Skip to the text

Sermo 1

DE MULTIPLICI TIMORE; ET QUOMODO TIMENDUS DEUS, QUOMODOVE REDUCENDI SINT PECCATORES.

QUI timet Deum, faciet bona. Eccli. XV, 1.

Timorem Dei sacra Scriptura valde commendat, quoniam in Ecclesiastico scriptum est: Timor Dei, sicut paradisus benedictionis;1 et iterum, Plenitudo sapientiæ, timere Deum;2 itemque, Timor Domini super omnia se posuit;3 et rursus, Timor Dei, corona justitiæ.4 Et horum ratio est, quia timor Dei abstrahit hominem a peccato, et conservat eum in bono, facitque eum diligentem in exsecutione exercitiorum virtuosorum. Sed his obviare videtur, quod in prima sua epistola ait Joannes apostolus: Timor non est in caritate; sed perfecta caritas foras mittit timorem: quoniam timor pœnam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate.5

Est itaque agnoscendum, quod est multiplex timor Dei. Primus et infimus, est timor servilis, qui non est virtuosus nec meritorius vitæ æternæ; et tamen aliquo modo disponit hominem ad virtutes, in quantum retrahit eum a culpa : timor quippe aliud non videtur, nisi fuga seu abominatio mali quod potest accidere. Timor ergo servilis, secundum quod timor, disponit ad gratiam, quia facit vitare culpam. Sed in quantum servilis, vituperatur potius quam laudatur : quia ut sic, vitat malum non intuitu aut amore Dei nec zelo justitiæ, sed solum ne patiatur supplicium. Unde qui Deum timet non nisi servili timore, est in mortali peccato damnationisque statu : quoniam quantum in se est, habet affectum plenum ad vitia, nec amat Deum atque justitiam, sed iniquitatem; et quod eam non facit, sed vitat, est ex timore incommodi proprii : quemadmodum mulier adultera cupiens amatorem suum admittere, non tamen hoc faciens ne a proprio deprehendatur marito. Hinc ait Gregorius : Quum quis timore adhuc bonum agit, a malo penitus non recessit. Quoniam eo ipso peccat, quo peccare vellet si impunite posset. Augustinus quoque : Quum quis timore pœnæ facit bonum, nondum bene efficit bonum. Verumtamen quidam sunt ita intimorati, quod nec amore Dei, nec zelo justitiæ, nec pœnarum formidine vitant peccata. Istis consulendum est, ut saltem servili timore paveant Deum fugiantque peccata. Ideo dicit Hugo de S. Victore hortando : Si amor Dei te tenere non potest, saltem te teneat et terreat timor judicii, metus gehennæ, laquei mortis, dolores inferni, ignis urens, vermis corrodens, sulfur fœtens, flamma tartarea, et omnia mala.

Alius, est timor humanus, quo quis timet hominem ne eum offendat, aut ei displiceat, aut aliquid patiatur ab eo, aut coram eo confusibilis contemptibilisve appareat. Et hic timor etiam imperfectus est, non virtuosus, nec retrahit hominem a peccati amore seu peccandi affectu : imo nec ab opere malo ubique, sed in præsentia hominum, aut ubi latere non potest. Hinc ait Salomon : Qui timet hominem, cito corruet. Chrysostomus quoque : Facile, inquit, deviat a justitia, qui in causis non Deum, sed homines pertimescit. Hic timor, peccandi facultatem differre potest, voluntatem peccandi auferre non potest. Solus est Christi timor, qui mentes corrigit, fugat crimina, innocentiam servat. Imo timor iste humanus, quamvis ad tempus retrahat hominem ab excessu, tamen plus incitat ad peccandi affectum, ubi opportunitatem invenerit. Qui taliter timet, festinat ad mala. Idcirco dicit Hieronymus : Timor Dei corrigit; timor hominum differt actionem, sed voluntatem non aufert, et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine. Verumtamen, si quis timeat homines in quantum sunt Dei vicarii, et ne eos offendendo, Deum offendat, vel ne eos contristet, affligat aut tribulet, laudabilis timor est.

Est etiam timor carnalis, quo quis immoderanter timet propriæ pelli, videlicet aspera carni : qui timor est vitiosus.

Rursus, est timor naturalis, quo quis adversa formidat. Et timor iste non est in se bonus aut malus, virtuosus aut vitiosus, sed indifferens, sicut et ceteræ passiones, in quantum sunt affectiones seu motus pure naturales. Porro, si ratione regatur, bonus fit; sin autem, vitiosus efficitur.

Amplius, est timor filialis, qui est timor perfectus et summus, ex caritate procedens, quo Deum timemus ne separemur ab eo, et ejus cavemus offensam, videlicet culpam, non pœnarum formidine, sed ex ejus dilectione ac zelo justitiæ : quemadmodum bonus filius metuit suum patrem, quem intime diligit, et fidelis pudicaque uxor suum maritum carissimum. Iste est timor reverentialis, castus et sanctus, caritati semper conjunctus, de quo intelliguntur præinductæ Ecclesiastici auctoritates. — Alius vero, est timor initialis, qui inter timorem servilem et filialem est medius, habens aliquid de utroque, quia per talem timorem vitat homo peccata, partim pœnarum horrore, partim zelo justitiæ et ex dilectione. Et quanto plus proficit homo in caritate, tanto timor iste initialis plus abjicit de servilitate plusque accedit ad filialitatem.

Studeamus ergo Deum filialiter formidare, ne ejus benignissimum vultum paternum in aliquo offendamus, ne ejus præstantissimam majestatem ac sanctitatem inhonoremus, ne abjiciamur ab eo: sicque tanquam a basilisco, fugiamus ab omni peccato, imo et multo plus.6 Basiliscus namque venenosissimus serpens, suo veneno perimit corpus, et temporalem dumtaxat infligit mortem; peccatum autem interimit animam, et infernalem ac æternalem inducit interitum. Insuper absit ut homines magis vereamur quam Deum. Absit a nobis ut Deum in tantum parvi pendamus, sed summum Judicem omnia intuentem cogitemus ubique esse præsentem, et quidquid cogitamus, appetimus, loquimur, operamur, adspicientem ac judicantem: sicque ob ejus reverentiam, vitemus ipsius offensam; fugiamus peccata, quia peccata, et quia sunt turpia Deique inhonorativa.

II Cor. vi, 3.

Præterea diligamus justitiam, reddentes unicuique quod est suum, nulli injuriantes, nullum lædentes. Neminem, in quantum in nobis est, offendentes: quemadmodum ait Apostolus, Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Imo, prout fraterna requirit dilectio, unusquisque ad alterum gratiose, exemplariter, pie et caritative se habeat. Propter quod monet Apostolus: Per caritatem servite in invicem;7 itemque, Honore (inquit) invicem prævenientes;8 et denuo, Unusquisque proximo suo placeat in bonum ad ædificationem.9

Amplius, si ita timuerimus Deum, et justitiam observaverimus, tunc Deus piissimus animas nostras cibabit nobilissimo, delicatissimo atque multiplici cibo, videlicet pane vitæ et intellectus, id est documentis Scripturarum sanctarum, pane etiam salutarium lacrimarum, pane sacramentali, pane gratiæ ac virtutum, operumque bonorum;10 consolatione quoque Spiritus Sancti reficiet corda nostra. De pane operum bonorum loquitur Christus:11 Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ut perficiam opera ejus.

De pane etiam sacramentali sic dicit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.12 O quam salubriter cibantur devoti his panibus; quantum confortantur ex eis ad resistendum dæmonibus ac peccatis, et item ad bene agendum, ad proficiendum ac perseverandum in bonis! Væ miseris vilissimisque peccatoribus qui in mortalibus jacent culpis, propter quod nullo istorum aluntur panum, sed infirmi sunt ad omne bonum, et indesinenter superantur a vitiis, a dæmonibus, a concupiscentiis propriis; quorum quilibet potest dicere lugubriter: Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.13 Tales namque a dæmonibus percutiuntur, quia spiritualiter occiduntur, tentationibus dæmonum consentiendo. Nec tamen advertunt, sed lætantur quum excesserint.14 De quibus Jeremias asserit: Percussisti eos, et non doluerunt;15 induraverunt faciem suam supra petram, et noluerunt reverti, id est ad Deum converti, recedendo a viis iniquitatis ac perditionis.

Insuper, quum ita a Deo illuminati fuerimus, nutriti et confortati, tunc ipse in medio Ecclesiæ, hoc est in populo christiano, os nostrum aperiet, ut verba salutis aliis proferamus, eos hortando, docendo, corripiendo ac dirigendo, ut impleamus quod ait beatissimus princeps Apostolorum:16 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. Unde in Proverbiis scriptum est:1718 Vena vitæ, os justi; et rursus, Labia justi erudiunt plurimos.19 Nam sicut in Ecclesiastico legitur:20 Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utroque? Quam fructuosa sit ista instructio aliorum, pandit apostolus Jacobus in fine suæ epistolæ, dicens: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum.21 Unde et in Daniele fertur:22 Qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ fulgebunt in perpetuas æternitates.23 Itaque unusquisque proximum suum hortetur ad bonum, alliciat ad salutem, corripiat delinquentem, erigat lapsum. Hinc demum vitare debet unusquisque prava consortia, ne cum perversis et impiis pervertatur ac pereat; et bonis, virtuosis ac sapientibus se debet conjungere, quorum informatione atque exemplo proficiat et salvetur. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Cum viro sancto assiduus esto, et quemcumque cognoveris observantem timorem Domini. Et iterum in eodem scriptum est libro:24 Quum videris sensatum, statim evigila ad illum.25

Postremo, in omnibus bonis prætactis gloriosissimus evangelista Joannes fuit præclarus. Quemadmodum enim in divino amore ardentissimus fuit, sic et filiali Dei timore fuit repletus. Fuit et omni justitia plenus, cui copiosissimam sapientiam præstitit Deus, atque in medio Ecclesiæ os ejus aperuit. Nec solum Asiam sua informavit doctrina, sed et totum mundum per evangelium quod scripsit, illuminavit. Gratiam etiam prophetiæ præcipuam habuit, et statum ac cursum Ecclesiæ in Apocalypsi prophetice comprehendit. Et quamvis omni fuerit virtute sublimiter decoratus, atque in divini amoris ardore eximius, in fraternæ tamen dilectionis fervore erat et valde excellens.

Unde in ejus fertur Legenda, quod quadam vice convertit juvenem quemdam speciosum et ferocem, quem cuidam episcopo commisit custodiendum. Post modicum tempus juvenis ille relinquens episcopum, abiit ad latrones, et eorum factus est princeps. Post hæc beatissimus evangelista Joannes suum ab episcopo requisivit depositum, scilicet juvenem illum. Quum ab episcopo intellexisset quod princeps factus esset latronum, sanctus Apostolus præ tristitia vestem propriam scindens, et caput pugnis feriens: Bonum, inquit, custodem te animæ fratris reliqui. Confestim ergo Apostolus equum sibi jussit parari, et ad montem in quo juvenis ille cum latronibus erat, equitavit. Juvenis autem viso Apostolo, præ verecundia maxima equum ascendens, aufugit. Apostolus vero ætatis suæ oblitus, urgebat calcaribus equum, atque post fugientis tergum cœpit clamare: Cur, fili carissime, fugis tuum patrem et senem inermem? Ne timeas, fili, quia pro te Christo reddam rationem. Et certe pro te libenter morerer, sicut pro nobis mortuus est Christus. Revertere, quia Deus me misit pro te. Quod audiens juvenis, Deo adspirante, compunctus est corde, et rediit amarissime plorans. Apostolus autem ad ipsius cecidit pedes, et manum ipsius tanquam per pœnitentiam jam purgatam, cœpit deosculari. Deinde jejunans et orans pro juvene illo, veniam impetravit eidem. Postea quoque fecit eum episcopum.

Footnotes

  1. Eccli. XI, 28. ↩

  2. Eccli. I, 20. ↩

  3. Eccli. XXV, 14. ↩

  4. Eccli. I, 22. ↩

  5. I Joann. IV, 18. ↩

  6. Eccli. xxi, 2. ↩

  7. Galat. v, 13. ↩

  8. Rom. xii, 10. ↩

  9. Rom. xv, 2. ↩

  10. Eccli. xv, 3. ↩

  11. Joann. iv, 34. ↩

  12. Joann. vi, 56. ↩

  13. Ps. ci, 5. ↩

  14. Prov. ii, 14. ↩

  15. Jer. v, 3. ↩

  16. Eccli. xv, 5. ↩

  17. Prov. x, 11. ↩

  18. I Petr. iv, 10. ↩

  19. Prov. x, 21. ↩

  20. Eccli. xx, 32. ↩

  21. Jacob. v, 20. ↩

  22. Dan. xii, 3. ↩

  23. Ps. xvii, 27. ↩

  24. Eccl. xxxvii, 15. ↩

  25. Eccl. vi, 36. ↩

Chapter 69 of 161