Quæstio 5
Ulterius quæritur, An confessio sit de jure divino vel positivo, et necessaria ad salutem.
Videtur quod sit de jure naturali, quia in omni lege, hoc est in lege naturali et scripta ac evangelica, fuit. Nam et Salomon protestatur : Qui absconderit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.1 — Primi quoque parentes vituperantur de hoc quod sua peccata non confitebantur, sed excusabant se. — Item videtur quod non sit necessaria, nam multi Sancti in eremis nunquam aut raro confitebantur.
In contrarium est, quod confessio est sacramentum evangelicæ legis, institutum a Christo, ad quod universi fideles opportuno tempore obligantur.
Ad hæc Thomas respondet : Passio Christi, sine cujus virtute ac merito nec actualle nec originale peccatum dimittitur, in nobis operatur per sacramentorum susceptionem, quæ ex ipsa efficaciam sortiuntur :2 ideo ad remissionem culpæ originalis et actualis requiritur aliquod sacramentum Ecclesiæ, actu susceptum, si adsit facultas tempore suo, vel voto, quando articulus necessitatis, non contemptus, sacramentum excludit. Hinc sacramenta quæ ordinantur contra peccata cum quibus salus esse non potest, sunt de necessitate salutis. Hinc sicut Baptismus, quo deletur originale peccatum, est necessarius ad salutem, ita et Pœnitentiæ sacramentum. Quemadmodum autem per hoc quod quis Baptismum petit, ministris Ecclesiæ subdit se, ad quos pertinet dispensatio sacramenti; ita per hoc quod confitetur, subjicit se ministro Ecclesiæ, ut per sacramentum Pœnitentiæ dispensandum ab illo, remissionem consequatur. Qui remedium contra iniquitatis morbum non adhibet, nisi ipsum agnoscat : quod fit per peccatoris confessionem. Confessio ergo requiritur ad salutem.
Porro dum quæritur, an confessio de jure sit naturali;3 dicendum, quod juxta præhabita, ipsa sacramenta sunt quædam fidei protestationes : idcirco oportet ea fidei esse proportionata. Fides autem est supra naturalis notitiam rationis : hinc et sacramenta, naturalis rationis dictamen excedunt. Quumque jus naturale sit quod non opinio genuit, sed vis quædam innata inseruit, ut Tullius ait : hinc sacramenta non sunt de jure naturali, sed divino, quod altius est, et quandoque etiam naturale vocatur, secundum quod cuilibet rei illud est naturale quod ei a suo Creatore imponitur. Proprie tamen naturalia dicuntur quæ ex principiis naturæ nascuntur; supra naturam vero, quæ Deus sibi reservat sine naturæ ministerio ac ordine peragenda, in operibus miraculorum aut revelationibus mysteriorum, seu institutionibus sacramentorum. Sicque confessio est de jure divino, non naturali. — Auctoritas ergo Salomonis et consimilia verba Scripturæ, loquuntur non de confessione sacramentali, sed de ea quæ fit coram Deo, quam et primi parentes reliquerunt se excusando.
Præterea ad confessionem modo tenentur fideles dupliciter. Primo, jure divino, ex hoc quod est medicina : et ita non omnes ad confessionem tenentur, sed illi dumtaxat qui post Baptismum mortaliter peccaverunt. Secundo, ex præcepto Ecclesiæ jurisque positivi : et ita ad confessionem faciendam ad minus semel in anno omnes tenentur ex institutione facta in generali concilio sub Innocentio III, tum ut quilibet peccatorem se esse recognosceret, quoniam omnes peccaverunt et egent gratia Dei;4 tum ut cum reverentia majori communicent; tum ut subjecti suis pastoribus innotescant, ne inter oves lateat lupus.
Si autem quis sciscitetur, an cum aliquo valeat dispensari, ne confiteatur; dicendum, quod ministri in Ecclesia divinitus fundata ac ordinata instituuntur : ideo institutio Ecclesiæ præsupponitur ad operationem ministrorum. Quumque Ecclesia fundetur in fide et sacramentis, ad ministros non pertinet novos fidei articulos edere, aut editos removere, nec nova instituere sacramenta, nec removere jam instituta. Imo hoc est potestas excellentiæ, quæ soli debetur Christo, qui est Ecclesiæ fundamentum, institutor et caput. Hinc sicut Papa non potest cum aliquo taliter dispensare, quod sine Baptismo salvetur; ita nec sic, quod sine confessione salutem adipiscatur, secundum quod obligat ex vi sacramenti. Sed potest circa confessionem dispensare, secundum quod obligat ex præcepto Ecclesiæ, ut liceat alicui diutius confessionem differre quam ordinavit Ecclesia. — Hæc Thomas in Scripto. Qualiter autem a Christo institutum sit hoc sacramentum, etc., dictum est supra, secunda distinctione, quæstione de sacramentorum origine.5
Ulterius quærit, an homo conscius sibi de mortali peccato, teneatur mox confiteri. Et videtur quod imo, quia periculosum est medicinam differre vulnere jam inficto; et specialiter, quia nescimus diem neque horam.6 Peccatum quoque quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere tratit ad aliud, secundum Gregorium. Propter quod Hugo fatetur : Si non est necessitas quæ prætendatur, dilatio non excusatur. — In oppositum est, quia si sic, omnes quasi modo continuo peccarent mortaliter confessionem differendo, et videretur Ecclesia quasi reprehensibilis, non informando filios suos de necessitate hac protinus confitendi.
Et respondet : Quum propositum confitendi annexum sit contritioni, tunc tenetur quis ad istud propositum, quando tenetur ad contritionem, videlicet quando peccata occurrunt memoriæ, præsertim in aliquo grandi periculo, atque in articulo in quo sine peccati remissione oporteret eum peccatum incurrere, sicut dum celebraturus esset aut communicaturus. Idcirco jussit Ecclesia semel in anno confiteri, quoniam jussit semel in anno communicare. Alio modo obligatur homo ad confessionem per se : sicque eadem ratio est de confessione et Baptismo, quia utrumque est sacramentum necessitatis. Ad Baptismum autem percipiendum non tenetur quis statim dum habet Baptismi propositum, ita quod peccet mortaliter nisi protinus baptizetur; nec est aliquod tempus determinatum, ultra quod si differat Baptismum, peccet mortaliter. Potest tamen contingere, quod in dilatione Baptismi sit mortale peccatum, aut non. Et hoc pensandum est ex causa dilationis : quia (ut ait Philosophus septimo Physicorum) voluntas non differt exsequi volitum nisi ex aliqua causa. Unde si causa dilationis Baptismi peccatum mortale habet annexum, ut si ex contemptu differatur, vel ut interim aliquis libidini vacet, dilatio erit mortale peccatum, alias non. Et idem videtur de confessione dicendum, quæ non est majoris necessitatis quam Baptismus. Et quoniam ea quæ sunt de necessitate salutis, tenetur homo in hac vita implere; ideo si periculum mortis immineat, tenetur homo per se ad confitendum. Hinc probabilis videtur illa opinio, quod non tenetur homo statim confiteri, quamvis sit periculosum differre.
Alii dicunt, quod tenetur contritus mox confiteri, debita opportunitate oblata, secundum rectam rationem. Nec obstat, quod Decretalis præfigit tempus, ut semel fiat in anno: quia hoc statuit non dilationem indulgens, sed negligentiam prohibens: idcirco per illam Decretalem non excusatur culpa dilationis in conscientiæ foro, sed excusatur a pœna quantum ad forum Ecclesiæ, ut debita sepultura non privetur si morte præveniatur. — Sed hoc nimis durum videtur, quia præcepta affirmativa non obligant ad statim, sed ad tempus determinatum: non ex hoc quod tunc commode possunt impleri, quia sic peccaret dives mortaliter, si petitus non daret eleemosynam quandocumque pauper deposceret, quod falsum est; sed ex hoc quod tempus urgentem necessitatem adducit. Ideo non oportet quod si statim opportunitate oblata non confiteatur, etiamsi opportunitas major non exspectetur, quis peccet mortaliter, sed quando ex articulo temporis, necessitas confessionis inducitur. Nec hoc est ex indulgentia Ecclesiæ, quod non teneatur sic statim, sed ex natura præcepti affirmativi: unde nec ante præceptum Ecclesiæ tenebatur quis statim confiteri. Aliqui vero dicunt, quod sæculares non tenentur ante quadragesimale tempus confiteri, quod est eis pœnitentiæ tempus; religiosi vero tenentur ad statim, quoniam totum tempus est eis pœnitentiæ tempus. Sed hoc nihil est, quoniam religiosi non tenentur ad alia quam alii homines, nisi ad quæ se ex voto obligarunt. — Hæc Thomas.
Circa hæc Petrus breviter ait: Confessio duplex est. Una mentalis, quæ fit Deo; et hæc est de jure naturali. Alia vocalis, quæ fit homini; hæc non est de jure naturali. Et ista est duplex: una generalis et indistincta, ad quam tenebantur in veteri lege in quibusdam, ut in sacrificiis certis; alia distincta ac specialis, ad quam non tenebantur tunc, sed nunc tenentur fideles. — Denique, regulariter non tenetur homo nisi semel confiteri in anno, quoniam semel in anno, puta in Pascha, communicare tenetur. In quatuor tamen casibus tenetur et ante. Unus est ratione sacramenti sumendi aut administrandi. Secundus, ratione periculi, ut in articulo mortis. Tertius, ratione conscientiæ, ut si conscientia sibi dictet quod statim teneatur. Quartus, ratione dubii, ut si putet sibi infra annum non adfuturam copiam sacerdotis a quo possit absolvi. Hæc Petrus.
Idem Richardus, ex cujus scriptis verba Petri evidentius clarent. Nam ait: Confessio mentalis Deo facienda, de naturali est jure; non autem vocalis, quæ fit sacerdoti: quoniam nihil est de jure naturali, nisi prima illa principia agibilium, quorum veritas ultro se offert naturali cognitioni practici intellectus, et ea quæ inde sequuntur per modum conclusionum mediate vel immediate. Ex illis autem principiis conclusionaliter sequitur, ut homo confessionem laudis exhibeat Deo corde ac ore; confessionem quoque propriæ culpæ mentalem, per vitiorum suorum recognitionem ac detestationem. Sed propriarum culparum confessionem facere homini, sicut Christus instituit, ex illis principiis minime sequitur. Hæc Richardus.
Bonaventura vero de his paululum aliter sentiens: Dupliciter, inquit, est aliquid de naturalis dictamine rationis. Primo, in generali; secundo, in speciali. In speciali quidem, ut honorare parentes. In generali vero, naturalis ratio dictat ea quæ Evangelium superaddit, ut sunt opera superero-
1 Joann. IV, 20.
Gen. III, 9. Ibid. IV, 9.7
Hebr. XI, 6.
1 Joann. III, 20.
Ephes. V, 11, 13. gationis, et aliqua sacramenta. Recognitio autem offensæ Dei est de dictamine naturalis rationis per fidem adjutæ. Quomodo enim scit homo se offendere Deum, quem non videt, nisi in aliquo radio fidei hoc cognoscat? Quum autem per fidem hoc noverit, dictat ratio ut per mentalem culpæ recognitionem, a Deo veniam humiliter deprecetur. Vocalis autem confessio duplex est: una, quæ fit Deo; alia, quæ fit homini. Vocaliter Deo confiteri, dictat ratio naturalis non simpliciter, sed in casu, quando videlicet Deus hoc exigit, sicut exegit ab Adam et Cain. Vocaliter vero confiteri homini, non dictat natura nisi in generali, videlicet quod reconciliari Deo oportet omnibus modis quibus ipse instituit ac præcepit. Sicque natura, id est ratio naturalis, dictavit quod si Deus constitueret arbitrum inter se et peccatorem, illi esset confitendum in veritate. Hæc Bonaventura.
Quocirca sciendum, quod veritas horum dependet ex hoc, an naturali ratione valeat demonstrari, quod Deus gloriosus ac adorandus habeat distinctam atque omnimodam providentiam actuum humanorum, ita quod judex sit et remunerator eorum: de qua quæstione dictum est super primum. Apostolus autem ad Hebræos videtur hoc fidei deputare: Accedentem (inquiens) ad Deum oportet credere quia est, et quia exquirentium se remunerator sit. Et constat, quod quantum ad simplices, hoc sit fidei tantum.
Insuper quærit Bonaventura, an confessio fuit instituta in lege scripta. Respondet: Duo sunt principaliter in confessione, propter quæ valde conveniens fuit confessionem institui. Primum est detectio et manifestatio propriæ culpæ, et iste est finis confessionis in se; secundum est reconciliatio peccatoris cum Deo, qui est principalior finis. Primo ergo fit confessio propter detectionem. Peccator quippe dum male agit, odit lucem: ideo in reversione ad justitiam, oportet redargui infructuosa opera tenebrarum. Quæ autem arguuntur, a lumine manifestantur. Quod fit per confessionem sacramentalem: idcirco in ea lege institui debuit in qua est evidens manifestatio veritatis, quando videlicet Verbum et Sapientia Dei Patris factum est caro, ut intelligibile fieret sensibile. Conformiter, quia in hac lege genus humanum per Verbum incarnatum Deo Patri est reconciliatum, decuit in eadem sacramentum confessionis institui, cujus legis principalis finis est reconciliatio jam præfata. Fit autem reconciliatio ista mediante humano arbitrio: idcirco confessio ista fit homini, ut homo sit judex et arbiter inter Deum et homines. Arbiter etenim debet esse talis, quod manum possit ponere in utrumque. Nec talis potuit esse quousque Deus factus est homo; tuncque homo deificatus datus est nobis mediator et arbiter Christus, qui potuit mittere manum suam in Deum Patrem et homines, exsistens Deus et homo. Qui reliquit in Ecclesia successores vicarios, quos constituit arbitros et rectores populi sui, quibus auctoritatem reconciliandi concessit. Quumque auctoritas ista fuerit primum in Christo, nec in alio esse quivit antequam venit ille præcipuus mediator, per cujus incarnationem deificati sunt homines (quod solum factum est in evangelica lege); idcirco tunc solum institutum est confessionis sacramentum. Hæc Bonaventura.
Qui consequenter inquirit de sacramenti hujus institutione et obligatione. Et de institutione dictum est supra ex verbis ipsius. De obligatione vero scribit sicut nunc introductum est.
Porro de tempore obligationis, an scilicet statim post peccati commissionem seu admissionem oporteat confiteri, disseruit: De confessione contingit loqui dupliciter: primo, quantum ad mentis propositum; secundo, quantum ad verbalem expressionem. Quoad primum, communiter dicitur, quod reus tenetur proponere confiteri, quando conteritur: quoniam sine proposito confitendi et emendandi non dimittitur culpa, sicut nec sine contritione. Ad hoc autem tenetur, quando recogitat culpam
1 Joann. I, 14.
B C dist. II, q. 3, p. 90 A et s. suam, vel quando tempus se offert reconfigitandi, sicut in hora mortis et gravi periculo et communione, etc. Verum quando teneatur propositum hoc exsequi, diversimode opinantur diversi. Aliqui namque dicunt, quod quum actus confitendi non sit necessarius ad salutem, quia per contritionem et propositum confitendi homo justificatur, ita quod confessio solum est necessaria ex præcepto divino, nec Ecclesia exigit ante Pascha, nisi in specialibus causis prætactis, quod ideo non sit necessarium ante tempus hoc confiteri. Alii dicunt, quod sicut homo tenetur ad propositum confitendi, quando se offert opportunitas interior; ita tenetur ad opus seu actum confessionis, quando se offert opportunitas exterior. Nempe ut dicunt, propositum non est efficax, si non exit in opus, quando se offert opportunitas: et tunc opportunitas offert se, dum habet discreti copiam sacerdotis, ac sui peccati memoriam. Quæ harum opinionum sit verior, non est certum, estque difficile judicare.
Verum pro clariori veritatis cognitione, distingui potest de duplici obligatione prætacta. Quidam enim ad confessionem tenentur non ex propria culpa, sed solum ex institutione Ecclesiæ, sicut qui non habent peccatum mortale: et hi differre possunt confessionem usque ad Pascha. Alii confiteri tenentur non solum ex institutione Ecclesiæ, sed etiam propria transgressione: et de illis generaliter asserere quod valeant usque Pascha differre, periculosum mihi videtur. Similiter nimis durum videtur, quod teneantur confiteri semper quando se offert opportunitas. Ideo rationabiliter videtur tenendum hoc medium, quod opportunitas loci et temporis ac sacerdotis tripliciter potest se ante Pascha offerre. Primo sic, quod timetur ne unquam se offerat, ut dum quis graviter infirmatur: et tunc tenetur confiteri peccator. Secundo sic, quod major opportunitas exspectatur, vel quantum ad tempus, vel quantum ad sacerdotem: et tunc potest sine peccato differri. Tertio sic, quod nunquam rationabiliter exspectatur opportunitas major, nec quantum ad tempus, nec quantum ad sacerdotem: sicque sine præjudicio videtur quod mox confiteri tenetur. Hinc aliter est censendum de religioso et laico. Religioso namque totum tempus vitæ est tempus pœnitentiæ: idcirco, ut credo, tenetur post mortale mox confiteri. Laicus vero præstolari potest usque ad Quadragesimam, quod est laicis pœnitentiæ tempus: idcirco est eis plus opportunum ad confitendum et satisfaciendum. De clericis autem judicare non audeo. Verumtamen pro omnibus sanum puto consilium, ut quam citius poterunt, confiteantur, quum sibi conscii fuerint de mortali non confesso: non enim videtur vere contritus qui tanto tempore vulnus peccati portat, illud occultans. — Si vero objicias, quod status non obligat nisi per votum; respondeo, quod status non obligat ita, sed mandatum omnibus datum. Ad nunc autem vel tunc obligat opportunitas, quæ diversis diversimode offert se. — Hæc Bonaventura. tem judicare non audeo. Verumtamen pro omnibus sanum puto consilium, ut quam citius poterunt, confiteantur, quum sibi conscii fuerint de mortali non confesso: non enim videtur vere contritus qui tanto tempore vulnus peccati portat, illud occultans. — Si vero objicias, quod status non obligat nisi per votum; respondeo, quod status non obligat ita, sed mandatum omnibus datum. Ad nunc autem vel tunc obligat opportunitas, quæ diversis diversimode offert se. — Hæc Bonaventura. In præhabitis continentur sententialiter scripta Alberti de his. Qui tamen aliter respondet ad istud, utrum confessio sit de jure naturali aut positivo: Jus (dicens) naturale dupliciter capitur. Primo dicitur jus naturale, quod natura seu ratio humana dictat esse agendum. Secundo, id quod constitutum est a natura naturante: et ita est de jure naturali quidquid continetur in nova ac veteri lege. Sic quoque de jure naturali est ipsa confessio.
D De hoc demum scribit Argentinensis: Confessio tripliciter fieri potest. Primo mentaliter, et ita a principio fiebat Deo. Secundo cærimonialiter, et ita in lege Moysis confitebantur sua peccata, ipso facto cærimoniali, per sacrificia certa quæ pro certis excessibus Domino offerebant. Sic et sacerdos positis manibus suis super caput hirci offerendi, confitebatur omnes iniquitates filiorum Israel, ut patet in Levitico.8 Tertio vocaliter, sicut in evangelica lege. Christus namque discipulis suis auctoritatem solvendi atque ligandi donavit.
Sicque ex institutione divina fit hominibus confessio sacramentalis, quamvis Joannes glossator videatur sentire contrarium, de Pœnitentia, distinctione quinta : ubi pluribus opinionibus recitatis, de institutione confessionis ponit suam, dicendo confessionem institutam quadam generali ordinatione Ecclesiæ magis quam auctoritate novi aut veteris Testamenti. Quod probat, quia confessio non est necessaria apud Græcos. Sed ut constat ex dictis, opinio illa est falsa. Græci quoque confiteri tenentur, quamvis ex prava consuetudine confessio apud eos in desuetudinem forsi tan venit, sicut et apud alios quosdam Romanæ Ecclesiæ non obedientes. Hæc Argentinensis.
Postremo Durandus in his scriptis Thomæ omnino concordat. Scotus quoque communi doctrinæ consentit, et tenet quod non oporteat post lapsum in mortale statim confiteri, nisi in casibus supra dictis, inter quos numerat casum quo quis ad publicum bellum est processurus, aut transfretaturus ubi naufragii exstat periculum, seu aliud quodcumque acturus sive passurus in quo mortis consistit discrimen.9 Valde quoque reprehendit ac reprobat opinionem illam Joannis juristæ, et dicit hoc omnino esse incertum aut potius falsum quod ait, Græcos non confiteri. Nec aliquis doctor super hunc quartum hoc refert; neque doctores qui contra errores Græcorum scripserunt, hunc eis adscribunt errorem. Quod verisimiliter facerent, si sic esset: quoniam esset valde detestabilis error. Et dato quod quidam Græcorum ita sensissent, non tamen omnes communiter.
Præterea, de eo quod modo quæsitum est, an pœnitens teneatur statim confiteri, scribit Henricus quarto Quodlibeto:10 Pœnitens si statim ab hora pœnitentiæ habeat sacerdotem paratum cui possit confiteri: aut exspectat tempus confitendi magis congruum sibi ac opportunum, secundum diversas circumstantias quæ ad confitendum requiruntur, aut non. Si non, dico quod statim confiteri tenetur: alias non esset vere pœnitens, sed sacramentum Pœnitentiæ ac gratiam ejus contemnens. Sicque, quum majus bonum sit statim confiteri quam diutius exspectare, et æqua facilitate possit statim confiteri, sicut diutius exspectare, contemneret majus bonum, et quia bonum necessarium ad salutem, hoc esset mortale peccatum. Si sic, aut ergo instat tempus in quo se exponit periculo quod posset ab eo excludere actum pœnitendi, ut si ingressurus est mare tempestuosum seu bellum crudele; aut non instat tempus tale. Si primo modo, tenetur mox confiteri. Si secundo modo, potest tempus opportunius præstolari, sed non transgredi tempus ab Ecclesia institutum. — Hæc Henricus. Cujus positio videtur quasi media inter duas præhabitas.
Præterea Guillelmus Parisiensis in suo sacramentali tractatu: De pœnitentia nunc (inquit) aggredimur errorem destruere Hebræorum ac aliorum quorumdam, dicentium confessionem non esse sacerdotibus faciendam. Non enim decet peccatorem judicem esse in propria causa quam habet adversus Deum. Si ergo peccator judicium et justitiam per pœnitentiam Deo voluerit exhibere, jure ac merito in eadem causa alius quam ipsemet judex erit. Alius ergo quam ipse qui deliquit, audiet ejus delicta; alius causam cognoscet, et pronuntiabit sententiam. Non autem audiet alius omnia ac perfecte, nisi ipsomet qui deliquit confitente et enarrante: quoniam ipse solus et maxime, omnia illa quæ confitenda sunt, novit. Amplius, confessione Deo facta, penitus ignoratur quid Deus inde judicet sive pronuntiet, utrum condemnet vel absolvat; et quamdiu hoc ignorat pœnitens, nec pro absoluto nec pro condemnato habere se debet, et pavidus dubiusque pendebit pendente sententia. Adhuc autem, hæc est forma judicii, ut judex prius sedeat in medio, actor et reus stent ante judicem, alter alteri ex adverso; deinde advocati et testes, quatenus advocati de jure causam instruant; testes, ut de facto informent. Cautumque est in jure isto sæculari atque politico, ut nemo in re sua jus sibi dicat: imo eo ipso quod istud præsumpserit, ipsa re careat. Quoniam ergo pœnitens, in eo judicio quo cum Deo judicandus est, reus est atque a Deo impetitur, merito in eodem judicio judex esse non potest. Sub alio ergo et per alium judicandus est. Quumque ipse Deus ibidem sit actor, nostris legibus ac consuetudinibus congruentissimum est, imo eisdem firmatum ac observatum, ut tertius in medio sedeat qui jus reddat, potissime illa de causa, quoniam nostris legibus ac consuetudinibus tanquam viis notissimis atque certissimis, maxime reducendi ac reducibiles sumus ad lucem veritatis et ad viam salutis. Denique, quia peccatum non solum iniquitas est, sed etiam vulnus ac morbus, et dilapidatio ac dissipatio, et sicut furtum ac rapina quæ in Deum committitur; recte ex his demonstratur, confessionem coram alio quam Deo esse agendam. Confessor namque est tanquam medicus et consultor, ac velut recuperator et instaurator. Rursus, quum unusquisque defectus et vitia proximi sui tenetur eis insinuare qui volunt et valent prodesse et non obesse, quanto magis debet sibi ipsi beneficium istud impendere?
De his scribit hic doctor devotionaliter, et item subtiliter, ostendens quam rationabile ac salubre, quam fructuosum ac provocativum misericordiæ ac gratiæ Dei sit, confiteri non solum mentaliter Deo, sed et vocaliter sacerdoti, et accusare se ipsum, contra se ipsum testari, advocati officium exhibere pro Deo contra scelera sua: sicque se totum exponere judicio confessoris, ad recipiendum increpationes, satisfactiones, punitiones: imo et eas in se exsequi, et eas infligere sibimetipsi, ac ita tortoris officium peragere in se ipsum. Pœnitentes quippe juri se offerunt in curia et consistorio Dei, non solum ad sustinendum justificationes et afflictiones juxta tenorem jurium, legum et canonum curiæ summi Regis, sed etiam ad faciendum et exsequendum ea in se, ad restituendum ablata, ad recompensandum injuriam, ad humiliandum se penitus pro extollentiis suis, ad implorandum veniam pro suis excessibus; et breviter, ad abrenuntiandum diabolo et omnibus ejus operibus, atque ad recuperandum amicitiam Dei, et ad permanendum de cetero in Deitatis obsequio cum omni fidelitate, perseverantia, caritate, cum resistentia contra omnia tentamenta inimicorum Domini Dei sui, a cujus adhæsione nunquam proponunt rescedere. Hæc Guillelmus.
Insuper doctor iste fortiter tenet, quod conscius sibi de peccato mortali, tenetur celerius quo poterit confiteri, dicendo: Nec ad modicum nec ad momentum licet alicui confessionem differre, propter multa pericula. Primo, ne propter negligentiam faciendi confessionem dum potest, infligatur ei justo Dei judicio non posse quum velit. Sic enim consuevit justissimus Deus negligentias nostras punire. Secundo, propter periculum oblivionis peccatorum. Quæ enim ex sua recentia memoriter retinentur, vetustate frequenter oblivioni traduntur. Tertio, propter periculum moræ, quæ non mediocriter gravat peccatum. Quarto, propter periculum corruendi in aliud peccatum. Peccatum enim quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud. Quinto, quia peccatum est debitum quoddam atque injuria Deo irrogata, et certum est, quod non nisi de consensu offensi et injuriati liceat emendationem ac persolutionem differre. Certum est quoque, quod quam cito irrogatur injuria, tam cito satisfactio debetur pro ea; nec debitori ac transgressori commissum est, ut ad placitum suum satisfaciat ac persolvat. Denique, vestimenta et calceamenta tua mox ut inquinata fuerint aut dissoluta, nonne confestim abstergis, purgas et reficis? Nec usque ad putrefactionem in luto illa dimittis. Cur ergo animam tuam sic negligis, et confessionis lavacro abluere differs? — Hæc idem. Qui istud consequenter per similitudines varias persuadet: ut quod peccatum est spirituale incendium, vastitas et venenum, putredo, fœtor, vulneratio. Ideo, sicut celerrime a nobis et a rebus nostris abjicimus corporalia incendia, vastitates, venena, putredines, fœtores et vulnera; ita, imo et multo sollicitius ac festinantius debemus ista ab animabus nostris expellere confessionis remedio, et veræ prudentiæ obviare videtur ista differre.
Verum disputatio ista fortis et efficax videretur, si peccator a peccatis purgari non posset nisi in ipsa actuali et reali confessione. Quod juxta præhabita non est ita, quoniam protinus ut veram habet contritionem cum proposito confitendi, remissionem consequitur, gratiamque sortitur.11 Nihilo minus, multipliciter expedit celeriter confiteri, quum in ipsa sacramentali confessione sint multa quæ cooperantur ad gratiam et gratiæ incrementum, et ad conservationem in bono ac præreservationem a malo, videlicet: vis clavium, oratio confessoris, absolutio sacramentalis, humiliatio confitentis, et humilis accusatio sui ipsius, ac erubescentia quam de suis habet peccatis, satisfactio quoque quam ex obedientia et æquitate exsequitur, et alia quædam, sicut dicetur.
Footnotes
Chapter 151 of 283