Sermo 5
DE CONTEMPLATIONE; ET QUIBUS VIRTUTIBUS PRÆPARATI, HANC ASSEQUAMUR.
ASCENDIT super Cherubim, et volavit, volavit super pennas ventorum. Ps. XVII, 11.
In visione prophetica qua per quatuor animalia designati sunt beatissimi quatuor Evangelistæ, S. Joannes apostolus per aquilam designatur, quæ ceteris avibus volare altius perhibetur, et aciem visus in solem defigere. Sic gloriosus evangelista Joannes ceteris Evangelistis de Christi deitate et superbenedicta Trinitate altius scripsit, et ea quæ Dei sunt, valde sublimiter est contemplatus.1 Denique tota perfectio hominis in hac vita, et plena ejus felicitas in futura, in amorosa Dei contemplatione et contemplativa dilectione consistit. Sed contemplatio vitæ præsentis, est per speculum in ænigmate, per fidem et gratiæ lumen, estque doni sapientiæ actus; contemplatio autem vitæ futuræ, est per speciem, seu facie ad faciem: et quanto in præsenti Deum sublimius contemplamur, tanto in patria eum felicius clariusque cernemus, quoniam ista, dispositio est ad illam. Nec cognitio Dei contemplatio proprie appellatur, nisi sit affectuosa et perspicax contuitio ejus: unde contemplatio proprie pertinet ad perfectos. Nihilo minus proficientes, et etiam incipientes, quoniam donum sapientiæ secundum aliquem gradum sortiti sunt, aliquo modo Deum contemplari dicuntur: imo ex gratia speciali Deus eos crebro contemplationis luce perfundit, et dulci suæ bonitatis afficit gustu; atque ut scribit Bernardus, genus servorum quasi assumit et ponit ad mensam filiorum, ut sic eos a carnalibus abstrahat, et ad meliora ac viciniora saluti alliciat.23 Studeamus igitur B. Joannem evangelistam in contemplationis gratia aliqualiter imitari.
Præterea, quum nemo repente summus reddatur, sed paulatim proficere sit necesse, et in contemplatione perfectio hominis sita sit, oportet paulatim et ordinate ad contemplationis culmen ascendere.4 Ordo autem requirit ut inferiora ad superiora referantur. Quumque donum sapientiæ sit inter septem dona Spiritus Sancti sublimius, et ipsa dona virtutibus moralibus sint altiora; tam ipsas virtutes morales quam cetera dona Spiritus Sancti ad donum sapientiæ ordinare debemus, ut scilicet per profectum illarum virtutum et donorum illorum, et per actus earum ac ipsorum, in dono sapientiæ proficiamus, et actum ejus, videlicet contemplationem Dei, expeditius, clarius stabiliusque exercere possimus.
Præterea, inter virtutes morales continentur et eminent quatuor virtutes cardinales: quarum infima est temperantia, quæ ponitur in vi concupiscibili; post quam ponitur fortitudo in vi irascibili, deinde prudentia in rationali, justitia vero in appetitu superiori, videlicet voluntate. Et dicunt magni doctores, quod prudentia sit dignior quam justitia, sicut et intellectus quam voluntas; alii vero nonnulli tenent oppositum. — Oportet ergo iter ad apicem contemplationis secundum unam considerationem a temperantia inchoare. Est autem temperantia virtus moralis per quam homo a delectationibus gustus et tactus se reprimit, et in cibis et potibus retinet moderamen, non quærendo in eis voluptatem, sed necessitatem naturæ, et tantum accipiendo de eis quantum expedit ad exercendum actus superiorum virtutum, utpote fidei, spei, caritatis, sapientiæ, prudentiæ, justitiæ, et religionis seu latriæ. Porro, ut asserit Thomas, inter temperantiam quæ est virtus naturalis acquisita, et temperantiam quæ est virtus infusa, hoc interest: quod ad temperantiam acquisitam pertinet, tantum de iis quæ ad gustum et tactum spectant, accipere, quantum requirit natura et ad opera naturalia rationis expedit exercenda. Ad temperantiam vero infusam attinet, aliquid necessariorum corpori subtrahere, et illud domare seu castigare pro peccatis præteritis expiandis et futuris cavendis, atque ut homo passioni Christi aliqualiter se conformet, si non sanguinem suum pro Christo per martyrium effundendo, tamen illum in se per abstinentiam minuendo, dum materia ex qua sanguis generatur, corpori tollitur: quod tamen cum discretione fieri est necesse, ne corpus viribus nimis destituatur. Hinc sancti Patres dixerunt, moderantiam in cibo et potu esse fundamentum atque initium vitæ spiritualis atque monasticæ. Quo constat, eos qui solliciti non sunt in illis modum servare, parum aut nihil proficere, nec ad contemplationis splendorem posse pertingere; imo potius deficere ac periclitari, quia in via Dei non progredi, secundum quod ait Bernardus, est regredi. Ideo sobrii simus, et cum Dei timore et spirituali attentione reficiamur.
Insuper, per fortitudinem ascendamus ad contemplationem, ardua viriliter aggrediendo, nec propter quæcumque adversa seu aspera a Dei obsequio ac spirituali processu cessando. Impleamus quod ait
A Psalmista: Viriliter age, et confortetur cor tuum.5 Non simus molles, tepidi et remissi ad aggrediendum actus virtutum, ad conandum apprehendere affluentiam supernorum charismatum, ad laborandum pro perfectione interna. In Domino confidamus, ejusque adjutorium jugiter invocemus, et sentiemus in brevi grandem profectum.
Verumtamen, quanto quis fortius ita peregerit, tanto plus sibi necessaria est prudentia. Idcirco et per prudentiam ad sapientiæ contemplationem scandere non cessemus. Est quippe prudentia, recta ratio agendorum, docens secundum exigentiam finis disponere media, et inter appetenda ac fugienda discernens, modum ac ordinem faciens observari. Unde sanctus pater Antonius dixit, prudentiam seu discretionem summe esse necessariam monachis. Oportet ergo ut ea quæ agimus, ordinate agamus, congruo loco opportunoque tempore; nec operi manuali sic insistamus, ut per hoc a spiritualibus actibus impediamur, quoniam operi Dei nihil est præponendum; nec colloquio hominum sic licet vacare, ut ex hoc in iis quæ Dei sunt, oporteat festinare, et truncate seu præcipitanter divina persolvere. Cuilibet ergo horæ deputanda est occupatio sua.
Insuper per justitiam ad lucem contemplationis conemur pertingere, unicuique quod ei debetur reddendo: superiori obedientiam ac reverentiam, inferiori consilii et auxilii adsistentiam, æquali fidelitatem, omnibus ædificationem. Neque enim sic ad contemplationis exercitia adspirare debemus, ut ob id obedientiæ in aliquo derogemus: quia virtutes sibi invicem cedunt, et ad præsidentis præceptum, imo et exhortationem, actus vitæ contemplativæ sunt suspendendi, ut exteriora quæ injunguntur agantur: quod etiam, si proximorum requirat necessitas, ex caritate fieri debet. Nec ita agendo detrimentum gratiæ contemplationis incurrimus: imo promeremur a Domino suo tempore copiosius illustrari, atque validius Deitatis amore succendi. Nec in exterioribus actibus ab interna oratione, salubri meditatione, assidua compunctione est desistendum, sed jugiter dirigendus est spiritus ad Creatorem.
Sic ergo per has cardinales virtutes ad contemplationem nos quotidie præparemus, imo in contemplatione proficere non tardemus. Nec solum per has virtutes cardinales ita in generali, sed per earum quoque species, ad contemplationem et ejus profectum nos disponamus, puta per humilitatem, mansuetudinem, patientiam.
Postremo, quia ad contemplationem primæ et increatæ veritatis ac superaltissimæ
Trinitatis indiget homo puritate præcipua et quiete interna, necesse est omnia illa vitare per quæ quies ac puritas impediuntur, utpote exteriorum sensuum evagiationem, loquacitatem, morumque levitatem, ac mentis distractionem (imo, ut breviter dicam, omnem Dei offensam, impetum passionum, strepitum vitiorum, omnem negligentiam et torporem); ac semper ad Deum recurrere, pro culpis incurrentibus pœnitere, auxilium summæ virtutis infatigabiliter invocare, illuminationem Sancti
Spiritus totis affectare ac implorare præcordiis, atque pro posse implere quod scriptum est: Oculi mei semper ad Dominum.
Footnotes
Chapter 74 of 161