Quæstio 6
A Mplius quæritur, Quid sit confession, et cujus virtutis sit actus.
Verum his non est immorandum, quum pateant ex inductis. Nam ut asserit Augustinus, confessio est per quam latens morbus spe veniæ aperitur.
Quocirca Thomas conscribit: In confessione plura considerantur. Primum, substantia actus seu genus ejus, quod est manifestatio quædam. Secundum, quid manifestetur, puta peccatum. Tertium, cui, videlicet sacerdoti. Quartum, cur, id est spe veniæ. Quintum, effectus seu fructus confessionis, qui est curatio seu remissio culpæ. Hæc omnia in præfata descriptione tanguntur. Primum, quum dicitur, Aperitur; secundum ibi, Morbus; tertium subintelligitur; quartum ibi, Spe veniæ: per quod et quintum datur intelligi. Et hæc duo quæ in prætacta descriptione non exprimuntur formaliter, in aliorum descriptionibus continentur expresse.
Insuper, ad hoc quod aliquid dicatur et sit actus virtutis, sufficit quod in sua ratione aliquam conditionem implicet quæ pertinet ad virtutem. Et quamvis confessio non includat omnia quæ ad virtutem requiruntur, tamen ex nomine suo importat manifestationem alicujus quod quis in conscientia sua tenet. Sic namque simul in unum conveniunt cor et os: quia dum aliquis profert ore quod non tenet aut sentit corde, non confessio, sed fictio appellatur. Hæc vero conditio, scilicet ore proferre quod geritur in corde, pertinet ad virtutem: idcirco confessio dicit aliquod bonum ex genere, quod tamen fieri potest male; ideo non est actus virtutis, nisi et aliis debitis circumstantiis vestiatur. Atque ut dictum est sæpe, sic est actus virtutis pœnitentiæ.1 In actibus namque considerandum est, quod quando supra objectum virtutis additur ratio aliqua specialis ac difficilis boni, exigitur specialis virtus: quemadmodum magnus sumptus ad magnificentiam spectat, quamvis mediocris sumptus ad liberalitatem. Sic in proposito, quamvis confessio seu manifestatio veritatis, ad virtutem moralem quæ veritas nuntupatur, sit pertinens; tamen propriarum culparum reseratio secundum modum præfatum spe veniæ, ad virtutem quæ pœnitentia nominatur, est spectans: sicut et manifestatio seu confessio beneficiorum Dei, ad latriam; et confessio credendorum, ad fidem. Verumtamen confessio ista culparum potest imperative ad plures pertinere virtutes, secundum quod actus confessionis ordinari potest ac trahi ad multarum finem virtutum. — Hæc Thomas, in quibus concordia est aliorum.
Footnotes
-
dist. xiv, q. 1. ↩
Chapter 152 of 283