ad populum, reverentiamque populi ad sacerdotem. — Et si quæras, si oportet sic iterum confiteri proprio sacerdoti, quid utilitatis consequitur pœnitens confitendo confessori privilegiato; dicendum, quod tres utilitates consequitur inde. Prima est absolutio perfecta, quæ duplicata facit debitæ pœnæ diminutionem et gratiæ incrementum ac confortationem. Secunda est abundantia sani consilii, ex quo pœnitens efficitur securior de sufficientia pœnitentiæ sibi injunctæ. Tertia est multiplicitas orationum ac testium coram Deo: quia quo pluribus confitetur, tanto plures habeat apud Deum intercessores ac testes. — Hæc Albertus. Cujus scripta multum rationabilia videntur esse.

Præterea, circa hæc disseruit Bonaventura, primo respondendo ad istud, an liceat confiteri laico: De confessione, inquit, contingit loqui dupliciter. Primo, ut actus virtutis directe repugnans hypocrisi, quo actu homo se ipsum accusat, ne alius appareat quam est; aut etiam mala sua aperit ad investigandam culparum suarum curationem. Sicque confessio fieri potest cuilibet qui potest adjuvare instruendo, consulendo, orando; coram quo accusans se erubescere potest et humiliari, et alter exemplo humiliationis hujus humiliari, non peccatorum notitia depravari. Nam ut super Cantica ait Bernardus, vir perfectus tantus est veritatis amator, quod quantum in se est, vellet peccata sua omnibus esse nota, dummodo essent eis non occasio mali, sed boni. Secundo, confessio est opus sacramenti Pœnitentiæ, et ita sacerdotibus solum est facienda. Quod vero S. Jacobus apostolus ait, Confitemini alterutrum peccata vestra;8 quidam exponunt de venialibus tantum, alii de confessione peccatorum in generali, alii de mutua recognitione propriæ culpæ in quotidiana correptione aut proclamatione, in quibus homo non debet se inconsiderate impatienterve excusare.

Deinde quærit hic Doctor, an licet homini contra voluntatem sui superioris confiteri alteri discretiori. Respondet: Confessio sacramentalis non nisi jurisdictionem habenti est facienda. Proprius vero sacerdos tripliciter dicitur, utpote: proprie, communiter, et communissime. Communissime dicitur proprius sacerdos, quicumque potest confitentem absolvere, sive per auctoritatem propriam, sive per commissionem vel demandationem audiat confessionem, ut hi qui privilegium habent audiendi confessiones, dum prædicant. Communiter vero, qui ex propria auctoritate aut officio, tanquam prælatus ordinarius potest absolvere, sicut episcopus. Proprie autem, qui administrat sacramenta, et cui commissa est specialis cura, ut sacerdos parochialis. Et cuilibet horum licitum est confiteri. Confessus quoque superiori, ut episcopo, non tenetur iterum confiteri sacerdoti parochiali; sed sufficit quod innotescat ei, nisi remittatur ad eum. — Sed de sacerdote qui audit confessiones ex commissione vel demandatione, nec habet curam, distinguendum est. Aut enim commissa et data est ei licentia a sacerdote curato, et tunc sacerdos commisit alii jus suum: sicque qui confitetur ex licentia sacerdotis, non tenetur iterum ipso anno confiteri ipsi sacerdoti, quamvis sacerdos hoc exigat, nisi confitens recidivet: quia sacerdos ille jus suum ac potestatem pro tempore illo alteri dedit. Aut est auctoritas commissa a superiori ordinario, et tunc aut plena, aut in casu. Si plena, judicandum est sicut de ordinario ipso, videlicet quod confessi eis, non tenentur confiteri iterum proprio sacerdoti, ut patet de pœnitentiariis domini Papæ et episcoporum. Aut in casu, ut his qui prædicant, datum est privilegium audiendi confessiones; et hoc, ut credo, non in præjudicium sacerdotum bonorum, sed potius in favorem fidelium, et propter ignorantiam atque malitiam plurium sacerdotum. Hinc dico, quod propter privilegium illud sacerdotes parochiales suo jure non privantur: imo procurandum est, quod eis a suis parochianis debita reverentia impendatur. Nec contra hoc facit privilegium: imo credendum est, quod omnes parochiani quandocumque et quotiescumque talibus confiteantur, tenentur tamen propriis sacerdotibus confiteri, si boni idoneique consistent, et exigant, nec aliter sint contenti; et hoc dico, saltem semel in anno, de peccatis quæ habent tunc. Si vero sic confessus habet legitimam causam ob quam refugit proprio sacerdoti confiteri, non tenetur ei iterum confiteri: quoniam in favorem habentium talem causam datum est privilegium illud. Si autem non habet talem excusationem, nec velit proprio sacerdoti confiteri, vix crederem eum vere pœnitentem. In omnibus autem sanum consilium est, ut privilegiati remittant sibi confessos ad proprios sacerdotes, ut si contenti non sint, iterum audiant illos. — Verum ut aliqui jurisperiti probabiliter dicunt, non tenentur confessa de quibus absoluti sunt, iterum confiteri. Imo, interdum quædam enormia ex verecundia contingit eos omittere confiteri proprio sacerdoti: ideo non sunt ad hoc nimis arctandi. Denique ista probantur et patent auctoritate canonis Innocentii Papæ, in generali concilio præcipientis: Omnis utriusque sexus fidelis ex quo ad annos discretionis pervenerit, omnia peccata sua saltem semel in anno confiteatur proprio sacerdoti. Et rursus in eadem Decretali: Si quis ex causa voluerit confiteri alii, prius licentiam petat et obtineat a proprio sacerdote. Item de Pœnitentia, distinctione sexta, Urbanus II: Placuit ut nulli deinceps sacerdotum liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti suscipere ad pœnitentiam sine ejus consensu cui se prius commisit.

Quæritur quoque, an oporteat confiteri in secreto vel magis in publico. Respondetur, quod confessio regulariter fieri debet in secreto, nisi sit crimen ita enorme, quod totam commoverit urbem, pro quo et publica seu solennis pœnitentia imponatur, ut si sit hæreticus manifestus. Sed quantum est de confessione secundum legem communem, debet unico fieri sacerdoti in privato. Nam et occultatio huic competit sacramento duplici ratione. Primo, quia in confessione peccata manifestur quatenus deleantur et occultentur quasi non fuerint. Secundo, quoniam manifestur confessori loco Dei, ad testimonium conscientiæ, quæ Deo est nota, quam et homo non vult passim hominibus propalare. Rursus, nisi peccata confessa occultarentur, plurimi a confessione retraherentur. — Hæc Bonaventura.

At vero Durandus: Differentia, inquit, est inter audientes confessionem ex commissione episcopi, et ex privilegio Papæ: quia in privilegio includitur commissio. Certum est autem, quod episcopus potest audire confessionem omnium suæ diœcesis sine priorum licentia curatorum. Hanc quoque potestatem potest committere aliis, sicut præhabitum est et probatum.9

A Nec solum potest eam committere sacerdotibus sæcularibus, sed etiam religiosis et monachis; quamvis quidam hoc negent, propter varia jura quæ habentur, causa 16, quæstione 1, in quibus audientia confessionum videtur monachis expresse prohiberi.10 Sed sicut ex aliis patet causis, hoc intelligitur, nisi de licentia episcoporum, quoniam cum eorum licentia possunt hoc. Ex quibus concluditur, quod sicut episcopus potest per alium excommunicare subditos sacerdotum parochialium, ipsis invitis; sic per se et per alium potest audire confessiones eorum, invitis curatis. Et hoc expresse declaratum est per Alexandrum Papam, qui et oppositum pertinaciter asserentes, tanquam contumaces ac rebelles Romanæ Ecclesiæ reprobavit. Idem confirmatum est per Papam Clementem. — Hæc Durandus. vitis; sic per se et per alium potest audire confessiones eorum, invitis curatis. Et hoc expresse declaratum est per Alexandrum Papam, qui et oppositum pertinaciter asserentes, tanquam contumaces ac rebelles Romanæ Ecclesiæ reprobavit. Idem confirmatum est per Papam Clementem. — Hæc Durandus.

Præterea Scotus hic scribit: Dicunt aliqui, quod si quis habet peccata mortalia, tenetur illa præcise confiteri, et non venialia. Si autem habeat venialia tantum, tenetur ad confessionem illorum in casu illo, propter præceptum Ecclesiæ de semel confitendo. Sed non intelligo istud: quia quum dicitur in Decretali, quod quilibet tenetur semel in anno omnia sua confiteri peccata, aut fit ibi distributio de peccatis venialibus, aut non. Si sic, ergo habens mortalia, tenetur virtute illius præcepti ad venialium confessionem. Si non, ergo non habens mortalia, sed tantum venialia, non tenetur ad confessionem ipsorum. Hæc Scotus. tenetur ad confessionem illorum in casu illo, propter præceptum Ecclesiæ de semel confitendo. Sed non intelligo istud: quia quum dicitur in Decretali, quod quilibet tenetur semel in anno omnia sua confiteri peccata, aut fit ibi distributio de peccatis venialibus, aut non. Si sic, ergo habens mortalia, tenetur virtute illius præcepti ad venialium confessionem. Si non, ergo non habens mortalia, sed tantum venialia, non tenetur ad confessionem ipsorum. Hæc Scotus.

Cujus verba contraria sunt communi doctrinæ. Hinc dico, quod in Decretali illa hoc quod dicitur, omnia peccata sua, dupliciter accipi potest. Primo, absolute et prout communiter invenitur: et ita est ibi distributio de peccatis mortalibus, quibus, proh dolor! communiter sunt homines inquinati. Secundo, in certo casu et prout aliquando reperitur. Sicque est ibi distributio pro venialibus, secundum quod bono modo occurrere possunt memoriæ, vel quantum ad genera singulorum: et ita

Decretalis locum habet in habentibus venialia tantum. Verba autem accipi possunt tam in sensu quem faciunt, quam in sensu quo fiunt. Imo apparet quod quamvis Decretalis illa non esset, adhuc tamen habentes venialia tenerentur eadem confiteri tempore opportuno. Primo, ne viderentur singulares atque a generali ritu ac observantia Ecclesiæ sequestrati: unde Albertus in libro suo de Laudibus sacratissimæ ac beatissimæ Virginis, ait quod et ipsa mundissima Virgo confiteri solebat, quamvis de hoc non sit magna certitudo, et de modo quo hoc fieri potuisset, est difficultas. Secundo, quia et innocentibus est incertum an in mortali exsistant, nisi de hoc desuper instruantur.

Deinde Scotus subjungit: Ex prima institutione Ecclesiæ non videntur fuisse distincti proprii sacerdotes. Quando enim Apostoli ibant hinc inde prædicando, nunc fuit iste sacerdos hujus gentis, nunc illius; et nunc iste, nunc ille. Postmodum vero sunt distinctæ diœceses atque parochiæ. Pro tunc tamen possunt dici proprii sacerdotes quicumque habentes jurisdictionem ordinariam vel commissam, etc. — Contra hæc verba objici posset, quod etiam primitiva Ecclesia ordinatissima fuit, ipseque gloriosus princeps Apostolorum Petrus, ceterorum quoque Apostolorum prælatus, ipsis determinavit in multis quid agerent, quo tenderent, quid ordinarent; et cum ipsis ordinationes fecit et canones ac præcepta, sicut de hoc in tractatibus de Ecclesiastica potestate et Auctoritate generalium conciliorum multa induxi.

Amplius Scotus testatur nullum esse præceptum de confessione laico facienda. Et forsitan, inquit, utilius esset non accusare se illi, præsertim si homo apud se in consideratione peccatorum suorum tantam posset verecundiam de suis habere peccatis, sicut manifestando hæc laico.

Denique de his multa scribit in Quodlibetis suis Henricus, præcipue septimo Quodlibeto: ubi plurimas movet quæstiones hæc concernentes, ad quas diffuse ac præclare respondere videtur. Et quærit in primis, quis potior sit in jure, id est, quis majus jus habeat ad prædicandum et ad confessiones audiendas, curatus seu ejus vicarius, vel Frater privilegium habens exercendi actus hujusmodi.11 — Ad quod respondet, quod regulariter loquendo, curatus, cui ex proprio officio pastorali incumbit; et quoniam privilegia in favorem populi sunt concessa, non in Fratrum favorem, ipsique Fratres sunt pastoribus in adjutorium ac supplementum dati ac ordinati, ita quod potius cedere debent curatis, quam econverso. Ad quod allegat, quod sanctus et gloriosus vir B. Franciscus fatetur in Regula sua, et Fratribus suis jussit: Fratres, inquiens, non prædicent in episcopatu alicujus, quum ab eo ipsis fuerit contradictum seu interdictum. Consimile quoque verbum in suo asserit testamento: Si haberem, dicens, tantam sapientiam ut Salomon, et invenirem pauperes sacerdotes in suis parochiis, nollem prædicare ultra seu contra voluntatem ipsorum. Et ita pastores sunt in agro dominico quasi messores, Fratres vero quasi spicarum collectores. Et istud regulariter est intelligendum, quando pastores aut eorum vicarii sunt idonei, utpote vita atque scientia digni, diligentes, exemplares et operosi. Si vero sint imperiti, scandalosi, desides aut certe malevoli, fatetur hic doctor, quod pinguius jus habeat Frater privilegiatus, et ei cedere debet curatus, ipsumque advocare. Similiter, si curatus idoneus sit, non debet eum Frater in actibus sui officii impedire. De his diffuse prosequitur doctor iste. Et si objiciatur, quia jus speciale derogat generali; respondet, quod regula illa in aliquibus casibus tenet, et in aliquibus non, sicut declarat. Verum ista responsio non videtur contentioni finem imponere, sed fomentum præbere. Quis enim judicabit in tali occursu, an idoneus sit prælatus, præsertim quum præsidens reputetur de jure communi idoneus, quamdiu ab Ecclesia toleratur? Et quamvis sit valde idoneus et sermocinatorregularius, non tamen tam perfecte poterit creditum sibi gregem instruere, atque de singulis ad salutem necessariis aut expedientibus docere, ut debeat æstimare prorsus sufficere, capacitatemque parochianorum suorum esse repletam, nec ex aliorum sermocinatione amplius posse proficere, inflammari, muniri: ideo debet viros religiosos regulariter conversantes, vita, fama, scientia et exemplo insignes, libentissime admittere, advocare, invitare, imo et trahere ad evangelizandum sibi commissis; eos vero qui vitiosa conversatione ac fama odibili destruunt ea quæ clamant, libentius quantum fas est, refutare. Nec ullum est dubium disputationeve dignum, quin venerabiles Patres ac Fratres privilegiati, legitime conversantes, litterati et fervidi, ineffabiliter prosint atque fructificent ovibus Christi: idcirco qui tales admittit invite, persequitur aut molestat, lupus est, non pastor, et Pilatus potius quam prælatus. Talis plane infelix et cæcus est, se ipsum quærens, suum honorem, sua et commoda, non Christi honorificentiam, cultum, ac animarum salutem.

Consequenter quærit Henricus, utrum erroneum sit dicere, quod vere pœnitens et confessus, riteque absolutus ab eo qui potest, teneatur eadem numero peccata iterum confiteri.12 Respondet: Sciendum, quod Raimundus in Summa sua sic quærit, Numquid peccata semel confessa tenemur iterum confiteri? Ad quod respondendo subjungit: Dicas quod non regulariter. Quocirca notandum, quod dicendo, Regulariter, innuit in aliquo casu oportere eadem denuo confiteri: regula namque, ut dicunt grammatici, est generale documentum plura in una similitudine continens, in aliquibus tamen deficiens. Unde Raimundus subjungit: Solent excipi quatuor casus, in quibus tenemur iterum confiteri, qui notantur in Glossa super verbo hoc, denuo: imo et præter illos est alius. — Itaque considerandum est hic aliquid ex parte sacramenti Pœnitentiæ, et aliquid ex parte confessoris, et aliquid ex parte confitentis. Quantum ad primum, simpliciter respondendum, quod non oportet confessa iterum confiteri: quia hoc esset ex debilitate et insufficientia sacramenti, quod nefas est dicere.

Ex parte confessoris sunt duo pensanda: primum est ejus potestas; secundum est ejus industria ad discernendum peccatorum gravitatem ac qualitatem. Sicque in Glossa prætacta ponitur primus casus in quo confessa oportet reconfiteri non eidem sed alteri, utpote, propter nimiam imperitiam ejus. Unde habetur in Glossa: Si sacerdos meus est imperitus, teneor confessionem ei factam alteri discretiori propalare. Propter quod Augustinus in libro de Pœnitentia loquitur: Qui confiteri vult peccata ut inveniat gratiam, quærat sacerdotem scientem ligare et solvere. Et Urbanus Papa, distinctione 6, capitulo Placuit: Nulli sacerdotum liceat quemlibet alteri commissum ad pœnitentiam suscipere sine ejus consensu cui se commisit, nisi propter ignorantiam illius cui pœnitens est confessus. Si vero confessor potestatem absolvendi non habet, oportet alteri habenti potestatem confiteri. In extrema vero necessitate, quilibet sacerdos potest absolvere; nec tunc pœnitentia est injungenda, sed insinuanda. Quod si æger convalescat, debet accedere ordinariam potestatem habentem, et præsentare se ei ac dicere se esse confessum et absolutum, pœnitentiam quoque sibi insinuatam implere paratum. Alii dicunt, quod debet superiorem adire, et ei rursus singula confiteri, ac satisfactionem ab ipso recipere: quod verius credo.

Ex parte etiam confitentis debemus duo perpendere. Primum est, an sit vere pœnitens, an non; et si sit pœnitens, an sit subditus ei cui confitetur, an non. Si non sit vere pœnitens de quocumque mortali, tunc fictus confitetur, nec vere absolvitur, et tenetur eadem iterum confiteri; similiter si non sit subditus confessori. Si autem sit confessori subditus, tunc aut est aliud circa ipsum confitentem impediens ne absolvatur, ut si aliquid sponte celet: et sic nequaquam absolvitur, quia nec vere confessus est. Si vero circa confitentem non est aliquod impedimentum quin absolvatur per primam confessionem, aut id propter quod iterato confitendum est, contingit ex defectu satisfactionis, vel ex aliqua obligatione circa confitentem, quod potest esse tripliciter. Primo sic, quod obligatio facta est circa confitentem a superiori prælato, qui jussit ut confitens alicui, determine confiteatur præter eum cui confessus est; aut ex parte confitentis circa se ipsum, ut si promisit alteri confiteri; vel si confessor pro pœnitentia ei injungat ut adhuc alteri confiteatur. Sed quæstio ista specialiter proposita est propter hoc, an confitens confessus et absolutus, teneatur quandoque iterum confiteri propter obligationem sibi factam a superiori de confitendo alicui determinate, ut si episcopus meus dicat mihi: Henrice, propter devotionem quam populus diœcesis meæ erga te habet, et propter fructum quem consequi potest tibi confitendo, damus tibi plenam auctoritatem audiendi confessionem ipsius; sic tamen, ut quicumque tibi confessi fuerint, teneantur eadem peccata saltem semel in anno propriis suis sacerdotibus iterum confiteri, atque ut tu ad hoc agendum eos diligenter horteris. In quo casu dico, quod confitens, a me rite absolutus, tenetur iterum eadem peccata suo presbytero confiteri: imo nec absolvitur a me, nisi habendo propositum illud implendi. Quod nisi impleverit facultate oblata, inobedientiæ peccatum incurrit: a quo absolvi non poterit, nisi proposito iterandæ confessionis resumpto. — Hæc idem.

Qui tertio sciscitatur, an confessi Fratribus Ordinis Prædicatorum et Minorum, teneantur eadem peccata denuo confiteri proprio sacerdoti ad minus semel in anno.13 Quocirca scribit prolixe, et respondet affirmative, quod scilicet teneantur ad hoc; ac protestatur, quod si sibi datum esset privilegium quod datum est Fratribus illis, non auderet eo uti nisi efficaciter exhortando confitentes sibi, ut eadem peccata confiterentur suis curatis, et non solum ea quæ sibi confiterentur, sed et omnia quæ toto anno committerent; et quod intentio summi Pontificis non fuit evacuare Decretalem illam generalis concilii, Omnis utriusque sexus, etc., nec derogare auctoritati aut juri propriorum seu parochialium sacerdotum. Recitat quoque qualiter coram universitate Parisiensi convenerunt domini archiepiscopi atque episcopi, protestantes se ita sentire, et a doctoribus requirentes quid sentirent; responderuntque doctores, tam theologi quam juristæ, se ita sentire, quousque Pontifex summus suam circa hoc declararet intentionem. Denique, quum ipsis curatis divino competat jure, et ex debito officii pastoralis incumbat, prædicare populo suo de pertinentibus ad salutem, et qualiter debeant resistere vitiis, prævalere tentationibus, ad virtutes se dare, a pristinis pravitatibus abstinere: nonne valde expediens est, ut ipsorum interiora cognoscant vitia et defectus ac pristina mala? Ad quod maxime confert, ut saltem semel in anno personaliter audiant confessiones ipsorum: quas audiendo, etiam diligenter ac debite ipsos informent, ac sciant qualiter ad sacram communionem sint dispositi.

Footnotes

  1. Prov. xxvii, 23. ↩

  2. Joann. xx, 22, 23. ↩

  3. Matth. xvi, 19. ↩

  4. Luc. xxii, 32. ↩

  5. IV Reg. vi, 16, 17. ↩

  6. II Mach. x, 29, 30. ↩

  7. Ezech. XIII, 19. ↩

  8. Jacob. v, 16. ↩

  9. Cf. p. 480 A. ↩

  10. Decret. p. 11. ↩

  11. q. 21. ↩

  12. Quodl. vii, q. 23. ↩

  13. q. 24. ↩

Chapter 153 of 283