Sermo 4
Ad religiosos
QUOMODO PUERI ESSE DEBEMUS INNOCENTIA ET PURITATE; ET QUOD DEO SUA IN NOBIS TANTUM PLACENT ET OPERA ET DONA.
ECCE puer meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Is. XLII, 1; Matth. XII, 18.
Hic est discipulus quem diligebat Jesus, qui et recubuit in Cœna super pectus Jesu, et dixit:1 Domine, quis est qui tradet te? Hic est qui post B. Petrum inter Apostolos fuisse præcipuus comprobatur; de quo in Actibus recitat Lucas: Videntes principes sacerdotum et qui cum illis erant, Petri et Joannis constantiam, mirabantur.2 De quo ait et Paulus:3 Petrus, Jacobus et Joannes, qui videbantur columnæ esse. Qui inter Evangelistas præfulget.
Hic gloriosissimus Evangelista, a cujus laude condigna, omnium mortalium deficit lingua, in verbis thematis præassumpti commendatur a quatuor. Primo, a sua puritate seu innocentia, quum dicitur: « Ecce puer meus ». In quibus etiam verbis insinuatur ejus excellentia, quum Dominus loquitur, « Ecce »: quod est adverbium demonstrandi, notabile quid designans. Secundo laudatur a susceptione divina, quum additur, « suscipiam eum ». Tertio, a prædestinatione æterna, quum subjungitur, « electus meus ». Quarto, a complacentia gratiosa, dum subinfertur, « complacuit sibi in illo anima mea ».
Primo itaque commendatur a sua innocentia atque munditia, dum eum Deus puerum suum appellat: « Ecce », inquiens, « puer meus ». Dicitur autem aliquis in Scripturis puer variis modis. Primo, ratione ætatis, juxta illud:4 Herodes occidit omnes pueros in Bethlehem Judæ. Secundo, ratione insipientiæ, juxta illud Isaiæ: Puer centum annorum morietur.5 Unde et Paulus hortatur: Nolite effici pueri sensibus, sed malitia parvuli estote.6 Tertio, ratione puritatis et simplicitatis columbinæ ac innocentiæ; sicque Apostoli omnes pueri nuncupantur, quibus Christus post resurrectionem locutus est: Pueri, numquid pulmentarium habetis?7 Specialiter vero sacratissimus iste Joannes puer vocatur, qui et creditur nunquam peccasse mortaliter (nisi forsitan quis contendat asserere Apostolos peccasse mortaliter, fugiendo a Christo tempore Passionis, et tunc corruendo a fide), et quoniam in virginea mansisse munditia fertur.
Hanc igitur ejus puritatem internam, et columbinam simplicitatem ac innocentiam sequi utcumque conemur, quum dicat Salvator: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt;8 et rursus, Estote simplices sicut columbæ.9 Atque ut ait Psalmista, innocens manibus et mundo corde ascendet in montem Domini, et stabit in loco sancto ejus.10 Unde in Job asseritur:11 Salvabitur innocens, salvabitur autem munditia manuum suarum. In Proverbiis quoque: Qui recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.12 Denique ideo in cœnobio residemus, idcirco a sæcularium hominum habitatione, societate, vita tumultuque fugimus, quatenus in omni puritate, pace et spirituali profectu Domino ministremus. Et spectat ad religiosos, nequaquam lignum, fœnum stipulamque colligere, sed pro venialibus et quotidianis suis peccatis quotidie satisfacere per frequentem mentis suæ elevationem ad Deum, per ardentes affectiones ad eum, per orationes continuas et varia supererogationis exercitia virtuosa, per quotidianam quoque confessionem et interiorum suorum examinationem, ac proprii corporis disciplinationem:13 imo per ista et ceteras observantias regulares ac obedientiam sanctam, non solum a præteritis culpis penitus emundari, sed in caritatis quoque ardore omniumque virtutum vigore vehementer proficere. Stemus ergo in indesinenti cordis custodia, prout Habacuc ait propheta: Super custodiam meam stabo.
Porro, si ita egerimus, innocentes veraciter erimus, utpote nulli nocentes, imo verbo et facto, fama et exemplo, oratione et piis affectibus aliis proficientes.14 Sic namque baptismalis innocentia recuperatur. Et certe beatus est, et grandi amore ac laude prædignus est, qui in congregatione ita se habet, qui sua diligentia et suo fervore, sua benignitate et dilectione, sua humilitate, exemplaritate, temperantia, patientia, mititate, aliorum negligentiam et teporem, duritiam et aversionem, superbiam et scandalositatem, immoderantiam, impatientiam et iram, etiam tacendo redarguit, dejicit, corrigit et reformat : de quo verificatur illud, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Nullatenus enim decet aut licet aliquid simulationis aut duplicitatis vel fraudulentiæ aut mendositatis religioso inesse. Maledictus enim est dolosus, et fraudulenti vasa sunt pessima. Virum quippe sanguinum et dolosum abominatur Dominus, perditque omnes qui loquuntur mendacium.1516 Sed et simulatores ac callidi provocant iram Dei;17 et vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Hinc necesse est nos vera sinceritate ac simplicitate salubri ornari, ut simplex sit oculus nostræ mentis, seu recta intentio; omnisque nostra affectio, omne studium, omne propositum, sit Deo placere, propinquare, uniri, gloriam et honorem semper impendere, et eo æternaliter frui.
Secundo, in verbis præhabitis commendatur præclarissimus evangelista Joannes a divina susceptione. Suscepit etenim eum Deus ad magna et multa, imo ad maxima bona, ad dona videlicet tam gratiæ gratum facientis quam gratis datæ. Nam fecit eum apostolum, et ejus prædicatione convertit Asiam universam, imo et alios multos; fecit etiam eum evangelistam excellentissimum, et ejus evangelio erudivit et erudit totum orbem. Fecit quoque eum prophetam, et prophetam tam eminentem ut totum militantis Ecclesiæ statum, decursum, afflictionem et consummationem ei revelasse credatur, prout in Apocalypsi monstratur. Fecit item eum Dominus Jesus Christus suæ dignissimæ Matris specialem custodem ac filium. Hæc autem sunt dona gratiæ gratis datæ. Imo et alia multa ac magna gratiæ gratis datæ dona contulit ei, utpote genera linguarum, discretionem spirituum, intelligentiam Scripturarum, efficaciam miraculorum. Porro quam excellentia fuerint in eo dona gratiæ gratum facientis, quam profunda humilitas, quam ferventissima caritas, quam admirabilis sanctitas, quanta ceterarum virtutum perfectio, quis possit exprimere aut scrutari, præsertim quia tot annis post ceteros vixit Apostolos? Nec dubium quin quotidie mirabiliter in omni profecerit virtute.18 Insuper in extremis suscepit eum Christus lenissima morte ad mensam suæ refectionis supernæ, et inter summos constituit cœlestis patriæ cives.
Tertio, in themate commendatur ab æterna prædestinatione, quia ad tantam gratiarum eminentiam in hoc mundo, atque ad tantam beatitudinem in cœlesti palatio fuit æternaliter a Deo præordinatus:19 de qua electione divina omne meritum præcedente, ipse in suo evangelio evidentissime scribit.2021
Quarto commendatur a gratiosa complacentia quam habuit Deus in eo. Nil autem complacet Deo in hominibus nisi dona ipsius, quum omne bonum, ipsius sit donum. Nec proprie dicitur Deus complacentiam habere in homine viatore, nisi propter dona supernaturalia suæ gratiæ gratum facientis, sine quibus nullus potest Deo placere in vita præsenti, quum dicat Apostolus: Sine fide impossibile est Deo placere;22 et denuo, Si linguis (inquit) angelorum loquar et hominum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens.23 In omnibus autem caritatem habentibus complacet Deo, quia beneplacitum est Domino in hujusmodi populo suo. Et quanto quis in donis et operibus caritatis ac gratiæ gratificantis et aliarum virtutum infusarum perfectior fuerit, tanto majorem in eo complacentiam habet Deus. Et quamvis absolute loquendo, maxime Deo complaceat in iis qui in caritate perfectiores consistunt, quum illi sint simpliciter meliores; nihilo minus propter alias virtutes dicuntur homines specialibus ac variis modis Deo placere, quum scriptum sit : Neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat;24 et rursus, Cum simplicibus sermocinatio ejus; itemque, Mansuetorum et humilium tibi semper placuit oratio;25 et iterum, Beati omnes qui sperant in eo; et denuo, Fides tua te salvam fecit. Quemadmodum enim coram Deo et hominibus odibilis est superbia, ita humilitas262728 reddit hominem Deo hominibusque, imo angelis sanctis, amabilem. — Studeamus igitur universis virtutibus istis ornari ac perfici, earumque actibus abundare, atque in actibus latriæ, in promptissima devotione, in ferventi oratione, salubri meditatione, reverendissima sacramentorum oblatione, humillima adoratione, quotidie amplius complacere, quatenus sic ex omni parte complaceat sibi Deus in nobis.
Footnotes
-
Joann. xxi, 20. ↩
-
Act. IV, 13. ↩
-
Galat. II, 9. ↩
-
Matth. II, 16. ↩
-
Is. LXV, 20. ↩
-
1 Cor. XIV, 20. ↩
-
Joann. XXI, 5. ↩
-
Matth. V, 8. ↩
-
Matth. X, 16. ↩
-
Ps. XXIII, 4, 3. ↩
-
Job XXII, 30. ↩
-
Prov. II, 21. ↩
-
1 Cor. III, 12. ↩
-
Habac. II, 1. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Is. xxxii, 7. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
Joann. xix, 26, 27. ↩
-
Prov. iii, 32. ↩
-
* confidunt Matth. ix, 22; Luc. vii, 50; viii, 48; etc. ↩
-
Ps. ii, 13; xxxiii, 9. ↩
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
I Cor. xiii, 1. ↩
-
Sap. vii, 28. ↩
-
Judith ix, 16. ↩
-
Jacob. i, 8. ↩
-
Malach. i, 14. ↩
-
Joann. i, 47. ↩
Chapter 73 of 161