Quæstio 3
Modo quærendum De proprietatibus justificationis impii, an sit miraculosa, imo et mirabilior totius mundi creatione; et an instantanea, ita quod in ea simul tempore, vel potius in eodem instanti sint infusio gratiæ atque remissio culpæ.
In hac quæstione, ut planum est, plura tanguntur. Videtur quod justificatio illa non sit miraculosa. Miraculum namque est aliquid evidens, rarum et præter spem proveniens, ad fidei valens probationem, ut dictum est super secundum.1 Sed justificatio ista est latens, et frequenter contingens ac sperata. — Nec videtur instantanea, quoniam multi successive, tarde ac remisse convertuntur.
In oppositum sunt quæ habentur in textu ex Augustino.
Ad hæc respondens Albertus: Mirabilis, inquit, est justificatio impii, ut dicunt magistri. Et ponunt mirabile quasi medium inter naturale large acceptum (pro omni illo quod fit cursu inferioris naturæ, et prout includit voluntaria a voluntate causata) et inter miraculum: ita quod deficit a ratione miraculi proprie sumpti, quia non accidit præter spem, nec raro; in aliis autem excedit cursum naturalium, quia secundum Augustinum, majus est de impio facere pium, quam creare cœlum et terram. Melius vero dicendum videtur, quod justificatio ista sit vere miraculosa; et quamvis non sit præter spem gratiæ, est tamen præter spem naturæ. Insolitum quoque dupliciter dicitur, puta in causa et in effectu. Insolitum vero in definitione miraculi positum, intelligendum est de insolito in causa, quod scilicet non habet stantem et ordinatam causam ex qua proveniat. Quod patet ex eo, quia si centum defuncti resurgant, nihilo minus omnes illæ suscitationes miraculosæ dicuntur. Nec effectus vocatur miraculosus quia ad ipsum nullo modo concurrit aut cooperatur nostra facultas: sic namque partus Virginis miraculosus non esset; sed quia supernaturalis potestas principaliter et super naturam agit in ipso. Hæc Albertus.
Porro Thomas clarius loquens: De ratione (ait) miraculi secundum se sumpti sunt tria. Primum est, ut id quod fit miraculose, sit supra virtutem naturæ creatæ agentis. Secundum, ut in natura recipiente non sit ordo naturalis ad illius effectus susceptionem, sed solum potentia obedientialis ad Deum. Tertium, ut præter modum consuetum ille effectus inducatur. Exemplum primi est de gloria corporum in resurrectione, ad quam natura non attingit. Exemplum secundi, de illuminatione cæci nati, in quo non est naturalis potentia ad visum suscipiendum. Exemplum tertii, de conversione aquæ in vinum præter solitum cursum naturæ. Et hæc tria semper aliquo modo concurrunt ad actum miraculosum. Nam quamvis visiva potentia non excedit vires naturæ, absolute loquendo, quum per generationem eam inducat; excedit tamen vires naturæ pensata impotentia recipientis; et si adsit potentia absolute aliquando, quemadmodum in conversione aquæ in vinum, quod successive fit per naturam in vite; tamen quoad modum fiendi, est super naturam. Ideo in definitione miraculi ponitur arduum, quantum ad primum; et præter spem, quantum ad secundum; atque insolitum, propter tertium. Hinc effectus qui immediate est solum a Deo, attamen recipienti inest naturalis potentia ad recipiendum illum effectum non per alium modum quam per istum, non est miraculosus: ut patet de infusione animæ rationalis. Sic quoque est de justificatione impii, quoniam naturalis ordo inest animæ ad justitiæ rectitudinem consequendam, nec alio modo eam consequi potest quam a Deo immediate. Ideo justificatio impii non est miraculosa, sed potest aliquid miraculosum habere adjunctum, quod justificationi præparat viam.
Ideo præallegatum verbum Augustini intelligendum est quantum ad id quod fit: quia in creatione fit res secundum esse naturæ, quod est minus quam esse gratiæ, quod datur in justificatione. Sed quantum ad modum faciendi, difficilior est actus creationis, quia potentiam passivam non præsupponit. Verumtamen de creatione aliqui dicunt, quod non sit miraculosa, quia non est alius modus producendi res illas in esse.
Denique, simul et in eodem instanti sunt infusio gratiæ ac remissio culpæ. Expulsio etenim formæ dicit terminum motus illius qui ad corruptionem est ordinatus; et introductio formæ similiter dicit terminum motus illius qui generationem præcedit, quia tam generatio quam corruptio sunt termini motus. Omne autem quod movetur, quando est in termino motus, disponitur secundum illud ad quod motus ordinatur. Quumque motus corruptionis tendat ad non esse, generationis vero ad esse, quando forma introducitur, tunc est; dum vero expellitur, non est. Et quoniam forma dicitur introduci quando primo est, et expelli quando primo non est; non potest materia esse sine forma hac aut illa. Hinc simul ibi sunt expulsio formæ unius et introductio alterius. Quum ergo similiter anima esse non valeat sine culpa vel gratia, simul in ea sunt gratiæ infusio atque expulsio culpæ.
Ex his patet, quod justificatio sit instantanea. Triplex quippe est modus formarum. Nam quædam recipiunt magis et minus secundum elongationem a suo contrario et secundum accessum ad propriam causam, sicut albedo. Ideo talis forma successive in subjecto recipitur, recepta quoque suscipit magis et minus. Aliæ formæ non recipiunt magis et minus, ut formæ substantiales, quarum inductio seu ratio est in indivisibili. Ceteræ formæ habent se medio modo : quoniam non recipiunt magis et minus secundum elongationem a contrario, quia contrario suo commiscibiles non sunt; suscipiunt tamen magis et minus secundum accessum ad suam causam, ut lux. Hinc tales formæ non suscipiuntur successive in subjecto, sicut nec formæ substantiales; receptæ tamen possunt intendi ac remitti, sicut formæ habentes contrarium. Et talis forma est gratia : nullam enim commixtionem patitur cum suo opposito, quum illud sit magis privatio quam aliquid positivum, ut tenebra : ideo in instanti infunditur in quo et oppositum ejus expellitur. Nec justificatio dicitur motus, nisi motu communiter sumpto. — Hæc Thomas in Scripto.
Concordat Petrus, dicendo : Justificatio dupliciter accipi potest, sicut generatio. Primo, pro motu ad justitiam cum termino ejus; et ita aliquando fit successive, ut quando præcedit præparatio successiva. Secundo, pro solo termino, id est infusione justitiæ, seu pro illa mutatione sine motu; et ita fit in instanti, quum sit a virtute infinita, cujus est agere in instanti, et est in subjecto simplici, puta in mente, et tam forma quæ expellitur, ut macula culpæ, quam forma quæ inducitur, scilicet gratia, simplex est. Itaque, in mutationibus quæ componuntur ex mutatione prævia et termino ad quem, non potest aliquid fieri simul et esse; sed in mutationibus simplicibus quæ consistunt in termino motus, potest. — Et si objiciatur, quod culpa et gratia non possunt in eodem instanti esse in anima;2 ergo aliud est instans in quo ultimo fuit ibi culpa, et aliud in quo primo inest gratia : respondendum, in his quæ tendunt ad non esse, non est dare ultimum tempus in quo ultimo habent esse, sed primum instans in quo non sunt. Unde non est tempus in quo ultimo sit culpa, sed primum instans in quo primo non est, et in eodem primo est gratia. Hæc Petrus. In ceteris sicut Thomas. ultimum tempus in quo ultimo habent esse, sed primum instans in quo non sunt. Unde non est tempus in quo ultimo sit culpa, sed primum instans in quo primo non est, et in eodem primo est gratia. Hæc Petrus. In ceteris sicut Thomas. In quibus videtur obscurum quod Thomas et ipse ac alii quidam affirmant, justificationem impii non esse proprie miraculosam. Nempe eadem ratione nec glorificatio electorum in patria esset miraculosa, quum et intellectuales creaturæ beatitudinem naturaliter appetant : et sicut tam gratia quam gloria est aliquid supernaturale, ita utriusque infusio sive collatio. Rursus, quamvis animæ insit naturalis ordo tam ad rectitudinem quam ad gloriam obtinendam, non tamen ad supernaturalem rectitudinem et gloriam, neque ad supernaturalem felicitatem et gratiam, respectu quarum est in potentia obedientiali, non naturali. turaliter appetant : et sicut tam gratia quam gloria est aliquid supernaturale, ita utriusque infusio sive collatio. Rursus, quamvis animæ insit naturalis ordo tam ad rectitudinem quam ad gloriam obtinendam, non tamen ad supernaturalem rectitudinem et gloriam, neque ad supernaturalem felicitatem et gratiam, respectu quarum est in potentia obedientiali, non naturali. Solutio etiam qua solvunt auctoritatem B. Augustini, dicendo quod ideo majus est justificare impium quam creare cœlum et terram, quoniam esse gratiæ dignius est quam esse naturæ, non videtur idonea : quoniam eadem ratione sequeretur, quod omnis operatio qua Deus largitur cuicumque esse supernaturale, esset majus seu major effectus quam creatio mundi. Sicque non tantum justificatio impii, sed etiam parvuli in Baptismo, esset majus quam creatio universi. Quod quamvis aliquo modo possit concedi, non tamen videtur simpliciter concedendum. Nec Aujustificare impium quam creare cœlum et terram, quoniam esse gratiæ dignius est quam esse naturæ, non videtur idonea : quoniam eadem ratione sequeretur, quod omnis operatio qua Deus largitur cuicumque esse supernaturale, esset majus seu major effectus quam creatio mundi. Sicque non tantum justificatio impii, sed etiam parvuli in Baptismo, esset majus quam creatio universi. Quod quamvis aliquo modo possit concedi, non tamen videtur simpliciter concedendum. Nec Augustinus hoc dicit, neque communiter dicitur; sed de justificatione impii specialiter dicit hoc Augustinus, specialique ratione: quoniam in ipsam voluntatem directe immediateque agere, et ipsam ad libitum immutare, atque de malo culpæ in bonum gratiæ ac virtutis transferre, videtur quid majus quam ipsa creatio. Unde et Origenes ac Hieronymus protestantur, quod ejectio illa qua Christus potestative ejecit vendentes et ementes de templo, fuit majus miraculum quam resuscitatio Lazari, et satiatio quinque millium hominum ex quinque panibus et piscibus duobus:345 quoniam admirabilis operatio illa in animas, atque tot hominum ingenia ac voluntates compescere ac subito immutare, majus fuit quam in corporibus supernaturalem revivificationem ac multiplicationem peragere. Nec his obviat, quod supernaturalis hæc justificatio impii nequit aliter fieri nisi a Deo: quia nec illuminatio cæci nati fieri valet nisi Omnipotentis virtute; nihilo minus ipsa est miraculosa.
Istud quoque probatur. Primo, major est suscitatio a morte spirituali quam corporali; sed resuscitatio a morte corporali miraculosa censetur: ergo plus illa. Secundo, resurrectio corporum erit miraculosa: ergo potius resurrectio seu justificatio animarum per gratiam, ac glorificatio earumdem per beatificam divinæ essentiæ visionem. Tertio, in justificatione impii major est resistentia quam in mundi creatione: quia liberum arbitrium vitiis assuefactum inclinatur ad malum, et gratiæ ac bonis instinctibus frequenter renititur. Propter quod orat Ecclesia: Nostras ad te etiam rebelles compelle propitius voluntates. — Verum ad hæc quidam respondent, dicentes ad primum, quod non est simile: quia in corpore mortui non est jam ordo naturalis ad vitam corporalem, sicut in peccatore ad vitam spiritualem. Et ad secundum, quod in corporibus resuscitandis in fine nulla præparatio activa præcedet, sicut in anima peccatoris. Sed his rursus objicitur, quod in anima separata manet naturalis inclinatio et unibilitas quædam ad corpus. Corpus quoque cooperando et communicando animæ in bonis aut malis, meruit animæ conglorificari aut condemnari, ac per consequens reuniri. Sicque secundum ordinem justitiæ ac providentiæ Dei, manet in corpore ordo quidam ad reunionem cum anima. est immoderantius contendendum, cognita rei veritate. Et tamen præparatio qua voluntas se præparat, est sæpe effectus admirabilis providentiæ ac omnipotentiæ, et ipsam justificationem reddit mirabiliorem. Fatetur quoque, quod justificatio impii sit instantanea, et addit quod omnis motus seu actus animæ rationalis in quantum rationalis, est in instanti et totus simul, quum sit spiritualis et simplex. — Postremo [consentit] etiam Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto.
Footnotes
Chapter 149 of 283