Skip to the text

Enarratio in evangelium

DIXIT JESUS SIMONI PETRO: SEQUERE ME, ETC. Joann. XXI, 19-24.

EVANGELIUM præsens in solennitate S. Joannis apostoli legitur, quia in eo S. Joannes aliqua de se ipso conscripsit. Itaque:

Dixit Jesus Simoni Petro, videlicet principi Apostolorum, qui in circumcisione sua vocatus est Simon, postmodum autem a Christo vocatus est Petrus, Sequere me.1 Istud contigit post Christi resurrectionem, quando juxta mare Tiberiadis Christus apparuit septem discipulis2, utpote beatissimo Petro, Thomæ, et Nathanaeli fratri Philippi apostoli, sancto quoque evangelistæ Joanni, et Jacobo ejus fratri, et aliis ex discipulis ejus duobus quorum nomina reticentur.3 Quumque inter cetera Christus prænuntiasset Petro, quale pro fidei veritate passurus esset martyrium, dixit ad eum :4 « Sequere me ». Quumque Petrus nesciret de quali sequela Christus ei dixisset, « Sequere me », cœpit corporaliter ire post Christum, qui tunc de loco convivii quo cum discipulis illis comederat, surgens, corporaliter abiit.5 Et tunc conversus Petrus, id est retro adspiciens, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem, puta Joannem. Nam Petro corporaliter Christum sequente, cœpit Joannes corporaliter sequi Petrum. Petrus vero audiens quemdam se sequentem, retrospexit ut videret quis esset. Nempe, ut innuit Augustinus, nec Petrus neque Joannes agnovit quo sensu Christus dixerat Petro :6 « Sequere me ».7 Qui Joannes et recubuit, id est, quievit seu appodiavit se, in Cœna super pectus ejus, videlicet Christi, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ? Qualiter contigit hoc, alio loco plenius habetur.8 Denique per hanc circumlocutionem designat S. Joannes se ipsum, non jactanter, sed gratanter, insinuans se a Christo specialiter prædilectum, tamque ei familiarem fuisse ut in Cœna super ipsius recubuerit pectus.

Hunc ergo Joannem quum vidisset Petrus sequentem, dixit Jesu :9 Domine, hic autem quid? id est, quid aget aut patietur pro te? quid ei committis? Petrus apostolus et Joannes iste, præ ceteris inter se familiares fuerunt et prædilecti : unde et communiter combinati leguntur ac sociali, ut patet præcipue in Actibus Apostolorum. Idcirco pro Joanne fuit Petrus sollicitus, dicens : « Hic autem quid? » Dicit ei, scilicet Petro, Jesus : Sic eum volo manere, id est, Joannem volo in corpore permanere, et exspectare in pace, absque martyrio, donec veniam ad eum in hora101112 obitus sui, vocaturus eum et educturus de præsenti exsilio ad regnum cœleste.13 Quid ad te interrogare de tali secreto futuro? Quamvis namque, sicut in Ecclesiastico scribitur, unicuique Deus mandavit de proximo suo, et juxta Pauli doctrinam, debemus singuli quærere, non quæ nostra sunt, sed quæ aliorum ; non tamen debemus curiose scrutari quid Deus præordinaverit de proximis nostris, quantum ad genus mortis eorum, et quoad futura occulta. Unde et Apostolis de negotio tali quærentibus, Christus respondit : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate.14

Præterea quidam præinductam Christi responsionem ita intellexerunt, quasi Joannem dixerit Christus non moriturum ante secundum suum adventum. Unde nonnulli dixerunt Joannem translatum in paradisum terrestrem, et in fine cum Elia et Enoch venturum ad prædicandum contra Antichristum : quatenus sicut Enoch ante legem, et Elias sub lege; sic et Joannes post legem sub Evangelio credatur in paradisum translatus, et inde venturus atque ab Antichristo necandus. Quibus contrariari videtur, quod in Apocalypsi non fit mentio nisi de duobus contra Antichristum venturis. Alii dixerunt Joannem in sepulcro dormientem jacere, quia et scaturitio quædam ibi percipitur ac ebullitio terræ, quod ejus anhelitu fieri sunt testati; quod item in fine mundi solvet debitum mortis, moriendo pro Christo. Has opiniones non approbat Augustinus. Communiter ergo tenetur, quod vere obierit, quum se ipsum in sepulcro posuerat, et ad regnum cœleste perductus sit, prout in ejus continetur Legenda, et in sermone dicetur.

Exivit ergo sermo iste inter fratres, id est discipulos ibi præsentes, ac alios quosdam hæc percipientes, quod discipulus ille, puta Joannes, non moritur, id est, moriturus non esset : quia sic intellexerunt verba Christi præhabita. Quem intellectum excludit Joannes, subdendo : Et non dixit, Non moritur, id est, per verba illa non designavit quod non fuerat moriturus, completa sua periodo. Sed dixit: Sic eum volo manere donec veniam (juxta sensum præhabitum); quid ad te?

Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc, id est, verbo et scripto testatur vera hæc esse. Et scimus per fidem certissimam, quia verum est testimonium ejus. Nam ipse gloriosus evangelista Joannes scivit per experientiam et alia plurima argumenta, se Deo inspirante ipsa scripsisse. Per magna quoque, solique Deo possibilia miracula, demonstravit veritatem evangelii sui. Quæ item miracula nos recognoscentes, scimus quod Deus testimonium perhibuit veritati evangelii S. Joannis, nec aliter potuisset Asiam convertisse.

Footnotes

  1. Joann. 1, 42. ↩

  2. Joann. xxI, 1 et seq. ↩

  3. Eccl. xvii, 12. ↩

  4. 1 Cor. x, 24. ↩

  5. Joann. xxi, 19. ↩

  6. Gen. v, 24. ↩

  7. IV Reg. ii, 11. ↩

  8. Apoc. xi, 3. ↩

  9. Joann. xiii, 23, 25. ↩

  10. iv, 13, 19; ↩

  11. Act. iii, 1; ↩

  12. Luc. xxi, 8; ↩

  13. viii, 14; etc. ↩

  14. Act. i, 7. ↩

Chapter 70 of 161