Sermo 3
DE CONTEMPLATIONE, DE CARITATE CETERISQUE VIRTUTIBUS QUIBUS SIT IMITANDUS S. JOANNES.
PONAM te quasi signaculum, quoniam te elegi, dicit Dominus. Agg. II, 24.
Hæc verba de beatissimo Joanne evangelista tropologice convenienter intelliguntur. Tantis enim a Deo gratiis, virtutibus excellentiisque ornatus est, quod recte quasi signaculum a Deo est positus: signaculum utique valde præclarum, delectabile, speciosum, ut illud intueamur, amemus, honoremus ac admiremur. Itaque, quia in præcedenti sermone quinque excellentiæ S. Joannis sunt recitatæ, jam de ceteris ejus excellentiis est loquendum.
Quarum una est, eminentia suæ sapientiæ ac doctrinæ. In cujus rei signum, in Cœna super Christi pectus quievit, ad præfigurandum quod de fonte mentis divinæ fuit fluenta sapientiæ ac doctrinæ abundantissime potaturus.1 Porro sapientia est affectuosa cognitio divinorum. Per doctrinam vero intelligo nunc documenta ejus moralia. Fuit ergo S. Joannes dono sapientiæ eminenter repletus, et divinorum contemplator altissimus. Contemplatio autem, ut asserit Augustinus, rapit hominis mentem ad superiora, tanto ardentiorem quanto mundiorem, et tanto mundiorem quanto ad spiritualia elevatiorem, tantoque elevatiorem quanto carnalibus ac terrenis desideriis amplius mortuam. Ex quo patet, quod quanto quis carnalibus ac terrenis desideriis amplius occupatur, consentit ac subditur, tanto plus a vera cordis munditia, a divini amoris fervore, a contemplationis lumine distat. Ideo dicit Gregorius : Mens nostra ad contemplanda divina non perducitur, nisi ab his quæ exterius implicant, studiose subtrahatur. Sed forte quis dicet: Quid mihi et contemplationi? Ego grossus et idiota sum, exteriora disponere habeo, terrena tractare compellor, mihi et domui meæ de necessariis providere indigeo. Ad quod respondeo, quod nemo vere et digne christianus vocatur, qui ita in exterioribus et terrenis se occupat, ita carnalia ac temporalia tractat, ut non sæpe ad Creatorem suam elevet mentem, non interdum cœlestia ac divina, et ad salutem pertinentia, meditetur: imo omnia ista terrena et exteriora ad spiritualia ac interna, ad Deum et veram salutem ordinare tenetur. Itaque quilibet Christianus tenetur carnalia desideria refrenare, gratiam et virtutes magis quam terrena diligere, Deum et futuram beatitudinem quandoque attendere, sicque cor suum ab immoderata cura et occupatione terrenorum abstrahere. Hinc dicunt doctores, quod quicumque habet caritatem, habet etiam donum sapientiæ secundum aliquem gradum: per quod sapientiæ donum contemplatur homo Deum atque cœlestia. Præterea, quam præclara sint moralia documenta S. Joannis, in ejus epistolis, et in primis Apocalypsis capitulis, atque in evangelio ejus monstratur.
Secunda excellentia S. Joannis apostoli est, eminentia suæ dilectionis ad Deum ac proximos. Erat enim totus caritate accensus, et quasi in caritatis affectum transformatus: unde ad caritatem servandam, verbis et scriptis præcipue hortabatur fideles. Legitur quippe in ejus Legenda, quod quum usque ad finem vitæ suæ in Epheso moraretur, et inter discipulorum manus ad ecclesiam duceretur, nec plura posset verba proferre, ad quamlibet pausam dixit: Filioli, diligite alterutrum. Discipuli autem et fratres qui aderant, admirantes quod eadem semper verba repeteret, dixerunt: Magister, cur semper eadem verba resumis? Respondit: Quia istud præceptum est Domini, et si hoc fiat, sufficit.2 Hinc in suis epistolis, præsertim in prima, caritatem copiosissime laudat, commendat, docet ac præcipit:3 Hæc est (inquiens) annuntiatio quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.4 Nos scimus quoniam translati sumus a morte ad vitam, quia diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte; omnis qui odit fratrem suum, homicida est; qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est;5 qui odit fratrem (id est proximum) suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. Itaque et nos B. Joannis exemplo, singulari diligamus amore Deum, omnesque proximos nostros sicut nos ipsos. Hoc equidem Dei præceptum est, et certum signum quod pertineamus ad Christum, qui loquitur: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Porro proximos spiritualiter diligere, est eorum salutem desiderare, et ea quæ ad obtinendum beatitudinem prosunt, eis pro posse impendere;6 ea quoque quæ contrariantur saluti, eis pro posse subtrahere. Unde elicitur, quam longe sint a spirituali amore, qui sobolem suam a vitiis non compescunt, sed ad vanitates et pravitates licentiant, pompatice atque superflue vestiunt, et ad magna in sæculo isto promovere conantur, a religionis quoque ingressu impedire nituntur.
Tertia excellentia S. Joannis est, fructificatio suæ prædicationis. Innumerabiles namque convertit ad Christum, et totius Asiæ fundavit ac gubernavit Ecclesias. Cratonem quoque philosophum, et cum eo duos ditissimos juvenes, ad fidem convertit; similiter Aristodemum idolorum pontificem, et cum ipso proconsulem. Sed et sanctissimos habuit discipulos multos, inter quos beatissimi martyres Ignatius et Polycarpus inclyte præfulserunt. Studeamus ergo et nos pro viribus nostris proximos deviantes ad viam salutis reducere, transgressores convertere, ignaros instruere, aliorum salvationi cooperari. Nam tanto est unusquisque in Dei amore perfectior, quanto ad ejus amorem plures convertit, aut saltem convertere nititur vel affectat. Divinus quoque Dionysius protestatur, quod omnium divinorum divinissimum est, Deo cooperari in reductione et conversione animarum ad ipsum.7 Et Gregorius : Sacrificium Deo gratissimum, zelus est animarum. Hinc pro communi bono Ecclesiæ, pro omnium salute in generali, in speciali quoque pro propinquis et benefactoribus ac recommendatis, omni hora orare debemus affectuose.
Quarta excellentia S. Joannis est, potestas et gloria miraculorum ipsius. Domitianus etenim imperator famam ejus percipiens, Romam fecit eum adduci, et ibi in ferventis olei dolium mitti : a quo beatus Evangelista exivit illæsus. Deinde fecit eum in Patmos insulam relegari. Ubi quum detineretur, divinus Dionysius scripsit ei epistolam, in qua inter cetera ei prophetavit, quod ab illo exsilio esset ad Ephesum rediturus.8 Quumque juxta prophetiam divini Dionysii, reverteretur, Ephesumque intraret, discipulam nomine Drusianam suscitavit a mortuis. Pretiosissimas quoque gemmas minutatim fractas ac dispersas, orando redintegravit. Virgas et lapides in optimum aurum convertit. Templum Dianæ sua oratione dejecit, et statuam dissipavit Dianæ. Quumque ob hoc Aristodemus pontifex idolorum, seditionem magnam concitaret in populo, dixit ad eum S. Joannes : Quid faciam tibi ut mitigeris? Qui ait : Si vis ut credam, dabo tibi venenum potare ; quo si læsus non fueris, verus Deus tuus Dominus apparebit. Cui S. Joannes : Fac ita. At ille : Volo ut alios inde videas primo mori. Petiit ergo Aristodemus a proconsule duos reos decapitandos, qui de veneno illo bibentes, statim exspiraverunt. Deinde beatissimus Evangelista venenum accipiens, et signo crucis se muniens, totum epotavit venenum, et mansit illæsus. Tunc dixit Aristodemus : Adhuc dubietas mihi inest, sed si duos illos veneno exstinctos suscitaveris, credam. Tunc Apostolus tunicam suam dedit Aristodemo, ut eam super defunctos illos poneret, dicens : Apostolus Christi me misit ad vos, ut in nomine Christi resurgatis. Quo facto, protinus surrexerunt. Sicque Aristodemus gentilium pontifex, et proconsul cum omni sua parentela et aliis multis conversi sunt. Et mox in honore Dei et S. Joannis dedicaverunt ecclesiam, in cujus medio in throno sedere fecerunt B. Joannem.
Quinta excellentia S. Joannis est, virginea puritas ejus, quam usque ad mortem servavit inviolatam. Qui eum in hoc potest sectari, magnus est utique. Omnis autem virgo, secundum Augustinum, vitare debet strepitus et platearum frequentiam, loquacitatem et vanum ornatum, ne aliis fiat causa perditionis. Ideo cum verecundia, capite inclinato, debet procedere ; risum, colloquia et adspectum virorum, jactantiamque vitare, otia declinare, et semper utiliter occupari ; et quo castior, eo humilior debet consistere.
Sexta excellentia S. Joannis est, virtuosa ac venerandissima ejus senectus. Nam ceteris cunctis supervixit Apostolis, et usque ad nonagesimum nonum pervenit ætatis annum, sexaginta octo annos vivens post Christi resurrectionem, et usque ad Trajani imperatoris tempora perseverans.
Septima ejus excellentia est, beatissimus finis ipsius. Quum enim nonaginta novem esset annorum, venit ad eum Christus cum ceteris Apostolis, dicens : Veni, dilecte mi, quoniam tempus est ut in mensa mea cum tuis fratribus epuleris; dominica die venies ad me. Veniente die dominica, B. Joannes a primo gallorum cantu, universo populo in ecclesia ejus collecto, usque ad Missarum solennia prædicavit. Quibus completis, in sepulcrum quod sibi fecit parari juxta altare, descendit, et in eo se posuit, atque expansis ad Deum manibus, dixit : Invitatus ad convivium tuum, Domine, ecce venio, gratias agens quia dignatus es me ad tuas epulas invitare ; nam sciebas quod te toto corde desideravi. Quumque orationem finisset, tanta super eum lux venit, quod nemo eum inspicere potuit; recedenteque lumine, sepulcri fovea inventa est manna repleta, quod illo in loco usque hodie generatur.
Postremo quæri solet, an Christus magis dilexerit Joannem quam Petrum. Videtur quod non, quoniam Petrus dilexit Christum amplius quam Joannes: ergo et Christus Petrum magis quam Joannem dilexit. Qui enim Christum plus diligit, melior amabiliorque censetur: meliores autem Christus plus diligit. Oppositum hujus ex evangelio S. Joannis probatur, qui per discipulum quem diligebat Jesus, designat se ipsum.9 — Ad istud quidam respondent, quod Christus Joannem magis dilexit, loquendo de dilectione quæ consistit in familiaritatis ostensione: quia familiarius habuit se ad Joannem, qui et in Cœna super pectus Christi quievit;10 et propriam Matrem Christus commisit Joanni.11 Sed loquendo de dilectione quæ consistit in donorum exhibitione, magis dilexit Petrum, quoniam Apostolorum principem et totius Ecclesiæ pastorem constituit eum, clavesque regni cœlorum præstitit ei.12 Hæc autem responsio non videtur sufficiens. Nam principatus apostolicæ dignitatis et pastoratus Ecclesiæ, ligandi quoque et absolvendi potestas, non sunt nisi dona gratiæ gratis datæ, penes quæ non potest attendi magnitudo dilectionis Christi ad homines, quum dona hujusmodi sint bonis et malis communia; sed penes dona gratiæ gratum facientis potius attenditur magnitudo dilectionis præfatæ. Quod autem insuper dicunt Christum æqualiter dilexisse Petrum et Joannem, loquendo de præcordiali amore, quoniam ambo fuerunt æqualis meriti, videtur prorsus incertum, quum Salomon in Proverbiorum libro dicat: Spirituum ponderator est Dominus. Quis enim absque revelatione potest agnoscere, an Petrus et Joannes æqualis sanctitatis et meriti, seu pares in perfectione caritatis infusæ fuerunt? Alii dicunt, quod est quædam dilectio naturalis inclinationis seu affectionis; quæ tamen in anima Christi fuit rationi omnino subjecta: et illa Christus magis dilexit Joannem propter multiplicem causam. Petrus vero Christum magis dilexit, quantum ad quemdam dilectionis fervorem: qui fervor consistit in redundantia quadam in partem animæ inferiorem, et deinde in erumpentia operum et signorum dilectionis; penes quem fervorem non attenditur principaliter caritatis perfectio, imo naturalis dispositio multum confert ad talem fervorem. Sed loquendo de principali magnitudine caritatis internæ, incertum est quem illorum duorum Christus magis dilexerit, et item quis illorum duorum magis dilexerit Christum: sicut incertum est quis eorum sit nunc major in gloria præmii essentialis, vel an omnino sint in felicitate æquales.
Footnotes
Chapter 72 of 161