Skip to the text

Quæstio 4

Consequenter quæritur De contritione, quid sit, et quomodo differat ab attritione et compunctione; et utrum de omni peccato necesse sit conteri; et de proprietatibus veræ contritionis, an scilicet sit maximus dolor; et de assiduitate, frequentia ac continuitate ipsius; an etiam conscius sibi de mortali peccato, teneatur mox conteri.

De his scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto: Contritio, inquit, est dolor de peccatis. Circa quod quæritur, quare hic dolor non sit unum de septem donis Spiritus Sancti, quum tamen de peccatis dolere sit donum Dei et meritorium valde; præsertim quum et Spiritus Sanctus dicatur columba, seu per columbam designetur: quoniam facit nos gemere pro peccatis, postulatque pro nobis gemitibus inenarrabilibus.1 Respondemus, quia (ut ait Ambrosius) Spiritus Sanctus fluvius est, et septem dona ejus sunt septem rivi puri ac splendidi, terram nostri cordis irrigantes, purgantes ac fecundantes, atque a septem peccatis mortalibus emundantes, ita quod contra unumquodque mortalium vitiorum specialiter est deputatum unum septem donorum. Dolor autem de peccatis, qui vocatur contritio, non est specialiter contra aliquod eorumdem, sed generaliter contra omnia illa, imo adversus universa peccata mortalia: idcirco non ponitur unum speciale donum inter septem illa. Hoc pœnitentiali dolore scinditur cor pœnitentis, et vestis rumpitur iniquitatis, ita quod cordis aufertur duritia, et palliatio culpæ qua operitur peccator, destruitur. Peccator namque est omnino carnalis; Sancti vero in patria omnino sunt spirituales; devoti autem ac pœnitentes in via, partim carnales et partim spirituales consistunt, et potest in eis magis ac magis conteri ac mortificari carnalitas, juxta illud Apostoli, Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram.2 Hujus carnalitatis, id est carnalis affectionis, exstirpatio, est emanatio sanguinis qui exire debet ab anima, Augustino dicente, quod timor est carnifex animæ, qui ejus excessus debet torquere atque ulcisci, donec sanguis ejus egrediatur ab ea, id est carnalitas ista, et omnis sensualis affectio. Hæc Antisiodorensis in Summa, libro quarto.

At vero Albertus inquirit, qualiter distinguantur contritio, attritio, et compunctio; et utrum attritio fieri queat contritio. Respondet: Quemadmodum communiter dicitur, attritio est dolor de peccatis, non procedens ex caritate et gratia; contritio vero dolor de peccatis, ex caritate et gratia profluens. Compunctio autem videtur esse in plus quam contritio, quia est dolor tam pro peccatis, quam ex tædio incolatus hujus exsilii, seu desiderio æternæ felicitatis; et hæc est una differentia earum.

Alia est, quia compunctio proprie dicit dolorem pœnitentiæ secundum quod pungit pœnitentem; contritio vero dicit eumdem secundum quod peccatum annihilat iteratum per singulas differentias culpæ, sicut in re exteriori fit contritio corporalis seu fractio, quando fit ictus super singulas ejus partes divisas. Meo quoque judicio unus et idem dolor in substantia potest esse attritio et contritio, sicut idem in re est fides informis et fides formata: nam dolor qui non inchoatur ex caritate, potest ex caritate continuari. Puto tamen, quod naturalia non fiunt gratuita; sed dolorem qui est attritio, non reor esse de naturalibus, sed donum Spiritus Sancti informe, sicut est timor servilis, qui etiam a quibusdam dicitur fieri initialis. — Prima demum differentia inter contritionem et compunctionem nunc tradita, habetur ex duabus Glossis super illud in Psalmo:3 Quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. Quarum una dicit: In cordibus vestris compungimini dolore pœnitentiæ, quatenus se ipsam puniens anima compungatur, ne in judicio Dei damnata torqueatur. Alia autem Glossa sic habet: Compungimini, id est, quasi quibusdam stimulis excitate vos, non solum pro peccatorum dolore, sed et ad videndum lucem Christi; non solum pro irriguo inferiori, sed et pro irriguo superiori, quatenus invisibilium amore inardescatis. Verumtamen unum horum pro alio frequenter accipitur.

Definitur quoque contritio ita communiter: Contritio est dolor voluntarius pro peccatis, semper puniens in se quod dolet se commisisse. Isidorus vero definit sic: Contritio est compunctio de peccatis ex timore judicii. Alii vero sic: Contritio est dolor cum lacrimis, ex recordatione veniens peccatorum. Quæ omnes descriptiones sunt bonæ. Nam quamvis tres sint partes pœnitentiæ, attamen esse pœnitentiæ salvatur potissime in prima parte, quæ est contritio, quoniam hanc actualiter esse oportet in omni pœnitentia; aliæ vero duæ partes interdum sunt tantum in voluntate vel voto. Dicitur autem contritio, Voluntarius dolor, voluntate deliberativa: quia et ipse dolor sponte assumitur pro peccato, ut puniatur; et voluntati placet, in quantum est curativus et expulsivus peccati. Verum contra hoc quidam objiciunt, quia secundum hoc dolor contritionis non esset voluntarius per se, sed per accidens: quod inconveniens reputant. Ego autem reputo inconveniens, quod aliquis dolor per se appetibilis asseratur, quum omnis dolor sit malum pœnæ, et nulla pœna in quantum hujusmodi, sit optanda. Dicitur item contritio, Semper puniens, non actu, sed habitu, vel actu seu omni tempore opportuno. Et quod additur de lacrimis, accipiendum est de lacrimis voluntatis, quamvis aliquando fluant etiam lacrimæ corporales, quæ tamen necessario non requiruntur, sed sunt signum et effectus contritionis. — Denique contritio consideratur dupliciter. Primo, quoad essentialia sua, quæ sunt voluntarius dolor atque punitio sui, propriumque objectum, quod est peccatum. Et juxta hæc datur definitio prima. Secundo consideratur penes accidentalia, quæ variantur: aut enim sunt in actu, aut in comparatione ad aliquid, puta ad causam excitantem ad conterendum, aut in comparatione ad effectum, vel in comparatione ad virtutes juvantes in actu, quoniam una virtus adjuvat aliam. Et juxta hæc aliæ descriptiones contritionis diversificantur. — Hæc Albertus.

Qui insuper circa hæc multas efficit quæstiones, videlicet in qua parte seu potentia animæ sit contritio, et utrum eodem modo fuerit in veteri Testamento sicut in novo: de quibus quum faciles sint, transeo. Certum est namque, quod contritio ista pœnitentialis et sacramentalis sit in superiori vi appetitiva, et fuit in veteri lege sicut et nunc, quantum ad suam essentiam et interiorem dolorem. Confessio autem et satisfactio non fuerunt tunc sicut nunc sunt: quia non fuit tunc sacramentalis confessio ut est modo, sicut dicetur.

Præterea, Thomas respondendo ad istud, utrum contritio sit dolor: Initium Eccl. x, 15. (inquit) omnis peccati exstat superbia, per quam homo sensui suo inhærens, a mandatis recedit divinis. Hinc oportet ut illud quod destruit peccatum, faciat hominem a sensu suo discedere. Qui autem in suo sensu perseverat, durus ac rigidus appellatur. Unde et frangi dicitur, quando a sensu suo avellitur. Sed inter fractionem et comminutionem seu contritionem in rebus materialibus, ex quibus hæc nomina ad spiritualia transferuntur, hoc interest, ut quarto Meteororum habetur, quod frangi dicuntur quæ in magnas partes dividuntur, comminui autem seu conteri quæ in partes minimas rediguntur. Et quia ad dimissionem peccati requiritur, quod homo totaliter affectum peccati dimittat, per quem quamdam continuitatem et soliditatem in suo habebat sensu: hinc actus quo peccatum dimittitur, contritio nuncupatur.

In qua contritione plura possunt considerari, puta: substantia actus, modus agendi, principium et effectus. Sicque de contritione diversæ definitiones sunt traditæ. Nam quantum ad substantiam actus, datur definitio illa: Contritio est dolor pro peccatis assumptus, cum proposito confitendi et satisfaciendi. Quumque contritio sit actus virtutis, et pars Pœnitentiæ sacramenti; ideo in definitione hac manifestatur in quantum est actus virtutis, per hoc quod ponitur genus ipsius, quod est, Dolor; et objectum, quum subditur, Pro peccatis; electio quoque quæ requiritur ad actum virtutis dum additur, Assumptus; atque in quantum est pars sacramenti, dum subjungitur, Cum proposito confitendi et satisfaciendi. Alia quoque definitio invenitur, quæ definit contritionem secundum quod est actus virtutis tantum; sed additur ad prædictam definitionem differentia contrahens ipsum ad specialem virtutem, utpote pœnitentiam. Dicit enim, quod pœnitentia est dolor voluntarius pro peccato, semper puniens quod dolet se commisisse. Alia est Isidori, de qua dictum Cf. p. 457 D'. est. Tertia sumitur ex verbis Augustini, est. Sicque contritio hoc designans, dicit qui tangit effectum contritionis, videlicet: Contritio est dolor remittens peccatum. Quarta ex verbis Gregorii ista est: Contritio est humilitas spiritus, annihilans peccatum, inter spem et timorem. Et hæc tangit rationem nominis in hoc quod dicit, Contritio est humilitas spiritus; et effectus ejus, quum subditur, Annihilans peccatum; atque originem ejus, addendo, Inter spem et timorem. Idcirco non solum ponit causam principalem, quæ est timor, sed et secundariam, quæ est spes, sine qua timor desperationem inducere posset.

Si autem objiciatur, quod dolor non est nisi de præsenti malo, peccatum autem tempore contritionis præteritum est; dicendum, quod adhuc aliquo modo præsens est, quantum ad suos effectus et ad reatum ac maculam, atque ad temporis ac innocentiæ amissionem. Excitat quoque peccatum dolorem, secundum quod in memoria et consideratione præsentialiter manet. Potest etiam dici, quod sicut memoria prout est in parte intellectiva, est non solum præteritorum, sed item præsentium, ita dolor, qui est in appetitu intellectivæ partis, potest esse et præteritorum et præsentium. — Præterea, quamvis tota pœna peccato debita, possit per contritionem dimitti, tamen adhuc necessaria est confessio et satisfactio: tum quoniam homo non est certus de sua contritione, quod fuit sufficiens ad totam pœnam delendam, imo nec de hoc quod fuit vera contritio, sicut nec de hoc quod sit in caritate; tum quia confessio et satisfactio sunt in præcepto: idcirco transgressor fieret qui eas omitteret, quum est facultas ad eas.

Ex his constat, quod contritio prout nunc sumitur, est actus virtutis, videlicet actualis dolor de culpa in superiori vi appetitiva. Quemadmodum enim inflatio propriæ voluntatis ad male agendum, designat malum ex genere; sic annihilatio et comminutio voluntatis illius importat bonum ex genere, quod est detestari propriam voluntatem, qua peccatum commissum rectitudinem voluntatis et actum virtutis. Verumtamen in contritione duplex est dolor de peccato: unus in parte sensitiva, et est appetitus sensitivi passio, non essentialiter ipsa contritio prout est actus voluntatis atque virtutis. Quemadmodum enim virtus pœnitentiæ exteriorem pœnam corpori pœnitentis infligit, in recompensam culpæ in Deum commissæ per corpus; sic et vi concupiscibili infert pœnam sensitivi doloris, quia et ipsa ad peccatum cooperabatur. Attamen dolor iste potest pertinere ad contritionem ut est pars sacramenti: quoniam sacramenta non solum in interioribus actibus, sed etiam in exterioribus et sensibilibus rebus consistunt. Alius dolor est in voluntate, qui nil aliud est quam displicentia de peccatis, secundum quod voluntatis affectus exprimitur per nomina passionum. Nec oportet dolorem superioris appetitus esse aliunde inflictum, quum appetitus ille activus sit in se ipsum. — Porro attritio dicit accessum ad perfectam contritionem. Unde in corporalibus dicuntur attrita quæ aliqualiter, non totaliter, sunt comminuta. Hinc attritio in spiritualibus significat quamdam displicentiam de peccatis, non plenariam et perfectam. — Contritio demum secundum se considerata, semper fuit eodem modo in lege naturali et scripta ac evangelica: nam sicut peccatum futurum oportet semper eodem modo vitare, ita et de commisso dolere. Sed prout importat ordinem ad alias pœnitentiæ partes, non exstitit semper eodem modo, quoniam illæ partes non semper eodem modo fuerunt.

Insuper de hoc, an attritio fieri possit contritio, est duplex opinio. Una quod imo, quemadmodum fides informis fit formata. Quod non videtur, quoniam quamvis habitus fidei informis fiat formatus, nunquam tamen actus fidei informis formatus efficitur, quoniam actus ille informis transit nec manet caritate adveniente. Contritio autem et attritio dicunt actum, non habitum : habitus quippe virtutum infusarum qui voluntatem respiciunt, nequeunt esse informes, quum caritatem consequantur. Hinc antequam gratia infundatur, non est habitus a quo actus contritionis postea eliciatur. Sicque attritio nullo modo fieri potest contritio; et hoc secunda tenet opinio.

Quod si objiciatur, quod materia recipit perfectionem, privatione remota; sed dolor se habet ad gratiam sicut materia ad formam, quoniam gratia informat dolorem : ergo dolor qui prius fuit informis, culpa inexsistente, quæ est privatio gratiæ, remota culpa accipiet perfectionem informationis a gratia. — Præterea, id quod totum esse speciei suæ habet in instanti, manet idem in diversis instantibus temporis, sicut esse hominis est idem in primo instanti generationis, et in omnibus sequentibus; sed motus liberi arbitrii est hujusmodi, sicut jam patuit : ergo potest manere idem numero in diversis instantibus, sicque est idem numero cum gratia et sine gratia, et ita idem motus seu actus liberi arbitrii qui prius fuit informis, fit deinde formatus, et sic attritio fit contritio.

Dicendum ad primum, quod remota privatione a materia quæ manet, adveniente perfectione formatur materia illa; sed dolor ille qui fuit informis, caritate adveniente non manet : ideo informari non potest. Vel dicendum, quod materia non habet essentialiter originem a forma qua informatur, sicut actus ab habitu quo formatur; ideo non est inconveniens materiam informari aliqua forma de novo, qua prius non informabatur : quod impossibile est de actu, quemadmodum impossibile est quod aliquid idem numero oriatur a principio a quo prius non oriebatur, quia res semel tantum in esse procedit. — Ad secundum, quod quamvis actus intellectus ac voluntatis habeant totum esse suæ speciei in instanti, sicut res permanens; tamen per accidens tempore mensurantur, secundum quod causæ suæ variabiles sunt. Sic enim esse hominem tempore mensuratur, et quamdiu causæ esse hominis manent eædem, et ipsum esse manet; causis vero mutatis, mutatur illud esse, priori destructo. Sic et mutata dispositione voluntatis, quæ talem actum causabat, mutatur et transit ille actus. — Hæc Thomas.

Quibus objici potest, quod juxta præhabita, idem actus quantum ad esse naturæ, potest primo informis esse, deinde formatus, sicut ex Bonaventura, Richardo et aliis est probatum; et talis actus idem numero manet, non tamen est idem actus quantum ad esse moris. Et hoc satis reor ostensum. — Denique, quod sanctus Doctor affirmat, habitus virtutum infusarum voluntatem respicientium non posse informes consistere, non videtur, quum et ipsemet in prima secundæ, quæstione sexagesima quinta, fateatur spem posse informem esse, sicut et fidem : quam utique spem constat esse in voluntate, etiam secundum eum.

Insuper S. Thomas circa hæc plures movet quæstiones, videlicet : an homo debeat conteri de pœnis; an etiam de peccato originali; et utrum de omni actuali peccato, et de peccato etiam alieno, et de peccato futuro. Verum hæ quæstiones omnes aut pro maxima parte motæ sunt supra de pœnitentia, cujus actus exsistit contritio, estque eadem solutio istarum quæstionum cum illis. De peccatis autem futuris potius esse debet cautio seu diligentia præcavendi quam contritio. De peccatis vero aliorum possumus et debemus dolere, non conteri, nec quilibet dolor est contritio, sed ille et talis ut dictum est jam. De venialibus demum culpis debet esse contritio, sicut et pœnitentia, ut distinctione dictum est præcedente.

Insuper, dum quæritur, an de singulis peccatis mortalibus etiam oblitis oporteat conteri; eadem est quæstio cum ea qua quæritur, an de omnibus illis necesse sit confiteri : ad quod paulo post ponetur responsio, et nunc paululum potest tangi.

Itaque Thomas : Oblivio (inquit) de aliquo potest esse dupliciter. Primo, sic quod totaliter a memoria exciderit : et tunc non

Cf. lib. III, dist. XXIII, q. 3.

Cf. l. XXIII, p. 450 D.4 p. 457 D'.5

Cf. p. 452 A'. potest aliquis inquirere illud. Secundo, sic quod a memoria exciderit partim, sicut dum recolo me aliquid audivisse in generali, et nescio quid in speciali: tuncque requiro in memoria mea ad recognoscendum. Sic et peccatum dupliciter potest esse oblitum. Primo, sic quod in generali manet in memoria, non in speciali: et tunc homo debet recogitare ad inveniendum peccatum, quia de quolibet mortali peccato debet ac tenetur homo specialiter conteri, quantum potest. Si autem invenire non potest, sufficit de eo conteri secundum quod in notitia tenetur; et debet tunc homo non solum dolere de peccato, sed et de ejus oblivione quæ ex negligentia contigit. Si vero peccatum ex memoria excidit penitus, tunc ex impotentia memorandi excusatur a debito, et sufficit generalis contritio, utpote de omni in quo Deum offendit. Verumtamen quando impotentia illa tollitur, ita quod peccatum ad memoriam revocatur, tenetur specialiter de illo conteri: quemadmodum pauper qui non potest solvere quod debet, excusatur quando non potest, et tamen tenetur quum primo potuerit.

Amplius, contritio potest considerari dupliciter, videlicet: quoad sui principium, et quoad terminum suum. Principium dico contritionis, ipsam cognitionem qua quis cogitat de peccato et dolet, etsi non dolore contritionis, saltem attritionis. Terminus autem contritionis est, quando dolor ille jam gratia informatur. Quantum ergo ad principium contritionis, oportet quod sit de singulis peccatis quæ quis in memoria habet; sed quantum ad terminum, sufficit quod sit una generalis contritio de omnibus. Tunc etenim motus ille agit in virtute omnium præcedentium dispositionum. Quamvis autem omnia peccata mortalia conveniant in aversione a Deo, attamen differunt in modo et causa aversionis, atque in quantitate elongationis ab eo: et hoc est secundum diversitatem conversionis. — Hæc Thomas.

Consonat Petrus: In omni (dicens) peccato mortali est actualis aversio voluntatis a Deo ad peccatum; idcirco quum contraria curentur contrariis, oportet ut in omni remissione peccati mortalis, sit actualis aversio voluntatis a peccato ad Deum, quæ aversio vocatur contritio. Duritia quippe voluntatis manentis in peccato, non tollitur nisi per voluntatis fractionem omnimodam, quæ nuncupatur contritio. — Porrodum homo omnino oblitus est culpæ suæ, sufficit contritio generalis; sed quando in parte recolit, debet conari ad recordandum atque dolendum in speciali: quod si non potest, sufficit generalis contritio. Hæc Petrus.

Qui insuper quærit, utrum de peccatis omnibus simul requiratur contritio, quum asserat Augustinus in libro de Pœnitentia: Pœnitentem oportet simul dolere de omni crimine. Respondet: Duplex est contritio, utpote specialis et generalis. Specialis contritio, prout nunc sumitur, est dispositio remota ad gratiam: quia quamdiu homo de uno peccato sine alio conteritur, nondum justificationem meretur. Secunda contritio est dispositio immediata ad gratiam; et hæc requiritur de omnibus simul in eodem instanti, sed non altera.

Et si quæratur, an requiratur contritio et confessio distincta ac specialis de singulis peccatis; dicendum, quod Deus non requirit ab homine impossibile aliquid, sed possibile. Aut ergo potest haberi cognitio specialis vel ante communionem vel post, aut non potest. Si potest haberi, tunc etiam specialis confessio ac specialis contritio requiritur. Aut non potest, et tunc dico, quod sufficit generalis. Nempe in momento potest homo converti, sed in momento non potest homo de peccatis singulis conteri. Postmodum vero si habeat tempus, de eis conteri debet in speciali. — Hæc idem.

Consonat his Richardus, qui respondendo ad istud, an attritio fieri possit contritio, ait: Contritio dupliciter sumitur. Primo, pro actu elicito a virtute pœnitentiæ caritate formata: et ita attritio non potest fieri

Cf. p. 459 D'. contritio, sicut ostensum est. Secundo, pro actu formato elicito, non mediante aliquo habitu, sed a pœnitentia informi, quæ postea caritate formatur, actu illo adhuc durante: et ita attritio fieri potest contritio. Nam quamvis sit simplex et instantaneus actus, tamen potest durare tamdiu quousque pœnitentia informis a qua elicitur, caritate formetur: per cujus formationem actus ille qui fuit attritio, fit contritio, quamvis elicitus fuit a pœnitentia exsistente informi. Hæc Richardus.

Qui etiam sciscitatur, an attritio ejus qui facit quod in se est, necessario fiat contritio. Ad quod respondet sicut superius, ubi quæsitum est, an facientem quod in se est, necesse sit recipere gratiam. —

Cf. p. 451 C. In præinductis continentur scripta Bonaventuræ de his.

At vero Albertus circa hæc sciscitatur, utrum contritio possit intendi seu augmentari. Videtur quod non, quia contritio dicit omnimodam rei destructionem et comminutionem ejus in minimas partes: non autem datur minus minimo. Et respondet: Absolute dicendum, quod contritio potest intendi tam ex parte formæ quam materiæ. Nam gratia, quæ est causa contritionis, est major in uno quam alio; in eodem quoque gratia augetur et crescit: similiter virtus pœnitentiæ, cujus elicitus actus consistit contritio. Denique in contritione sunt tria, videlicet: dolor, gratia, et objectum doloris. Et quantum ad duo prima intenditur; sed quoad tertium est in minimo generis sui: quoniam omnes differentias mortalis peccati in mortario cordis inventas conterit. Unde, quemadmodum contingit in mortario corporali, quod id quod conteritur, in pulverem redigitur; attamen fieri potest contritio illa pistillo majori vel minori, ictibus quoque fortioribus et debilioribus: ita spiritualiter in contritione semper conteritur culpa, quamvis inæqualibus gratia ac dolore. Idcirco non sequitur, si pulvis contritionis debilioris non est major quam pulvis ictuum graviorum, quod propter hoc activa contritio seu ictus pistilli non sit fortior in una contritione quam alia. Quamvis namque in effectu deletionis peccati non sit accipere minus, est tamen accipere magis et minus ex parte actionis conterentis, quæ est activa contritio, et ex parte passionis.

Secundo quærit, penes quid attendatur contritionis intensio seu augmentum. Respondet: Dicendum, quod causa intensionis contritionis est duplex, puta efficiens et præparans seu disponens. Causa ejus efficiens non videtur esse nisi Deus. Causa vero præparans in subjecto, est ex parte hominis ipsa mens ejus. Et concedo, quod gratia prævenit actualem dolorem qui est in contritione, sicut habitus actum quem informat. Itaque causam efficientem et sufficientem non habet contritio in subjecto, sed præparantem ac disponentem; et hoc sufficit intensioni, quando non deest efficiens: quemadmodum patet dum præsente combustivo æquali, major calor exardescit in arido ligno quam viridi.

Tertio sciscitatur, an contritio quantumlibet parva sufficit pro dimittendis peccatis quantumcumque multis et magnis. Respondet: Ad hoc non est difficile respondere. Dicendum est enim, quod in contritione minimus dolor dupliciter dicitur. Primo, ex parte passionis secundum sensum, sive actionis: quoniam pœnitens agit suum dolorem, et est causa ejus. Secundo, ex parte rationis. Si dicatur minimus secundum experientiam sensus, ille sufficit, dummodo sit vere dolor contritionis: quoniam ille dolor cum sua quantitate variatur potius secundum diversitatem complexionis pœnitentium, quam secundum quantitatem detestationis peccati. Si autem dolor dicatur minimus secundum rationem, dummodo salvetur in eo ratio doloris veræ contritionis; dico quod sufficit, quia (ut tactum est) in dolore contritionis tria attenduntur ac includuntur, videlicet: gratia informans, ipsa contritio seu dolor activus ac passivus, atque objectum doloris seu causa passionis. Contritio autem per gratiam quantumcumque parvam habet vim quodammodo infinitam ad delendum peccata: ideo sufficit ad delendum peccata quantum ad totam culpam ac pœnam æternam, quamvis pœnitens maneat debitor pœnæ temporalis propter parvitatem doloris ut actionis ac passionis: quoniam dolor ille contritionis tantus posset esse, quod totam pœnam peccato debitam amoveret. Ideo melior est major quam minor dolor; attamen minimus sufficit. Sed quantumcumque sit parvus, oportet ut sit secundum mensuram et quantitatem suæ rationis seu speciei, ita ut plus doleat de peccato quo amissus est Deus, quam de amissione alicujus rei creatæ. Propter quod loquitur Jeremias: Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.6 — Hæc Albertus, qui de his plura quærit et scribit, sicut patebit.

Porro Bonaventura: De contritione, ait, quantum ad quantitatem, primo quæritur, utrum necesse sit dolorem contritionis maximum esse; secundo, utrum possibile sit excessum cadere in illo dolore. De quantitate quippe contritionis ex parte gratiæ constat, quia contritio tantum est Deo accepta, quantum et gratia. Dicendum ad primum istorum, quod dum quæritur de quantitate doloris, dolor potest dici displicentia rationis, vel passio inde resultans in sensualitate. Accipiendo autem dolorem pro passione hujusmodi, non est necesse plus dolere de culpa quam de quocumque alio damno, quum non sit in cujuslibet hominis potestate. Talis etenim dolor non semper sequitur caritatem vel dilectionem, sed frequenter affectionem, atque affectio experimentalem cognitionem. Quumque non omnes habeant dilectionis divinæ experientiam, idcirco non ita sensibiliter dolent de peccatis: imo quod magis sensibiliter doleat quis de peccato quam de damno aliquo temporali, hoc perfectioni est congruum, non saluti necessarium.

Verum prout dolor iste vocatur displicentia rationis, sic dico, quod displicentia hæc mensuratur secundum quantitatem caritatis. Quantitas vero caritatis dupliciter accipi potest: primo, in se; secundo, in comparatione ad alios amores. Et primo modo sumpta, sic dico, quod est parva et major et maxima. In comparatione autem ad alios, dico, quod vindicat sibi in corde dominium, nec unquam est ibi nisi sit domina: ideo ad hoc quod aliquis habeat caritatem, necesse est quod super omnia diligat Deum, ita quod pro nullo damno vel commodo Deum velit offendere. Et ita intelligendum est de displicentia contritionis. Hinc peccatum oportet rationi in tantum displicere, quod nullo pacto, nullo commodo aut incommodo velit consentire vel consensisse in ipsum: voluntas namque quæ aliquo modo consentit peccato, justa non est. Unde sicut eum qui habet caritatem, non oportet simpliciter velle mori pro Christo, sed in casu in quo vel oporteret amittere caritatem aut vitam; sic quoque non teneor modo pro satisfactione peccati seu reconciliationis omnem pœnam sustinere, quia Deus non exigit hoc. Ideo sicut possum salvari non sustinendo martyrium, sic possum Deo reconciliari sine multis doloribus amissionis temporalium rerum.

Si vero quæratur de comparatione et præelectione, respondent aliqui et faciunt vim in hoc, quoniam potest intelligi respectu præteriti et futuri. Sed ego non video vim in hoc, quoniam justus et vere pœnitens ita detestatur peccatum præteritum quia factum, sicut futurum ne fiat; et ita peccatum est velle peccasse, sicut velle peccare. Hinc de peccati præteriti dolore ac detestatione dicendum, quod in casu quo oportet eligere et consentire aut in peccatum vel in complacentiam ejus, aut in pœnam, unusquisque tenetur magis eligere pœnam quam velle peccare aut peccasse. Præter casum vero necessitatis, dico, quod præeligere omnem pœnam est virtutis perfectæ; dubitare vero est infirmitatis, quoniam timor naturalis valde facit dubitare, et dubitatio ista simul stare potest cum caritate; præeligere vero culpam alicui pœnæ, iniquum est, si ex deliberatione hoc fiat, quoniam omnis voluntas injusta est quæ vult peccatum absolute aut conditionaliter. Hinc periculosum et stultum est, ab aliquo infirmo seu pusillo interrogare hoc, aut etiam a se ipso, quoniam hoc est hominem tentationi expone re. Unde nec confessor debet hoc ab aliquo quærere confitente. Si vero confitens seu confessus ex se ultro se offerat, dicens se malle mori quam peccare, et malle mortuum fuisse quam peccasse, congaudendum est ei, quia hoc signum est bonæ voluntatis.

Ad secundam demum quæstionem respondeo, quod in dolore contritionis non potest esse excessus quantum ad displicentiam et detestationem ac odium culpæ in ratione rationalique voluntate. Quantum vero ad passionem et abominationem redundantem in parte sensitiva, etiam raro aut nunquam exstat excessus; attamen posset esse tantus dolor, quod humana infirmitas sine grandi detrimento ferre non posset: idcirco esset tunc temperandus. Sed esto quod quis non temperaret, quia fortassis non adverteret, aut a fervore raperetur; non puto quod peccaret, quia nec rei illicitæ operam daret. Si autem adverteret, temperandum consisteret. Hoc tamen consilium paucis necessarium est. Si autem non temperaret ex affectu gaudii vel consolationis, credo quod transcenderet metas virtutis. — Hæc Bonaventura.

Qui de augmento contritionis subjungit: Contritio est motus virtutis quantitatem habens virtualem, quemadmodum pœnitentiæ virtus a qua elicitur. Itaque, sicut caritas fertur intendi quantum ad fervorem, et augeri quantum ad essentialem vigorem (quorum primum est a cooperatione liberi arbitrii, secundum ex influentia Dei); sic motus contritionis ferventior esse potest ex liberi arbitrii cooperatione: propter quod ex æquali gratia et virtute interdum elicitur motus contritionis ferventior, aliquando minus fervens. Proprie autem loquendo, non dicitur contritio major nisi virtute pœnitentiæ aucta.

Insuper respondens ad istud, utrum oporteat majorem habere contritionem de uno peccato quam alio: Dupliciter (inquit) contingit loqui de contritione. Primo, ut deletiva est culpæ. Secundo, ut deletiva est pœnæ. Et primo modo operatur in justificatione in instanti, nec sic actualiter potest habere ordinem et respectum ad peccata in speciali aut sigillatim: imo simul et in instanti est contra omnia simul quæ dimittuntur. Sed habitualiter respectum habet ad illa, habitualiterque disponit ad dolendum plus de uno quam alio; quumque habilitet ad detestandum malum culpæ in quantum tale, ideo magis ad detestandum malum deterius. Loquendo autem de contritione in quantum deletiva est pœnæ, sic habet majorem et minorem intensionem, estque major de uno peccato quam alio. — Hæc idem.

Concordat Thomas: In contritione, dicens, est duplex dolor. Unus in voluntate, qui essentialiter est ipsa contritio, nec aliud est quam displicentia peccati præteriti. Qui dolor ceteros excedit dolores: quoniam quantum aliquid placet, tantum ejus contrarium displicet. Finis autem super omnia placet, quum propter ipsum alia desiderentur: ideo peccatum quod ab ultimo fine avertit, super omnia displicere debet. Alius dolor est in parte sensitiva, qui causatur ex primo dolore: vel ex necessitate naturæ, secundum quod vires inferiores sequuntur motum superiorum, vel ex electione, secundum quod homo pœnitens in se ipso habens dolorem, excitatur ut doleat de peccatis. Et his modis non oportet quod sit maximus dolor, quoniam vires inferiores vehementius moventur a propriis objectis, quam ex redundantia virium superiorum. Ideo quanto operatio virium superiorum est propinquior objectis virium inferiorum, tanto plus sequuntur earum motum. Ideo major dolor est in sensitiva parte ex læsione sensibili, quam sit ille qui in ipsa redundat ex ratione.

Similiter major est qui redundat ex ratione de corporalibus deliberante, quam qui redundat ex ratione spiritualia considerante. Hinc dolor in sensitiva parte ex displicentia rationis proveniens de peccato, non est aliis doloribus ejus major. Similiter nec dolor in sensitiva parte ex electione assumptus: tum quoniam appetitus inferior non obedit superiori ad nutum illius, ut tanta passio vel afflictio sequatur in appetitu inferiori sicut superior ordinat; tum etiam quoniam passiones assumuntur in actibus virtutum secundum quamdam mensuram, quam dolor qui est sine virtute non servat aliquando, sed excedit.

Si autem objiciatur, quod pœna inferni plus displicet contrito quam culpa, ergo displicentia de peccato maxima non est; dicendum, quod quantitas displicentiæ de aliqua re debet esse secundum quantitatem malitiæ rei illius. Malitia autem in culpa mortali mensuratur ex eo in quem peccatur, in quantum est ei indigna; et ex eo qui peccat, in quantum est ei nociva. Quumque homo plus debeat diligere Deum quam se ipsum, ideo plus debet odire culpam in quantum est offensa Dei, quam in quantum est sibi nociva. Est autem sibi nociva principaliter in quantum separat ipsum a Deo; atque ex hac parte ipsa separatio a Deo, quæ est quædam pœna, magis debet displicere quam ipsa culpa in quantum inducit hoc nocumentum (quia quod propter alterum oditur, minus oditur quam illud), sed tamen minus quam culpa in quantum est Dei offensa. Inter omnes autem pœnas attenditur ordo malitiæ secundum quantitatem nocumenti: ideo, quum hoc sit maximum nocumentum quo maximum bonum privatur, erit separatio a Deo maxima inter omnes pœnas. Est quoque alia mali quantitas accidentalis, quam oportet in displicentia attendere secundum rationem præsentis atque præteriti. Quod enim præteritum est, jam non est: ideo minus habet de ratione mali et boni. Inde est quod plus refugit homo sustinere aliquid mali in præsenti seu in futuro, quam horreat de malo præterito. Unde nec aliqua passio animæ correspondet directe malo præterito, sicut dolor correspondet malo præsenti, et timor futuro. Hinc de duobus malis præteritis illud magis abhorret animus, cujus major effectus remanet in præsenti, vel in futuro timetur, etiamsi in præterito fuerit minus. Quumque præcedentis culpæ effectus quandoque non ita percipitur sicut effectus præteritæ pœnæ, tum quia culpa perfectius sanatur quam quædam pœna, tum quia defectus corporalis magis est manifestus quam spiritualis; ideo homo etiam in se bene dispositus interdum magis percipit in se horrorem præcedentis pœnæ quam præcedentis culpæ, quamvis magis paratus esset pati eamdem pœnam quam eamdem committere culpam. Est rursus considerandum in comparatione pœnæ et culpæ, quod quædam pœnæ inseparabiliter habent conjunctam Dei offensam, sicut separatio a Deo; quædam etiam pœnæ addunt perpetuitatem, ut pœna inferni. Pœna ergo illa quæ Dei offensam habet annexam, ita judicanda est sicut culpa; illa vero quæ perpetuitatem addit, est simpliciter magis fugienda quam culpa. Verumtamen si ratio offensæ separetur ab eis, et consideretur tantum ratio pœnæ, minus de malitia habent quam culpa in quantum est Dei offensa: hinc minus debent displicere. Et quamvis talis debeat esse contriti dispositio, non est tamen de istis tentandus: quia affectus suos non de facili potest metiri, imo interdum quod minus displicet, videtur plus displicere, quia propinquius est sensibili nocumento, quod nobis est notius.

Porro dum quæritur, an iste dolor possit esse nimis magnus; dicendum, quod contritio ex parte doloris qui est in rationali parte, hoc est ex parte displicentiæ, non potest nimia esse; sed bene quantum ad dolorem sensibilem, etc., ut supra. — Hæc Thomas. Qui ad tertium, puta, an de majori peccato debeat esse major dolor, respondet ut ex Bonaventura ostensum est. In his Albertus, Petrus, Richardus, Argentinensis ceterique communiter consonant.

Deinde quærendum, an contritio debeat esse continua, vel saltem assidua ac diuturna, et toto tempore vitæ præsentis durans. Videtur quod sic, quoniam sancti Patres testantur, quod omne tempus vitæ præsentis est pœnitentiæ deputatum. Et in Psalmo secundum aliam translationem habetur : Peccatum meum coram me est semper.7 Nec certitudinem habemus quod nobis dimissa sint. Multi quoque Sanctorum docuerunt, quod homo debeat sua peccata quasi in fasciculo quodam colligere ac oculis suæ mentis indesinenter proponere, ut ex illorum intuitu jugiter sibi vilescat.

Ad hæc Thomas respondet : In contrione duplex est dolor, unus in rationali parte, alius in parte sensitiva, sicut nunc patuit.8 Et quantum ad utrumque, contritionis tempus est totus status vitæ præsentis. Nempe, quamdiu est homo in statu viæ positus, detestatur incommoda atque obstacula quibus a perventione ad terminum viæ impeditur aut retardatur. Quumque per peccatum præteritum cursus viæ nostræ ad Deum retardetur, quoniam tempus quod fuit deputatum ad currendum, recuperari non potest; oportet quod toto hoc tempore, contritionis maneat status quantum ad detestationem peccati. Similiter quantum ad dolorem sensibilem : nam quum homo peccando æternam meruerit pœnam, et contra Deum æternum peccavit, debet pœna æterna in temporalem mutata, saltem in æterno hominis, hoc est in toto statu vitæ manere præsentis. Propter quod dicit Hugo de S. Victore, quod Deus solvens hominem a peccatis, id est a culpa et pœna æterna, ligat eum vinculo perpetuæ detestationis peccati.

Denique in actibus virtutum non invenitur superfluum et diminutum, ut Ethicorum secundo probatur; contritio autem est actus virtutis : non ergo potest in ea esse superfluum, nec quantum ad intensionem, nec quantum ad durationem, nisi secundum quod actus unius virtutis impedit alium magis necessarium pro tempore illo. Hinc quanto magis homo continue in actu hujus displicentiæ persistere poterit, tanto melius est, dummodo actibus aliarum virtutum vacet tempore suo sicut oportet. Passiones vero habere possunt diminutum atque superfluum, tam quantum ad intensionem, quam quantum ad durationem. Ideo, sicut passio doloris quam voluntas assumit in parte sensitiva, debet esse moderate intensa; ita et moderate debet durare, ne si nimium duret, homo in desperationem et pusillanimitatem et consimilia mala labatur.

Quæritur quoque, an animæ post hanc vitam de suis conterantur peccatis. Et respondendum, quod in contritione consideranda sunt tria. Primum est genus contritionis, quod est dolor. Secundum est contritionis forma, quæ est actus virtutis gratia informatus. Tertium est contritionis efficacia, quum sit sacramentalis et meritorius actus, et quodammodo satisfactorius. Animæ ergo beatæ contritionem habere non valent, quoniam carent dolore. Animæ quoque damnatæ contritionem non habent, quoniam etsi in eis sit dolor, gratia tamen carent. Animæ vero in purgatorio exsistentes habent contritionem gratia informatam, non tamen meritorie, quoniam non sunt ibi in statu merendi. In hac autem vita concurrunt tria hæc. — Hæc Thomas in Scripto.

Circa præhabita scribit Durandus : Pro vitando malo culpæ nullus debet eligere pœnam inferni, vel omnino non esse. Nec licitum est hoc, quoniam malum pœnæ nunquam potest eligi recte propter malum culpæ vitandum, nisi quia sine eo culpa non valet vitari, aut quia per tale malum pœnæ promovetur bonum virtutis et impeditur malum oppositum : quorum nullum est hic. Nullum etenim malum pœnæ est necessarium ad malum culpæ vitandum, nisi quod est materia virtutis oppositæ, sicut fortitudo est circa terribilia et tristia mortis. Sed pœna inferni non est materia alicujus virtutis. De puro quoque non esse id constat, quoniam destruit virtutem et subjectum virtutis. Nec etiam est licitum, quoniam malum pœnæ nunquam licite eligitur propter malum culpæ vitandum, nisi quia est promotivum virtutis oppositæ. Sed pœna inferni seu omnino non esse, nullam promovet virtutem. Hæc Durandus.

Quibus objicitur, quia ex eis sequeretur, quod potius deberet quis velle in vitiis perpetue permanere, quam omnino non esse: quod nequaquam putandum est. Præterea, homo debet Deum in infinitum magis diligere quam se ipsum: ergo potius debet velle non esse, quam sine conversione, in contumelia, irreverentia et contemptu supergloriosissimi Creatoris vivere et durare. Rursus, melius (id est minus malum) esset omnino non esse, vel pœnis infernalibus cruciari, quam mortalibus vitiis sordidari: quia quo major est sanctitas, dignitas et honorabilitas Dei, eo detestabilior, odibilior ac turpior est culpa mortalis. Hinc omne peccatum mortale est fugibilitatis immensæ, et malum culpæ incomparabiliter detestabilius ac fugibilius est quam malum pœnæ quod solum pœnale est. Unde et nunc loquor de pœna inferni solum ut est tormentum, non prout perpetuam a Deo aversionem, obstinationem in malo, et odium omnis boni vere honesti includit. Denique in Vitaspatrum narratur, quod beatissimo patri nostro Antonio residenti in eremo angelus sanctus denuntiavit: Antoni, nondum pervenisti ad mensuram, id est perfectionem, coriarii illius in Alexandria. Quo audito, Antonius illum accessit, et dixit: Quæ est conversatio tua? Qui post longam sui ipsius humiliationem tandem respondit: Omni mane antequam operari incipio, rogo Deum, ut tota hæc civitas propter justitias suas salvetur, et ego solus propter peccata mea condemner; et hoc ipsum oro ex corde de sero, antequam pergo dormitum. Amplius, in Sapientiæ libro scriptum est: Cor iniqui cinis est, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ipsius.9 Imo indignus est pane quo vescitur, terra quam calcat, aere quem inspirat, et totius obsequio creaturæ: imo morte temporali atque æterna est dignus; et ita zelo justitiæ potest eas appetere magis quam velle peccare. Hinc persuasiones illæ Durandi nullius vigoris sunt. Nam et malum pœnæ interdum necessarium est ex suppositione. Et breviter, absolute loquendo, multo melius justiusque consistit, et Deo plus placitum, iniquum pœnas pati gehennæ, quam impune peccare.

Postremo Antisiodorensis hic loquitur: Semper dolendum est de peccato, id est, bonum est semper dolere; non tamen continue, sed frequenter et horis statutis, eo modo quo ait Apostolus:10 Sine intermissione orate. Sicque intelligendum est quod loquitur Augustinus: Pœnitens doleat semper, id est omni tempore opportuno. Et ita Christianus se molere debet inter duas spirituales molas, hoc est, salubriter se annihilare, parvi pendere, et pro nihilo reputare. Quod si fecerit, intra rete diaboli non poterit detineri, quemadmodum minutissimæ bestiolæ pervolant, ubi capiuntur majores. Hæ autem molæ sunt spes et timor, ita quod spes veniæ tendit ac trahit sursum, ne desperes; timor autem judicii ac tormenti descendit ac trahit inferius, ne intumescas neque præsumas. Hæc Antisiodorensis.

Jam quæritur de effectibus contritionis, an remittat peccata, et gratiam causet, ac totam pœnam possit diluere. Videtur quod non, quia solus Deus dimittit peccata; nec vera habetur contritio sine gratia prævia, quum contritio sit dolor non informis, sed caritate formatus; et quantumlibet pœnitens gemat ac ploret, imponitur ei satisfactio aliqua in signum quod permanet debitor pœnæ.

Ad hæc Antisiodorensis in Summa, libro que dispositiva remissionis peccatorum potest esse ex pœnitente. — Quomodo autem remissio et contritio præcedunt gratiæ infusionem, et quomodo econverso, præhabitum est. quæst. 2. quarto, respondet: Primus contritionis effectus est, liberare a vestigiis reliquiisque peccati, puta, obscuritate visus interioris, pronitate ad prava, infirmitate ad bona, et consimilibus, quæ significantur per institas quibus ligatus exstitit Lazarus, quando a Christo fuit resuscitatus.11 A quibus contritio liberat per modum causæ efficientis instrumentalis, ac meritoriæ; Deus autem est causa efficiens principalis. Secundus effectus contritionis est, satisfacere pro peccatis, in quantum ipsa in se quædam pœna et dolor est. Tertius est pax et tranquillitas mentis, quia quo pœnitens magis se conterit, punit, exercet, eo majorem a Deo consolationem, spem confidentiamque sortitur. Quartus est absolutio a debitis pœnis, quia quo cordialior ac frequentior est contritio, eo plus tollit de pœnis infligendis pro vitiis: et ita sentit etiam per experientiam quamdam se pœnitens absolutum, et habet arrham præmii sui spiritualem jucunditatem, et osculantur se in eo justitia et pax. B ex parte doloris sensibilis quem voluntas in contritione excitat ac producit: qui dolor quum sit pœna et quædam afflictio, potest in tantum intendi ac toties iterari, quod ad deletionem totius culpæ ac pœnæ sufficiat. Imponitur tamen satisfactio aliqua, quia incertum est confitenti ac confessori, an tanta fuerit illa contritio. — Hæc Thomas.

Per luctum enim pervenitur ad cordis munditiam, et per munditiam ad pacem internam, atque per illam ad pacem æternitatis. Unde dixit Salvator:12 Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Hæc Antisiodorensis.

Hinc asserit Thomas: Contritio dupliciter consideratur. Primo, ut est pars pœnitentiæ. Secundo, in quantum est actus virtutis quæ pœnitentia nuncupatur. Et utroque modo operatur remissionem peccati, sed differenter: quia in quantum est pars sacramenti, primo operatur ad remissionem peccatorum instrumentaliter, sicut et alia sacramenta; in quantum vero est actus virtutis, sic est quasi causa materialis remissionis peccati, eo quod dispositio est quasi necessitas ad justificationem. Dispositio autem ad materialem reducitur causam, si accipiatur prout disponit materiam ad recipiendum. Secus est de dispositione agentis ad agendum, quoniam illa reducitur ad genus causæ efficientis. Causa ita-

Cf. p. 58 A.

Qui consequenter respondet ad istud, utrum parva contritio sufficiat ad magnarum remissionem culparum: Contritio, inquiens, duplicem habet dolorem. Unum rationis, qui potest esse tam modicus, quod non sufficit ad rationem veræ contritionis:13 quemadmodum amor potest esse tam remissus, quod ad rationem non sufficit caritatis. Alium in parte sensitiva; et hujus doloris parvitas, contritionis non impedit rationem, quoniam ad contritionem essentialiter se non habet, sed quasi ex accidenti ei conjungitur, nec in nostra est potestate. Itaque dolor de culpa quantumcumque sit parvus, dummodo ad rationem sufficiat contritionis, delet omnem culpam: quia et caritatem includit, quæ cum mortali non potest stare peccato. Nihilo minus de majoribus peccatis oportet plus conteri, quia ex necessitate hoc sequitur, quod homo plus doleat de peccato graviori quam leviori, secundum quod magis repugnat divino amori, qui istum causat dolorem. Attamen si unus alius tantum haberet dolorem pro majori, quantum ipse pro minori, sufficeret ad remissionem illius culpæ. Hæc Thomas. — Concordant

Albertus, Petrus, Richardus, aliique communiter.

Bonaventura quoque, qui addit : Nunquam peccator potest se in tantum punire, quin majori pœna sit dignus secundum rigorem justitiæ. Quumque homo debeat sibi ipsi esse rigidus et aliis pius, nunquam se in tantum affligit per contritionem ut sit superfluum, dummodo valeat sustinere : imo totum est ei ad gloriæ cumulum. Contritio demum ratione displicentiæ peccati semper est necessaria, etsi non actu, saltem in habitu. Ratione vero gemitus et planctus sensibilisque doloris non semper necessaria est, maxime viris perfectis, qui audierunt voce interna cum sacratissima Maria Magdalene : Dimissa sunt tibi peccata tua.14 Imo deinceps meditationem suam debent convertere ad contemplationem Deitatis atque dulcedinis patriæ Beatorum. Sed ante hunc statum, sanum consilium est peccata propria ante oculos assidue revocare cum gemitu et dolore. Displicentia vero peccati non semper dicit pœnam, imo frequenter magnam annexam lætitiam, dum homo considerat in se liberationem et gratiam tantam. Nam et dolor contritionis consolationem habet conjunctam ex spe remissionis ac præsentis purgationis. Hæc Bonaventura.

Footnotes

  1. Rom. viii, 26. ↩

  2. Coloss. iii, 5. ↩

  3. Ps. iv, 5. ↩

  4. dist. XVI, q. 1. ↩

  5. p. 428 A. ↩

  6. Jer. vi, 26. ↩

  7. Ps. l, 5. ↩

  8. Cf. p. 464 C. ↩

  9. Sap. xv, 10. ↩

  10. 1 Thess. v, 17. ↩

  11. Joann. xi, 44. ↩

  12. Matth. IV, 17. ↩

  13. Ps. LXXXIV, 11. ↩

  14. Luc. vii, 48. ↩

Chapter 150 of 283