Skip to the text

Sermo 1

DE MULTIPLICI PULCHRITUDINE QUA CUNCTIS PRÆSTANTIOR EST MARIA; DE EJUS QUOQUE MISERICORDIA, PIETATE ET UTILITATE.

HÆC est speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum luci comparata, invenitur prior. Sap. VII, 29.

Sicut in rebus pure corporalibus corporibusque cœlestibus nihil sole splendidius est, imo nec comparabile soli in claritate ac specie, a quo cetera omnia corporalia luminis influentiam sortiuntur: ita in electis et Sanctis Dei, nullus beatissima Virgine lucidior, nullus sanctior pulchriorque consistit; sed nec in luce, sanctitate ac pulchritudine comparabilis est ei. Denique, quum multiplex sit pulchritudo, videlicet corporalis et spiritualis atque moralis, naturalis quoque et supernaturalis; corporalis pulchritudo consistit in tribus : primo, in membrorum debita proportione ad invicem; secundo, in convenienti et eleganti statura seu quantitate (propter quod, secundum Aristotelem, homines parvæ staturæ non proprie possunt pulchri vocari, sed speciosi); tertio, in congrui ac vivacis superfusione coloris. Pulchritudo autem moralis consistit in hoc, ut homo extra decenter ac facete se habeat in gestibus corporis et incessu, in visu omnique motu et apparatu, ut non sit levis, procax, dissolutus, instabilis aut discurrens, sed maturus ac modestus in omnibus. Porro pulchritudo spiritualis ac naturalis consistit in superioribus animæ viribus, in quibus imago Dei in anima collocatur, et in earum habitibus acquisitis, id est in virtutibus et scientiis naturalibus earumque actibus. Pulchritudo vero spiritualis supernaturalis, quæ proprie spiritualis pulchritudo vocatur, consistit in virtutibus scientiisque infusis et actibus earumdem, præsertim in fide, spe, caritate, septemque donis Spiritus Sancti, ac ceteris virtutibus moralibus et cardinalibus per infusionem a Deo collatis, unde infusæ dicuntur.

Denique, sicut de pulchritudine corporali prætactum est, quod consistat in tribus, sic pulchritudo hæc spiritualis in tribus videtur consistere. Primo, in virtutum congrua proportione ad invicem : ut quanto aliquis castior est aut sapientior, tanto exstet humilior, quoniam castitas et sapientia sæpe sunt incitamenta elationis ; item quanto quis plura a Deo acceperit dona, tanto in eo major sit gratitudo ; et quanto ferventior caritas, tanto et major discretio, ne per fervorem amoris immoderate affligat se ipsum in corporalibus exercitiis et pœnitentiæ actibus. Propter quod ait Apostolus: Rationabile obsequium vestrum.1 Secundo consistit hæc pulchritudo in virtutum congrua quantitate, id est perfectione, ut homo virtutes habeat secundum earum gradum perfectum, vel saltem secundum gradum suo statui competentem, quatenus digne Deo ambulet secundum exigentiam suæ vocationis, quemadmodum hortatur Apostolus, dicens :2 Obsecro vos in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.3 Tertio consistit in spiritualis coloris superfusione decenti, id est in caritatis informatione atque discretionis directione. Caritas namque est vita, forma, regina et decor virtutum, sine qua nil est Deo acceptum, nihilque meritorium. Idcirco omnem meritorium actum oportet a caritate informari ac imperari. Discretio quoque est virtutum auriga, quæ omni virtuti modum præfigit, tempus et locum observat, et ordinate fieri facit quod fit.

Præterea omnes pulchritudines istæ fuerunt valde in Virgine benedicta. Primo etenim fuit corpore valde formosa, utpote optime complexionata, atque in omni naturali dono præfulgida. Secundo fuit in morum venustate speciosissima, in loquendo, eundo, stando, sedendo, operando, videndo, edendo summe modesta, delectabilis et exemplarissima. Tertio fuit in spirituali et interiori pulchritudine naturali multum præclara, utpote ingeniosa præcipue, et indolis optimæ, fortissimam habens synderesim et maximam inclinationem ad omnium actus virtutum. Quarto in pulchritudine spirituali supernaturali, videlicet in decore gratiæ ac virtutum, in splendore sapientiæ, in luce discretionis, et in omni perfectione interna, fuit ineffabiliter summa et eminens; nec exprimi valet quantum in sæculo isto quotidie in prædictis profecerit. O quam certissima et illuminatissima fuit in fide, quam firma in spe, quam ardentissima in caritate, quam sublimis in contemplatione sapientiæ, quam summa in omni morali ac intellectuali virtute! Quid enim Deus omnipotens, liberalissimus atque ditissimus, non daret propriæ Genitrici, cum qua tam diu, tam secrete ac dulciter conversabatur in terris, a qua ipse tam viscerose nutriebatur, tam affectuosissime contrectabatur, tam æstuantissime amabatur, tam maternaliter amplexabatur, et a qua ei ministrabatur cum tam summa diligentia ac reverentia tam maxime amorosa? Implevit ergo et quotidie superadimplevit eam gratia ampliori, dilectione ferventiori, perfectione majori.

Denique istud in lectione quæ hodie loco epistolæ legitur, pulchre innuitur. Primo namque patet ex lectione hac, quanta sit misericordia ejus, quum ipsamet ait, In omnibus requiem quæsivi, juxta expositionem præhabitam.4 Nam ut sanctus ait Bernardus, Quemadmodum sol lumen suum super bonos et malos indifferenter diffundit, sic sacratissima virgo Maria non discutit merita, sed omnibus se exorabilem ac clementissimam præbet. Etenim copiosissima sua caritate ac pietate omnibus misericordiæ suæ aperit sinum, ut de plenitudine sua accipiant universi: captivus redemptionem, æger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam, angelus lætitiam, denique tota Trinitas gloriam, Filius Dei carnis humanæ substantiam. Insuper, quanto benignissima Virgo Filium suum plus diligit, tanto plus cupit passionem et sanguinem ejus in hominibus fructificare. Idcirco hominum salutem appetit vehementer, paratissima omnibus subvenire, pro omnibus exorare, cunctos ad se clamantes audire. Rursus, sicut ipsa præ omnibus Sanctis inæstimabilem pietatem et gratiam a Deo est consecuta, in tantum quod Mater Dei effecta est; sic præ omnibus Sanctis paratissima est pietatem et gratiam omnibus ad se clamantibus impertiri. Iterum, quoniam fons totius pietatis ac misericordiæ, Unigenitus Dei, in ejus castissimis visceribus novem requievit mensibus, certum omnino est quod ipsa ex hoc inæstimabilem pietatem misericordiamque contraxit, ita quod visceribus misericordiæ tota redundat, supereffluit ineffabiliterque abundat. Eam igitur cum omni fiducia fervide invocemus, ei cordis nostri hospitium reseremus, ut in nobis inveniat requiem, nosque tueri semper et salvare dignetur.

Secundo ex lectione hac edocemur, quam infinita sit misericordia, caritas ac providentia Dei super genus humanum, qui tam misericordissimam advocatam ac mediatricem, imo et matrem, nobis providit ac contulit.5 Siquidem Deus præcepit ei ut in Jacob inhabitet, etc., juxta sensum expositum. Hinc ait Bernardus: Tu mater misericordiæ, pro miseris Filium tuum rogabis, quoniam Deus Pater, qui Filium suum inter Deum et homines posuit mediatorem, te quoque inter reos et Christum judicem posuit mediatricem. Et sicut tu Judicem nunquam invenis difficilem, sic te reus nunquam invenit inexorabilem. In manibus tuis sunt omnes thesauri misericordiarum Dei. Ideo Deo regratiemur quod talem nobis contulit adjutricem.

Præterea, quam ineffabilis sit dignitas Virginis benedictæ, constat ex lectione hac, dum ex persona Mariæ hic dicitur, Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo:6 videlicet, quoniam verus Deus, Dei Unigenitus, ex ea et in ea factus est homo, novemque mensibus requievit ejus in utero, tanquam verus filius ejus. Ideo ejus uterum tanquam sacratissimum Dei templum veneremur. Unde et sancti doctores Augustinus atque Bernardus fatentur: Non fuit in terris locus præstantior virginalis uteri templo, in quo Filium Dei sancta suscepit Maria; nec in cœlis locus excellentior regali solio, ubi Mariam sublimavit ac posuit Filius ejus.

Tertio docet hæc lectio, quam mirabiliter magna sit fructuositas fructificatioque Mariæ, quoniam ipsa in electis Dei mittit radices:7 imo ut ait Bernardus, quidquid pietatis et gratiæ nobis a Deo confertur, per ipsam nobis tribuitur. Ipsa est Virgo egregia, per quam peccatum deletur, mors destruitur, diabolus confunditur, vita beata quæ perdita fuerat, recuperatur, paradisus aperitur, salus universis offertur. Simus igitur grati gloriosissimæ Virgini, matri Christi, ejusque humilitatem, misericordiam, caritatem atque munditiam sequamur pro posse fideliter, viriliter et constanter.

Amplius, curam habeamus de bono nomine, non pro propria laude, sed ad Dei honorem et proximorum ædificationem, ut glorificetur Deus in nobis servulis suis;8 simusque bonus odor Christi in omnibus locis, ut ædificentur proximi nostri in nobis.9 Consideremus quam infinitam beatitudinem Deus præparaverit justis in cœlo, et taliter ministremus Altissimo, ne et tantam beatitudinem amittamus et insuper æternæ damnationis gravissima supplicia incurramus.10 Ecce præcessit nos hodie Domina nostra, et advocatam præmisit in cœlum Ecclesia. Eam ergo toto cordis affectu sequamur, ejus beatitudini præcordialiter congratulemur, et sacrum hunc diem in sanctis operibus expendamus, dulcissimam Virginem invocantes et collaudantes; nec unquam aliquis nos prætereat dies, in quo non speciale obsequium impendamus eidem.

Quidam monachus Ordinis Cisterciensis in tantum beatissimam Virginem venerabatur, quod quotidie ante refectionem dixit, genibus flexis, quinquagesies Ave Maria. Quumque visitasset suos parentes, et quadam die se posuisset cum eis aliisque amicis ad mensam, recordatus est se die illo non legisse Salutationem angelicam vicibus quinquaginta. Repenteque surgens, ingressus est cameram. Quumque Salutationem angelicam more solito legeret, apparuit ei Virgo piissima, mantello pulchro induta, in quo per totum scriptæ erant aureis litteris Salutationes angelicæ.

Et quum monachus ex humana fragilitate fuisset perterritus de hujusmodi visione, dixit ad eum dulcissima virgo Maria: En omnes angelicæ Salutationes quas mihi dixisti, in isto mantello sunt scriptæ. Deinde ostendit Virgo dignissima quamdam partem mantelli retrorsum, et dixit: Postquam hæc pars fuerit angelicis Salutationibus adimpleta, introducam te in regnum dilectissimi Filii mei. Quod et postmodum factum est ita. Ex quo patet, quam acceptum sit Virgini sacræ, ut angelica Salutatione frequenter ac devote salutetur. Cum magna igitur attentione et affectione dicamus sæpissime: Ave Maria.

Footnotes

  1. Rom. xii, 1. ↩

  2. I Cor. xiii, 1-3. ↩

  3. Ephes. iv, 1-3. ↩

  4. Eccli. xxiv, 11. ↩

  5. Eccli. xxiv, 12, 13. ↩

  6. Ibid. 12. ↩

  7. Ibid. 13. ↩

  8. Eccl. xli, 15. ↩

  9. II Cor. ii, 15, 14. ↩

  10. I Cor. ii, 9. ↩

Chapter 138 of 278