Skip to the text

Sermo 6

DE CARITATE;1 ET QUÆ SUNT INDICIA CARITATIS PERFECTÆ.

AQUÆ multæ non poterunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Cant. VIII, 7.

Gloriosus evangelista Joannes caritatis visceribus totus redundavit ac superabundavit: unde de caritate in prima sua Canonica plenissime scripsit. Quumque sancta senectute confectus, aliud dicere non valeret, hoc ubertim coram suis repetivit discipulis: Filioli, diligite alterutrum. A quibus, cur eadem toties loqueretur interrogatus, respondit: Quia præceptum Domini est;2 et si solum hoc fiat, sufficit.3 Unde et Paulus testatur: Qui diligit proximum, legem implevit.4 Christus quoque: In hoc (inquit) cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.5 Hinc in prima sua Canonica loquitur sanctissimus iste Apostolus: Hæc est annuntiatio quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum; qui non diligit, manet in morte; omnis qui odit fratrem suum, homicida est;6 qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.7 Ecce hæc verba horribilia audientes, non perterremur, quoniam omnes persuademus nobis quod utique in caritate simus, et Deum proximosque spiritualiter diligamus; sed utinam non decipiamus nos ipsos.

Denique ut sciamus, quantum fieri potest, an vere simus in caritate, pensemus verba Scripturæ: Qui diligit fratrem suum, in lumine permanet, et scandalum in eo non est.8 Hoc idem fatetur Psalmista, dicendo: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.910 Quomodo ergo tam confidenter persuademus nobis de caritate, qui tam intimorate tamque facile, imo et ita frequenter, et scandalizamus et scandalizamur? Nonne pro levissimis occasionibus indignamur, contendimus, conquerimur, et sæpe detrahimus, non obstante quod detractio sit gravius crimen quam furtum atque rapina? Quomodo diligit fratrem suum, qui animam ejus lædere non veretur, qui ei peccanti non condolet, qui ea non vitat per quæ ille damnationem æternam incurrit aut ad eam disponitur? Ideo Paulus asserit: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.11 Insuper Paulus testatur: Caritas benigna est, caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, omnia suffert, etc.12 Si has caritatis denominationes, proprietates et actus invenimus in nobis, confidamus nos esse in caritate, non aliter. Hinc enim et Paulus hortatur:13 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Præterea Christus effatur: Si quis diligit me, sermonem meum servabit.14 Christus autem locutus est et præcepit: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum.15 Sed nunc unusquisque perpendat quam efficaciter impleat verba ista. Nonne frequenter unus alteri sive ex sola et levi suspicione, sive ex subita commotione, sive ex displicentia inveterata, injuriatur in verbis aut factis, atque non parvos imponit excessus, nec tamen ab eo veniam deprecatur antequam celebret, et occidit sol super iracundiam ejus?16

Adhuc autem, sicut in themate continentur, tanta est vis caritatis, quod nec aquæ tribulationum, nec flumina persecutionum seu diabolicarum tentationum queunt eam exstinguere sive obruere.17 Propter quod verbis thematis immediate præmittitur: Fortis est ut mors dilectio, dura sicut inferus æmulatio.18 Qualis ergo est caritas ejus qui pro uno modico verbo aut nutu seu re parva, contra suum proximum inflammatur, indignatur, conqueritur, et fortassis avertitur?

Amplius, super illud in Psalmo, Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti, asserit Augustinus, quod minima caritas major est quam maxima cupiditas:19 quia quicumque spiritualiter ex caritate diligit Deum aut proximum, quantumcumque modice diligat eum, tamen plus diligit eum quam alius quantumcumque cupidus amet seu cupiat totum mundum, vel quidquid in eo est. Quicumque enim ex caritate diligit Deum, plus diligit eum quam se ipsum et universa creata, etiam incomparabiliter seu absque mensura: si quo minus, non vere ex caritate diligit Deum. Similiter, quicumque ex caritate diligit proximum, plus diligit eum quam proprium corpus, corporalemque vitam suam, et omnia quæ sunt mundi, hoc est plus quam omnes divitias, delicias honoresque sæculi, imo plus quam omnia creata infra hominem exsistentia. Quum ergo multi ex solo carnali aut naturali vel sociali amore tantum afficiantur ad quosdam, ut quidquid injuriæ eis irrogetur ab illis, condoleant ipsis, et eos sibi reconciliare nitantur: quanto magis si veram et sinceram ad fratres nostros caritatem habemus, debemus eis in nos peccantibus potius compati quam irasci, et orare pro eis, atque satagere ut ad caritatis redeant puritatem? Hoc utique verbo et opere docuit sacratissimus evangelista Joannes.

Præterea magnitudo corporalium periculorum ac vulnerum movet homines etiam duros, ad cordialem compassionem circa eos qui in hujusmodi sunt periculis aut vulneribus constituti, quamvis nunquam antea noverint eos (ut si quempiam videant draconibus aut ferocibus hostibus circumvallatum et præ horrore collapsum, nec posse evadere, aut toto corpore letaliter sauciatum): quanto magis religiosus Christi discipulus caritate perfusus, compati debet interne, et vehementissime condolere ei quem conspicit alicui gravi culpæ obnoxium, quamvis sibi adversum, quum talis sit non temporalis sed æternalis mortis expositus periculis, dæmonibusque circumdatus, et spiritualiter dire læsus? Annon sunt in te christianæ viscera pietatis, ut defleas corpus a quo discessit spiritus ejus, et non potius animam a qua recessit Deus ipsius? Denique Ecclesiasticus ait: Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus;20 et supra fatuum plora, defecit enim sensu. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit: luctus mortui septem dies; fatui autem et impii, omnes dies vitæ illorum. Ecce quam vehementius ac indesinentius deplorandus est impius, quam corporaliter mortuus. Omnibus ergo mortalibus vitiis superatis, vulneratis ac mortuis, præcordialiter condoleamus, et incessanter ac devotissime oremus pro illis.

Sic beatissimus Joannes apostolus deploravit juvenem qui a Deo et lege Christi recedens, princeps erat latronum effectus. Quem quum apprehendisset, corruit ante eum in terram, et manum ipsius cœpit deosculari. In quo innotescunt inæstimabilis caritas ac profundissima humilitas ejus, qui se latroni sceleratissimo ita prostravit, ejusque manum osculari dignatus est. Indignabatur Simon pharisæus, quod Christus, quem non nisi prophetam putavit, permisit se a peccatrice pœnitente tangi, quum tamen mulier illa se tam humiliter Christi pedibus prostravisset, eosque suis lacrimis rigaret, ac propriis tergeret crinibus.21 Et ecce summus iste Evangelista plus aliquid in hac re fecisse videtur: quia non latro ei, sed ipse se prostravit latroni; nec latro apprehendit manum ejus ad osculandum, sed econtra. Tantam ergo Apostoli hujus caritatem, tantam humilitatem sequi conemur, nec contra Deum tumeat spiritus noster.22 Nullus inaniter placeat sibi, nec Christum spernat, quum jusserit Christus: Videte (inquiens) ne contemnatis unum de pusillis istis.23

Postremo, quum Deus unumquemque tanto celerius copiosiusque exaudiat, impleat et illustret, quanto se ab illo videt intensius diligi; studeamus indesinenter in Dei sincerissima proficere caritate, et eum qui naturaliter, essentialiter, incomparabiliter et prorsus incircumscriptibiliter bonus est, totis amare præcordiis, ferventissimis desiderare affectibus, et brachiis stringere sanctæ dilectionis, et quidquid displicet ei vitare, quidquid complacet peragere, cum inflammato corde ipsi servire. Sicque agentes, eum rogemus ut mentes nostras ad ipsius contemplationem irradiet, et suam in nobis caritatem, pietatem et gratiam indesinenter corroboret et consummet.

Footnotes

  1. Ps. xxiv, 15. ↩

  2. Matth. xxii, 39; ↩

  3. Joann. xv, 12. ↩

  4. Rom. xiii, 8. ↩

  5. Joann. xiii, 35. ↩

  6. I Joann. iii, 11, 14, 15. ↩

  7. I Joann. ii, 11. ↩

  8. I Joann. ii, 10. ↩

  9. Ps. cxviii, 165. ↩

  10. Ps. cxviii, 165. ↩

  11. 1 Cor. viii, 13. ↩

  12. 1 Cor. xiii, 4-7. ↩

  13. Galat. v, 26. ↩

  14. Joann. xiv, 23. ↩

  15. Matth. v, 23, 24. ↩

  16. Ephes. iv, 26. ↩

  17. Cant. viii, 7. ↩

  18. Ibid. 6. ↩

  19. Ps. cxviii, 72. ↩

  20. Eccl. xxii, 10, 11, 13. ↩

  21. Luc. vii, 37 et seq. ↩

  22. Job xv, 13. ↩

  23. Matth. xviii, 10. ↩

Chapter 75 of 161