Skip to the text

Sermo 2

QUID NOS DEO FACIAT FAMILIARES STABILESQUE; ET DE OCTO DAMNATORUM POENIS.

HIC est discipulus ille quem diligebat Jesus. Joann. XXI, 20, 24.

Dominus noster Jesus Christus multiplici excellentia decoravit beatum evangelistam Joannem. Prima est, quod inter Apostolos ipsum magis dilexit, et singularem familiaritatem ei monstravit. Et hoc ipsemet S. Joannes frequenter in evangelio suo testatur: quia per hanc circumlocutionem, «discipulus quem diligebat Jesus», exprimit semetipsum.1 Non enim dubium quin Jesus cunctos Apostolos præelectos valde dilexerit: idcirco per verba ista evangelista Joannes designat se specialiter a Christo dilectum. Verumtamen qualiter intelligendum sit hoc, infra magis discutietur. Porro inter Apostolos, isti tres, scilicet Petrus, Joannes, et frater ejus, Christo familiariores fuisse ex Evangelio comprobantur. Nam Christus ad sua secreta præ ceteris eos assumpsit:2 unde transfigurationi suæ et suscitationi filiæ archisynagogi interfuerunt.3 Similiter tempore passionis assumpsit hos tres, dixitque eis:4 Tristis est anima mea usque ad mortem.5

Studeamus ergo et nos amari a Christo, et familiares esse eidem. Et certum est quod quanto virtuosiores et Christo similiores effecti fuerimus, tanto ei amabiliores exsistemus. Ideo Christi humilitatem, mansuetudinem, patientiam, pietatem, justitiam, caritatem, sequamur, et in eis quotidie crescere nitamur. Omnis malitia, fraus, vanitas, immunditia, contemnantur et abjiciantur a nobis. At vero tanto familiariores efficimur Christo, quanto ei cordialius adhæremus, et quanto mentem nostram in ipso magis colligimus; quanto etiam magis interne occupamur in ipso, vacando ei per orationes ferventes, per meditationes sanctas, per contemplationes sinceras, per affectiones ardentes. Per hæc efficitur homo quasi secretarius ac consiliarius Dei. Oportet ergo eum qui taliter cupit Deo uniri familiarisque fieri, occupationes inutiles, distractiones cordis, curas superfluas evitare, et semper ad Altissimum adspirare, ut queat dicere cum Psalmista: Oculi mei semper ad Dominum; et rursus, Adhæsit anima mea post te.6 O quam beatus qui ita se habet, qui taliter occupatur, cujus tota affectio atque intentio est ad Deum!7

Secunda excellentia est, quod et ipse S. Joannes apostolus tam ante Christi passionem quam in passione, et item post passionem, valde constanter Christo adhæsit. Nam quamvis hora comprehensionis Domini Jesu cum ceteris Apostolis fugerit, mox tamen resumpta fiducia, secutus est89

Christum usque in domum pontificis; et usque ad exspirationem Christi in cruce, adstitit ei, nec ab illo abiit loco, nisi corpore Christi sepulto. Legitur quoque in Actibus, quemadmodum post Christi resurrectionem et Spiritus Sancti missionem, quum principes sacerdotum prohiberent Apostolis prædicare fidem et evangelium Christi, Petrus et Joannes cum ingenti responderunt constantia: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.10 Unde et principes illi mirabantur tam imperterritam eorum constantiam.11

Hanc ergo beatissimi Joannis constantiam imitemur: non circumferamur omni vento doctrinæ, non passionum impetu moveamur, nec concupiscentiis superemur;12 non extollamur in prosperis, nec dejiciamur adversis, non inani resolvamur lætitia, nec inordinata deprimamur tristitia, sed in omni eventu habeamus cor timoratum ac stabilitum in Deo. Nam ut ait Apostolus, Optimum est gratia stabiliri cor.13 Quemadmodum autem passiones et vitia reddunt mentem instabilem, sic sapientia et virtutes stabiliunt eam in Deo. Et quanto in vera sapientia atque virtutibus proficit homo, tanto stabilior fit in Deo. Propterea Salomon exhortatur: Omni custodia custodi cor tuum; ne scilicet per distractiones et vitia fiat instabile, et elongetur a Deo. Pro hac virtuosa constantia obtinenda et conservanda, Deum jugiter invocemus.14 Verumtamen omnem pertinaciam atque duritiam animi fugiamus. Nam qui mentis est duræ, incidet in mala; et qui in proprio sensu est pertinax, vera caret prudentia, fatuusque consistit, putans se solum bene sentire.15 O quam longe a præfata constantia virtuosa distant iniqui, qui vitiis sunt subjecti, et concupiscentiis propriis agitantur, passionibusque subduntur! Propter quod de uno peccato labuntur in aliud, nunc inaniter læti, nunc inordinate mœrentes; nunc carnaliter formidantes, nunc stolide præsumentes; nunc concupiscentiis inflammati, nunc cupiditate nunc ambitione succensi: ideo (teste

A Propheta) sunt tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.16 Unde denuo ait de eis: In circuitu impii ambulant.17 Non enim per rectam viam salutis tendunt ad Deum, sed per vitiorum obliquitates properant ad infernum, et undique in rebus caducis atque inanibus distrahuntur, non figentes cor suum in Deo tanquam in ultimo fine, nec alia omnia ad Dei honorem et gloriam ordinantes.

Tertia sancti evangelistæ Joannis excellentia est, quod Filius Dei suam dilectissimam Matrem singularemque sponsam, mundissimam virginem Mariam ei commisit. Pendens namque in cruce, dixit Joanni: Ecce mater tua, hoc est, hanc quæ mea vera est mater, tibi assigno in matrem, quatenus ei ut filius fideliter obsequaris, ejus sis consolator et custos.18 O beatissime Evangelista, quam magna est ista excellentia tua! Utique tanto est major, quanto major est bonitas atque sublimior dignitas hujus virgineæ Genitricis. Nonne ipsa est Mater veri Dei, comparentalis Deo Patri, utpote eumdem numero cum illo Filium habens, illiusque genitrix vera a quo Spiritus Sanctus vere procedit? Ob hoc beatissima virgo Maria omni puræ creaturæ mirabiliter est prælata, ita quod ipsa est domina angelorum, regina cœlorum, domina mundi, imperatrix, advocata ac mater populi christiani: a qua, ut divinus Dionysius protestatur, etiam summi angelici spiritus purgantur, illuminantur ac perficiuntur.19 Ecce qualis et quanta est, quæ B. Joanni commissa est et ei assignata in matrem; cui et ipse Joannes assignatus est filius, Christo dicente ad eam de S. Joanne: Mulier, ecce filius tuus. Et nos ergo cum omni humilitate ac fiducia committamus nos Virgini gloriosæ et S. Joanni, ut orent pro nobis.20

Quarta excellentia S. Joannis est, quod non solum apostolus, sed etiam evangelista, et evangelista tam eximius fuit: quia de superbeatissima Trinitate, de Christi deitate, de Sacramento altaris, et de quibusdam altissimis Christi doctrinis, præ ceteris Evangelistis atque Apostolis, profundius diffusiusque in evangelio suo conscripsit. Ut enim in ejus habetur Legenda, quum ab insula Patmos, in qua in exsilio fuit, Ephesum redisset, invenit quosdam hæresibus Ebionis ac Cerinthi corruptos. Idcirco ab episcopis atque presbyteris Asiæ rogatus ut evangelium scriberet, in quo illorum confutaret errores, acquievit, et evangelium scripsit : in quo pauca de Christi humanitate et ejus scripsit miraculis, quia de his alios noverat Evangelistas scripsisse. Et quoniam illi de Christi deitate ac summa Trinitate et sacramento Eucharistiæ scripserunt perpauca, idcirco de his evangelista Joannes plenius scripsit. Aliqua quoque Christi miracula ab Evangelistis aliis prætermissa, describit.

Hinc in visione prophetica quatuor animalium, quatuor Evangelistas designantium, S. Joannes designatur per aquilam, quæ in vertice quatuor animalium apparebat.21 Aquila namque ceteris avibus volare altius perhibetur, atque (ut fertur) solem in suo splendore irreverberatis oculis intuetur : ita B. Joannes per contemplationem et conscriptionem volavit sublimius, et Solem justitiæ, Deum supersplendidissimum et excelsum, adspexit sincerius. Hinc alii tres Evangelistæ cum Christo quasi super terram ambulasse feruntur; Joannes autem cum ipso quasi in alta cœlorum ascendisse asseritur. Idcirco et nos pauperculi pro modulo nostro sanctum sectantes Joannem, carnalia et terrena despicere, spiritualia atque cœlestia desiderare discamus; Deum quoque contemplari ac super omnia diligere studeamus, et ea ipsa quæ de Deo et pertinentibus ad salutem agnoscimus, proximis evangelizare, id est annuntiare, non negligamus.

Quinta excellentia S. Joannis est, quod non solum sublimis apostolus evangelistaque summus, sed etiam maximus fuit propheta. Nam totus processus et status, ordo, gradus, eventus, persecutio et consummatio militantis Ecclesiæ, sibi in Patmos insula revelata et ab ipso in Apocalypsi descripta creduntur. Unde de ipso cantatur : Numquid vidit tot secreta purus homo purius? Ita et nos nobis ipsis ac aliis quodammodo prophetemus, id est, futura denuntiemus, utpote districtionem futuri judicii, amarissima illa tormenta inferni, cœlestis quoque ineffabilia gaudia paradisi : quatenus ex profunda ac diligenti horum consideratione, deploremus nostra ac proximorum peccata, divina observemus præcepta; et temporalia vilipendendo, sollicite ac timorate conversemur coram Altissimo, ne Deum et creatorem ac summum judicem nostrum offendamus in aliquo.

Unde in Legenda S. Joannis narratur, quod quodam die in Epheso quemdam juvenem suscitavit a mortuis, qui ante triginta dies acceperat uxorem. Resuscitatus autem, multa recitavit de gaudiis Beatorum pœnisque impiorum, et de suppliciis reproborum expressit octo species tormentorum. Prima est, corrosio infernalium vermium : unde in Isaia legitur, Vermis eorum non morietur.22 Secunda est, tenebræ infernales : hinc apud Job, infernus vocatur terra tenebrosa et operta mortis caligine. In cujus rei figura scriptum est in Exodo, quod in Ægypto factæ sunt tenebræ horribiles atque palpabiles.2324 Tertia est, flagellatio damnatorum a dæmonibus, qui cum ignitis ac ferreis virgis, flagellis et scorpionibus, flagellant damnatos. Quarta est, vehementissimum frigus : nam infernus in medio terræ, ubi summum est frigus, consistit. Idcirco Job dicit de iniquo : Ab aquis nivium transiet ad calorem nimium.25 Quinta pœna est, tartarei ignis incendium : quæ pœna gravissima est, quia et ignis ille calidissimus est. De quo in die judicii dicturus est Christus ad impios : Ite, maledicti, in ignem æternum.26 Ipsa quoque alternatio seu vicissitudo pœnarum infernalis frigoris ac caloris, inæstimabiliter torquet damnatos, præsertim quoniam transeunt de extremo in extremum, hoc est de maximo calore ad intensissimum frigus, sine reductione ad temperamentum seu medium. Sexta pœna est, dæmonum adspectus: quæ pœna ineffabiliter gravis est, ita quod (sicut in multis narratur exemplis) homo mallet in ardenti fornace jacere, quam unum dæmonem in sua horribili forma conspicere. Qualis ergo et quanta est, innumerabilem dæmonum multitudinem æternaliter intueri? Septima pœna est, confusio scelerum, qua damnati de suorum scelerum enormitate ac turpitudine confunduntur, et inordinatio ac perturbatio maxima cordis eorum. Animus autem inordinatus sibi ipsi pœnalis est, quemadmodum animus ordinatus sibi ipsi suavis est. Octava pœna est, luctus perpetuus: unde in Evangelio loquitur Christus, Ibi erit fletus et stridor dentium.27

Præter ista supplicia, sunt in inferno alia multa tormenta. Unum est, intolerabilis fœtor; secundum est, mœstissima illa societas; tertium, tædiosissimus clamor; quartum, propriæ deformitatis intuitus; quintum est, improperatio dæmonum; sextum, divinæ visionis carentia; septimum, desperatio sempiterna, quia de suis perpetuis pœnis sunt certi. Nec tantum affligentur exterius ab igne gehennæ quantum torquebuntur in mente, cogitando quod in illis suppliciis sint æternaliter permansuri. Et breviter, sicut gaudia Beatorum in particulari nequeunt numerari, ita nec damnatorum supplicia.

Si ergo Dei amore, felicitatis affectu, zelo justitiæ non trahimur ad vitandum peccata, saltem tantorum formidine tormentorum cessemus a vitiis, ut sic paulatim ex Dei amore et virtutum affectu vitemus peccata faciamusque bona.

Footnotes

  1. Joann. XIII, 23; XIX, 26; XXI, 7, 20. ↩

  2. Matth. XVII, 1; ↩

  3. Marc. V, 37. ↩

  4. Matth. XXVI, 37, 38; ↩

  5. Marc. XIV, 33, 34. ↩

  6. Ps. XXIV, 15. ↩

  7. Ps. LXII, 9. ↩

  8. Joann. XVIII, 15; XIX, 26, 27, 35. ↩

  9. Matth. XXVI, 56. ↩

  10. Act. IV, 19; v, 29. ↩

  11. Ibid. IV, 13. ↩

  12. Ephes. IV, 14. ↩

  13. Hebr. XIII, 9. ↩

  14. Prov. IV, 23. ↩

  15. Prov. XXVIII, 14. ↩

  16. Ps. I, 4. ↩

  17. Ps. XI, 9. ↩

  18. Joann. XIX, 27. ↩

  19. Cf. t. XV, p. 112A, 551A. ↩

  20. Joann. XIX, 26. ↩

  21. Ezech. 1, 5 et seq. ↩

  22. Is. LXVI, 24. ↩

  23. Exod. x, 21, 22. ↩

  24. Job x, 21. ↩

  25. Job xxiv, 19. ↩

  26. Matth. xxv, 41. ↩

  27. Matth. viii, 12; xiii, 42; etc. ↩

Chapter 71 of 161